Jump to content

Usor:MCaecilius/Iaponia

E Vicipaedia
Nippon (Nihon)
日本 (Iaponice)
Vexillum Iaponicum Sigillum Imperialis Iaponiae
(Vexillum) (Sigillum Imperiale)
Sententia regalis: nihil
Situs Iaponiae in orbi terrarum
Linguae (Publice) Nulla,
(Consuetudine) Praesertim Iaponica, praeterea Ainuana, Ryukyuana et cetera
Caput Tokium¹
Imperator Iaponicus Acihitus
Caput Gubernationis Shinzō Abe
Comitiae Legumlatorum Diaeta Nationalis
(Camera Consiliariorum, Camera Repraesentantivorum)
Area
 - Totalis
 - % Aquae
omnium 60a
377,907 km²
0.8
Numerus incolarum
 - Totalis (2005)
 - Densitas
omnium 10a
128,085,000
337/km²
PDG (base exchange rates)
 - Total (2005)
 - PDG unius habitantis
omnium secunda (inter rura)
omnium tertia (inter oeconomiae)
$4.80 trilliones
$30,615(ppp)
Reditus nationalis grossus
 - Totalis (2000)
 - RNG unius habitantis
omnium secunda
$4.85 trilliones
$38,000
Moneta Ien
Zona Horaria VTC +9
Hymnus Nationalis 君が代 (Kimi Ga Yo Iaponice Tua, imperator, aetas)
Interretis abbreviatio .JP
Praefixum telephonicum 81
¹ Sunt etiam qui Meacum id esse putant; res igitur dubia est.

Iaponia (-ae, f.)[1] (Iaponice litteris propriis 日本, Latinis Nihon vel Nippon , publice 日本国 vel Nippon-koku) civitas est in orientalibus Asiae posita insulasque permultas in mare Pacifico prope Sinas, Coream, Russiam tenens.

Palaeolithica quidem usque ab aetate habitatam esse computant archaeologi Iaponiam, quae nostro tempore et ritu ab imperatore et re a gubernatione suffragio omnium civium electa recta est. Exercitum autem, qui ingentissimus fuerit, tamen post quam victa est belli secundi per orbem terrarum in aeternum deposuit, ut legiones exin tantum defensorum teneat.

Opulentia autem et divitiis Iaponia, quamquam haud pridem belli prorsus devicta est et diruta, ut dictum est, maximae tamen parti gentium antestat, vel adeo tertio amplissimum productum domesticum habet.

Moko Shurai Ekotoba, pictura praeclarissima bellum cum oppugnatoribus Mongoliis narrans

Fama est Iaponiam primum conditam esse a Jimmu imperatore (神武天皇, Jinmu-tennō), ab Amaterasu dea solis (nam solem habebant Iaponi deam) edito, qui cum gentem suum induceret in regionem Yamato genus Iaponum prompsit. Exin novus populus, etsi longe litteras, religionem, philosophiam a populo Serico vicino, cui duces prisci Iaponiae amicitiam ac societatem petere cupiens legatos misserant, inducere solerent, tamen non omnino artes sui generis colere neglexit atque, cum caput ad novam urbem Meacum motum aetasque Heian appellata exorta esset, et litteris et poetica et eruditione florebat, ut tale monumentum quale Genji Monogatari a Murasaki Shikibu scriptum produceret.

Hactenus cum imperium nondum milites samurai appellati tenerent, tamen opibus atque auctoritate crescentes, duobus autem praecipuis gentibus militaribus, nomine Minamoto et Taira, quae longe ad caput Meacum capiendum imperiumque imperatoris proeliatae erant, per omnem tandem terram bellum civile, quod Genpei appellatum est, anno 1180 commoverunt. Minamoto autem gentis pater, nomine Yoritomo, cum bellum victor confecisset, Taira victa, sese shogun (将軍, shōgun) vel ducem ad barbaros domandos imperatorem captum iubens anno 1192 bakufu (幕府) constituit, quod septingentos fere per annos populi Iaponi unum regnavit.

