Jump to content

Two Years before the Mast

E Vicipaedia
Nautae navem pellibus ex litore Altae Californiae onerant.

Two Years Before the Mast ('Duos annos ante malum') est liber a Ricardo Henrico Dana, auctore Americano, anno 1840 prolatus, post biennium navigationis scriptus. Pellicula eiusdem nominis anno 1946 prolata est.

Editio 1911, Houghton Mifflin.

Dana, cum discipulus in Collegio Harvardiano esset, in morbillum cecidit, qui ophthalmiam induxit. Visu praeterea deteriore ad faciendum iter peregre impulsus est, sed potius quam Iter Grande in Europa, quod moris erat, statuit, contra ortum divitem, nomen profiteri nauta in navi oneraria laborans. Die 14 Augusti 1834 e Bostonia in navigiolo Pilgrim ('Peregrinator') discessit, ad Altam Californiam, tum partes Mexici navigante.[1] Haec navigatio Dana ad multa oppida in California vexit, inter quae Mons Regis, Sanctus Petrus, Sanctus Ioannes Capistranus, Didacopolis, Sancta Barbara, Sancta Clara, Franciscopolis. Castigatione autem verberibus per navigationem spectata, Dana spopondit se vitas gregariorum nautarum adiuvare conari. Pilgrim pelles conlegit ut Bostoniam transveherent, et Dana multum in California pelles condiens degit, quibus navem onerare adiuvit.

Ut quam primum domum rederet, possessores navis eum ad Alert, aliam navem, commiserunt. Eximium de navigatione circum Hornanum Caput media hieme antarctica Dana relatum offert. Tempestates terribiles et pulchritudinem incredibilem depingit, vividas montium glacialium effigies verbis adumbrans, quae incomparabiles appellat. Nautae, contra ventos vehementes procellasque repentes, bis septem dies transitum efficiebent—cum opus esset ut adsidue ascenderent et descenderent armaturam glacie contectam, vela contrahentes et pandentes. Auctori olim fuit dens inflammatus, cum facies tam tumeret ut nonnullos dies laborare non potesset, contra necessitatem. Hornano Capite flexo, ascorbium quod nautas adflixit describit.

Ephemeridem per navigationem scripsit, ex cuius silva rerum Two Years before the Mast deduxit. Liber, mox populo gratissimus, optime veniit. De quo Hermannus Melville in libro White-Jacket suasit: "Si optimam Hornani Capitis notionem habere vis, adipisce Two Years Before the Mast, unicam rem mei amici Dana. Sed legere potes, ergo tuum est eam legisse. Capitula quae Hornanum Caput describunt stiria scriptum esse debuerunt."[2][3]

Pagina manuscripti manu Ricardi Henrici Dana scripta.
Prima editio, 1840

Locutio before the mast ('ante malum') ad partes gregariorum nautarum in antecastello intra navem spectat. Dana librum ad vehementius dicendum statum eorum nautarum in navibus concepit. Praeterea, sua scripta posteriora humanitatem erga classes inferiores ostendunt. Ipse ad ultimum factus est egregius agitator contra servitutem, ac Factionem Soli Liberi, ad servos liberandos dicatam, condere adiuvit.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Sullivan 1972:102.
  2. Anglice: "If you want the best idea of Cape Horn, get my friend Dana's unmatchable Two Years Before the Mast. But you can read, and so you must have read it. His chapters describing Cape Horn must have been written with an icicle."
  3. "Online Reader - Project Gutenberg". Gutenberg.org .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dana, Richard Henry. 1995. Two Years before the Mast: A Personal Narrative of Life at Sea. Illustrationes E. Boyd Smith; postverbum Thomae Fleming. Pleasantville Novi Eboraci: Reader's Digest Association. ISBN 0895776316. Fortasse recentissima editio.
  • Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 0-02-788680-8.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]