Iurum humanorum declaratio universalis

Iurium humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Consociationis Nationum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, duodequinquaginta suffragiis probantibus, nemine improbante, octo autem se abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem documentum in plurimas linguas omnium temporum conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est, cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik numerabantur. Est fundamentum omnis legis internationalis de iuribus humanis et prima perscriptio universalis iurium quae omnes homines natura possident. Constat ex triginta capitibus, quae in posterioribus foederibus inter civitates, regionalibus iurium humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum accuratius explicata sunt.[4]
Iura per declarationem sancita
[recensere | fontem recensere]Declaratio statuit omnes homines dignitate et iuribus pares nasci.[5] Vetat discrimen propter sexum, genus, linguam, religionem, sententias civiles;[6] vetat servitutem et cruciatum.[7] Lex debet omnes aequo iure tueri.[8] Omnes patriam habent, in qua libere versari possunt; licet eis alias civitates visere et in patriam reverti.[9] Declaratio affirmat omnibus ius esse matrimonii ineundi et familiae constituendae.[10] Omnibus libertatem tribuit sentiendi, religionis colendae, cogitandi.[11] Omnes rem publicam administrare possunt, sive ipsi sive per legatos, atque "populi voluntas publicae potestatis fundamentum est."[12] Omnibus ius quietis et laboris tribuitur.[13]
Nexus interni
- Charta Consociationis Nationum
- Charta Hominis ac Civis Iurum promulgatum a Conventu Francogallico anno 1789
- Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum, anno 1776
- Dies iurum humanorum
- Historia iurum humanorum
- Internationalis iurum humanorum lex
- Iura humana
- Magna charta libertatum, anno 1215
- Universalismus moralis
De sexagesimo festo anniversario
[recensere | fontem recensere]- [Bar Ilan University, Israel, 60 Years of the UDHR] [1][nexus deficit] Evaluating the Record - 2008
- Maryland Law UDHR 60 Conference - October 23-25, 2008
- UDHR 60 Connecticut Conference - December 2008
- Know Your Rights 2008
- Youth Celebrate the 60th Anniversary of the UDHR CASHRA, the John Humphrey Centre and TakingITGlobal join forces
- Interfaith Cooperation and the Protection of Human Rights and Dignity.
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Varia foedera historica
[recensere | fontem recensere]- Cylindrus Cyri, Perside antiqua, 559-530 ante Christum natum
- Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum, mense Iulio 1776
- Declaratio Sensorum, 1848
- Declaratio Cahirana de Iuribus Humanis in Islam, 1990
- Declaratio et Ratio Agendi Vindobonensis, 1993
- Declaratio Millennii Consociationis Nationum, 2000
Leges de iuribus humanis
[recensere | fontem recensere]- Lex Adomnani, 697
- Magna Carta in Anglia, 1215
- Bulla Aurea,? Hungariae, 1222
- Declaratio Iurium Anglica et Vindicatio Iurium Scotica, 1689
- Declaratio Iurium Virginiae, mense Iunio 1776
- Declaratio Iurium Civitatum Americae Foederatarum, composita 1789, rata facta 1791
- Declaratio Iurium Hominis et Civis, Francia, 1789
- Constitutio Unionis Sovieticae, 1918
- Charta Canadiana Iurium et Libertatum, 1982
Leges inter civitates de iuribus humanorum
[recensere | fontem recensere]- Conventio Europaea de Iuribus Humanis, 1950
- Conventio de Statu Refugientium, 1954
- Conventio de Omnibus Formis Discriminationis Stirpium Tollendis, 1969
- Pactio Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis, 1976
- Pactio Internationalis de Iuribus Oeconomicis, Socialibus et Culturalibus, 1976
- Conventio de Omni Discriminatione contra Feminas Tollenda, 1981
- Conventio de Iuribus Infantium, 1990
- Charta Iurium Fundamentalium Unionis Europaeae, 2000
- Yogyakartae Principia
Alii nexus
[recensere | fontem recensere]- Responsalitas ducum
- Declaratio de Primatibus Maioribus, de hominidis
- John Peters Humphrey et pellicula PSA Histori.ca brevis
- Congressus Pacis Lutetianus, 1919
- Khutbatul Wada', 632
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vide Iurum humanorum declaratio universalis apud Vicifontem. |
- Versiones officiales Declarationis, plus trecentis octoginta linguis scriptae
- Centrum Studiorum Iurium Humanorum apud Universitatem Columbiensem: commentarium
- Textus (Anglice)
- Centrum pro Mundo Aequilibrato[nexus deficit], textus Anglicus
- Versio simplicior (Anglice)
- UDHR pagina apud Facebook
- Quaestiones de Declaratione
- Conventus de iuribus humanis per orbem terrarum habiti
- Oratio ab Alienora Roosevelt apud Consociationem Nationum habita, cum textu et pellicula
Materiae audiovisuales
[recensere | fontem recensere]- Declarationis Universalis Iurium Humanorum Animatio Typographica a Centro Actionis pro Iuribus Humanis facta (Anglice)
- Librivox: Recitationes vocales pluribus linguis factae
- Textus, sonus, et fragmentum pelliculae orationis ab Alienora Roosevelt apud Consociationem Nationum de Declaratione Universali Iurium Humanorum habitae (Anglice)
- Praesentatio animata Declarationis Universalis Iurium Humanorum ab Amnestia Internationali facta per Youtube (Anglice, viginti minutas et viginti tres secundas durans) (Anglice)
- Sonus: Oratio a Carolo Malik ut legato Libani ad Tertium Consilium Conventus Generalis Consociationis Nationum de Declaratione Universali habita, die 6 Novembris 1948 (Anglice)
- Introductio Departimenti Informationis Publicae Consociationis Nationum ad scriptores Declarationis (Anglice)
- Archivum pellicularum Consociationis Nationum de orationibus ad adoptionem Declarationis spectantibus (Anglice)
- Pelliculae singulos articulos UDHR explicantes a RRRT Pacifica factae (Anglice)
- Pelliculae additamentum de primo articulo UDHR a Iuventute Internationali pro Iuribus Humanis factum (Anglice)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iura humana apud Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); declaratio + gen. apud auctores antiquos invenitur.
- ↑ Alia nomina proposita: Universalis de iuribus hominum declaratio (secundum Socratis Gymnasii Romani versionem); declaratio iurium hominum universa (secundum Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem).
- ↑ Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum 10 Decembris 2008.
- ↑ Paul Williams, ed., The International Bill of Human Rights (Entwhistle, 1981): prima declarationis editio quasi liber, cum praefatione a Iacobo Carter scripta.
- ↑ Articulus 1: textus Latinus invenitur apud officium curatoris supremi consociationis nationum pro iuribus humanis.
- ↑ Articulus 2
- ↑ Articuli 4, 5.
- ↑ Articulus 7.
- ↑ Articuli 13, 14, 15.
- ↑ Articulus 16.
- ↑ Articuli 18, 19.
- ↑ Articulum 21.
- ↑ Articula 23, 24.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Morsink, Johannes. 1999. The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent. Philadelphiae: Preli Universitatis Pennsylvaniae.
- Nurser, John. 2005. For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights. Genevae: WCC Publications.