Anno 1854, Matthaeus Perry praefectus classis Americanus legatusque ad mercaturas cum Iaponis faciendas missus cum bis depulsus esset, quod bakufu alienigenos mores ac consuetudinem aspernaretur, vi commercio concedi adegit. Postea imperator iuvenis Meiji deiciendum bakufu, quod ab inerte Tocugava gente tenebatur, renovandumque sibi imperium esse ratus, quamquam hactenus longe, ut dictum est, impotentes essent prius imperatores, bello civili multos per annos gesso tandem exercitum shogunalem superavit. Imperio restituto vicinas nationes, sicut Coreanos et Seres, sibi subicere cupiens et res militaris et rei publicae curationem exemplarum occidentalium moribus innovare coepit, ut brevi tempore imperium per orientalia Asiae praestaret.

Secundo bello per orbem terrarum exorto iamque bello inlato in Coream, Seres, Philippinas et ceteras gentes, Iaponi duces militares aeroplana bombifera in Portum Margaritarium, ubi naves longas tenebant Americani, quia bella per Seres ceterasque gentes Asianas, ut ante dictum est, gesta ab hac gente vehementer recusati essent, immisserunt. Bellum igitur cum Americanis sumptum est. Anno 1945, cum ab Americanis Iaponiae iam quasi franctae duabus urbibus, id est Hirosimae et Nagasacio, bombae atomicae demissae essent, bellum tandem ab Hirohito imperatore depositum est, unde renovata est constitutio nationis, iure bellandi in aeternum dimisso, populus autem non ad arma sed ad negotium et commercium operam dabat, ut hodie una sit e divitissimis praeclarissimisque artibus utilibus gentibus orbis terrarum.

Charta Iaponiae (Francogallice et Iaponice adnotata).

Oceanus cum utrimque in quod Asiae maritimae orientalia attingit spatio Pacificum mare infundit inter Siberiam et angustiam ad ortum solis Coreanarum regionum, circulum permultarum, ut dictum est, insularum conformat, quarum plures quam octingentum et mille sexies terras suas habent Iaponi, praecipuae autem quattuor, Honshu, Hokkaido, Kyushu, Shikoku appellatae, simul quae 97 fere centesimae omnium partae comprehendunt. Quarum amplissima Honshu, minima autem Shikoku, quae a ceteris insulis mari interiori, quod Setovium appellatur, secreta est.

Insula Honshu, longe ceteris latior, in quinque per longitudinem dividitur regiones, quarum primum ad occasum solis Chugoku (中国地方), quae Kyushu attingit urbemque praeclaram tenet Hirosimam, deinde Kansai (関西地方) vel Kinki (近畿地方) appellata, ubi positum est Meacum et Osaca, tum Chubu (中部地方), porro Kanto (関東地方), quae cum Tokium maximam urbem teneat famae ceteras antecedit, denique Tohoku (東北地方) haud procul a Hoccaido absens.

Sol oriens super lacum Biva

In eadem qua positum est Tokium regione Kanto praeclarissimus et per Iaponas terras sublimissimus stat ignifer mons Fuji (富士山), qui et saepe a diligentibus pingitur et quotannis permultos peregrinos accipit. Lacus autem illustrissimus Bivaco (琵琶湖) vel Biva est, haud longe a Meaco situs scriptoribusque, quia pulcherrimum haberent lacum, ab antiquis Iaponis laudatus. E quibus unus, Koso, monachus Buddhicus lacum quondam circumcolens, de nomine eius "Bivaco" inquit "terra pura est deae Benzaiten, quae insulam placentem Chikubu, quod forma eius maxime biva (id est lyra Iaponica) accedat, in medio lacu incolit."[2]

Maxima pars Iaponorum, quod 72 fere centesimae pagorum Iaponiae montani sunt loci, urbes habitant, quarum princeps et quae plurimi incolae habet urbs Tokium est. Ceterum permulti sunt qui in regione Kansai incolant. Urbes amplissimae sunt Tokium, Yocohama, Osaca, Nagoia, Sapporo, Cobeum, Meacum, Fucuoca.

Rei publicae curatio

[recensere | fontem recensere]
Imperator Acihitus et Michika coniunx sua

Ritu, ut dictum est, Iaponiae regit imperator descendens adhuc ab Jimmu, re verum minister princeps cum comitiis legumlatorum summum imperium et potestatem tenet. Diaeta est legumlatorum summa comitia, quae duas dividitur in cameras; haec Camera Repraesentivorum, cui legumlatores 480, illa Camera Consiliariorum, numero 242, qui omnes itidem suffragio civium annos plures quam viginti natorum electi sunt. Causae vel factiones praecipuae Factio Democratias Liberalis (自民党) vel brevi LDP, porro autem Factio Democratias Iaponica (民主党) vel DPJ, praeterea factiones minores sunt Komeito (公明党, vel Latine factio aequitatis), factio communista (共産党) vel JCP, factio ad renovationem (維新の党) et ceterae.

Nostro tempore imperator Acihitus, minister princeps Shinzo Abe candidatus LDP est, quae factio autem ambas per cameras cum Komeito dominat.

Iaponica lingua pluri quam 99 centesimae habitantium sermo indigenus.[3] Praeterea primum linguae Ryukyu, sermo incolarum Okinawa insulae,[4] deinde Ainuana, qua perpauci, quorum plerumque consenuerunt, in insula Hoccaido remanentes loqui solent,[5] nec verum multi sunt iuvenes, qui his linguis operam dent, quippe etenim, ut apud publica, itidem saepe apud privata gymnasia indigeni sermones negleguntur discipulorum, qui Iaponicae atque Anglicae linguae tantum operari iubeantur.[6]

Litteris Sinicis, quod scripturam de Seribus didicissent, Iaponi prisci scribere solebant, unde litteras proprias, nomine kana, iam pridem finxerunt. Haec autem dua in genera dividuntur litterae, hoc hiragana appellatur, quibus propriae scribuntur particulae linguae Iaponicae, illud katakana, quibus nostro tempore praesertim nomina ab alienis linguis accepta scribuntur.[7]

Scientia et artes utiles

[recensere | fontem recensere]

Iaponi nostro tempore et eruditione naturali et artibus utilibus, praesertim mechanica utili, adsectationibus medicinalibus, autoraedarum fabricatione, arte ingeniaria terrae motus, optica, chymia, semiconductris, metallorum scientia periti, praeterea roboticas artes experientissimi omnibus ceteris gentibus praestant.[8] Trecenies autem ac miliens miliens (vel 130 billiones) dollarium Americanum, vel tertio maximum per orbem terrarum, quotannis ad adsectationes scientiae impendit, ut praemium acceperint semel et viciens Nobelianum ob meritum de physica, chymia, medicina,[9] ter autem Fieldianum,[10] semel Gaussianum.[11]

Adsectationes caeli

[recensere | fontem recensere]
Laboratorium scientificum Kibō in Statione Spatiali Internationali.

Societas nationalis ad caelum vel spatium caeleste adsequendum, nomine Japan Aerospace Exploration Agency vel brevi JAXA, artibus et ad rochetas propellendas et ad satelles artificiales fabricandos operam dare solet. Quae anno 2008, cum statio spatialis internationalis a diversis gentibus construitur, laboratorium scientificum, nomine Kibō (id quod sibi "spem" velit), ut ad stationem adiungeretur praebuit. Inita autem sunt consilia primum speculatri Akatsuki appellati ad Venerem caelestem immittendi,[12][13] deinde parandi Mercury Magnetospheric Orbiter (Latine, si licet, "Circumrotatoris Magnetospherici Mercurialis") ut emittatur ad annum 2016,[14] postremo coloniae in lunaribus terris ad annum 2030 ponendae et muniendae.[15]

Machinae electronicae

[recensere | fontem recensere]

Machinae electronicae excusae a fabris Iaponis, quod maximi aestimantur per totam orbem terrarum, undique gentium praeclarae sunt. Societates negotiosae ad machinas electronicas vendendas adnotandae sunt Fujitsu, Sony, Panasonic, Canon, Hitachi, Sharp, Nintendo.

Artes subtiles

[recensere | fontem recensere]
  1. Orthographia Vicipaedica (vide et Japonia). Fons nominis: Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Yoshihiro Kimura (2001). Biwako -sono koshō no yurai- [Lake Biwa, the origin of its name]. Hikone: Sunrise Publishing. ISBN 4-88325-129-2
  3. De Iaponia (Anglice) in The World Factbook] apud CIA.
  4. Heinrich, Patrick (January 2004). "Language Planning and Language Ideology in the Ryūkyū Islands". Language Policy 3 (2): 153–179. doi:10.1023/B:LPOL.0000036192.53709.fc.
  5. 15 familes keep ancient language alive in Japan (Anglice) in VN per Internet Archive: Wayback Machine. Creatio indictum.
  6. Japan Digest: Japanese Education (Anglice) in situ officiali Indianensis Vniversitatis per Internet Archive: Wayback Machine. Creatio indictum, sed appraesentiata mense Septembre 2005.
  7. Miyagawa, Shigeru. "The Japanese Language". Massachusetts Institute of Technology 
  8. The Boom in Robot Investment Continues – 900,000 Industrial Robots by 2003 VN/ECE issues its 2000 World Robotics survey (Anglice) apud VNECE. Creatum die 17 Octobris 2000.
  9. "Japanese Nobel Laureates". Kyoto University. 2009 
  10. "Japanese Fields Medalists". Kyoto University. 2009 
  11. "Dr. Kiyoshi Ito receives Gauss Prize". Kyoto University. 2009 
  12. Venus Climate Orbiter "AKATSVKI" (PLANET-C) (Anglice) apud Japan Aerospace Exploration Agency. Creatio indictum.
  13. Venus Meteorology AKATSVKI (PLANET-C) (Anglice) in Institute of Space and Astronautical Science.
  14. ESA says BepiColombo will stay on budget despite delay (Anglice) in Spaceflight Now. A Stephano Clark die 5 Martii 2012 creatum.
  15. Japan Plans Moon Base By 2030 (Anglice) in Moon Daily. Creatum die 3 Augusti 2006.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Christopher, Robert C. 1983. The Japanese Mind: the Goliath Explained. Linden Press / Simon and Schuster. ISBN 0330284193.
  • De Mente. 1997. The Japanese Have a Word For It. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0844283169.
  • Flath. 2000. The Japanese Economy. Oxoniae: Oxford Vniversity Press. ISBN 0198775032.
  • Free. 2008. Early Japanese Railways 1853–1914: Engineering Triumphs That Transformed Meiji-era Japan. Tuttle Publishing. ISBN 4805310065.
  • Henshall. 2001. A History of Japan. Palgrave Macmillan. ISBN 0312233701.
  • Hood. 2006. Shinkansen: From Bullet Train to Symbol of Modern Japan. Routledge. ISBN 0415320526.
  • Ikegami. 2005. Bonds Of Civility: Aesthetic Networks And The Political Origins Of Japanese Culture. Cambridge Vniversity Press. ISBN 0521601150.
  • Ito, et al. 2005. Reviving Japan's Economy: Problems and Prescriptions. MIT Press. ISBN 0262090406.
  • Iwabuchi. 2002. Recentering Globalization: Popular Culture and Japanese Transnationalism. Duke Vniversity Press. ISBN 0822328917.
  • Jansen. 2000. The Making of Modern Japan. Belknap. ISBN 0674003349.
  • Johnson. 1996. Japan: Who Governs? W. W. Norton & Company. ISBN 0393314502.
  • Kato, et al. 1997. A History of Japanese Literature: From the Man'Yoshu to Modern Times. Japan Library. ISBN 1873410484.
  • Macwilliams. 2007. Japanese Visual Culture: Explorations in the World of Manga and Anime. M. E. Sharpe. ISBN 0765616025.
  • McDonald. 2005. Reading a Japanese Film: Cinema in Context. Vniversity of Hawaii Press. ISBN 082482993X.
  • Ono, et al. 2004. Shinto: The Kami Way. Tuttle Publishing. ISBN 0-8048-3557-8.
  • Pyle. 2007. Japan Rising: The Resurgence of Japanese Power and Purpose. Public Affairs. ISBN 1586485679.
  • Reischauer. 1989. Japan: The Story of a Nation. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0075570742.
  • Samuels. 2008. Securing Japan: Tokyo's Grand Strategy and the Future of East Asia. Cornell Vniversity Press. ISBN 0801474906.
  • Silverberg. 2007. Erotic Grotesque Nonsense: The Mass Culture of Japanese Modern Times. Vniversity of California Press. ISBN 0520222733.
  • Shinoda.2007. Koizumi Diplomacy: Japan’s Kantei Approach to Foreign and Defense Affairs. Vniversity of Washington Press. ISBN 0295986999.
  • Stevens. 2007. Japanese Popular Music: Culture, Authenticity and Power. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 041538057X.
  • Sugimoto, et al. 2003. An Introduction to Japanese Society. Cantabrigiae: Cambridge Vniversity Press. ISBN 0521529255.
  • Van Wolferen. 1990. The Enigma of Japanese Power. Vintage. ISBN 0679728023.
  • Varley. 2000. Japanese Culture. Honolulu: Vniversity of Hawaii Press. ISBN 0824821521.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iaponiam spectant.