Valerianus Vreme
Valerianus (Dacoromanice Valerian) Vreme (natus die 13 Iulii 1963 in oppido Dorohoi in Botoşani circulo) vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Vreme annis 1982 - 1987 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem electrotechnicae studebat atque deinde in commercialibus societatibus operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Vreme, tum sodalis factionis PD-L, a die 3 Septembris 2010 ad usque 9 Februarii 2012 minister communicationis et societatis informaticae in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Ab anno 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est. Mense Iulio 2013 ad PMP transiit. Mense Octobri 2014 Camera Legatorum delatoribus publicis assentiebat, qui contra Vreme corruptionis et abusus magistratus causa investigare vellent[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina personalis in archivio interretiali conservata
- Currriculum vitae apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
Notae
[recensere | fontem recensere]
Stelianus Pintelie 1990 · Andreas Chirică 1990 · Hadrianus Turicu 1994 · Mircea Coșea 1996 · Ioannes Ovidius Muntean 1996 · Virgilius Popescu 1996 · Sorin Pantiș 1996 · Daniel Nica 2000 · Hadriana Țicău 2004 · Zsolt Nagy 2004 · Iulius Winkler 2007 · Carolus Borbély 2007 · Gabriel Sandu 2008 · Valerianus Vreme 2010 · Răzvan Mustea 2012 · Daniel Nica 2012 · Răzvan Cotovelea 2014 · Sorin Grindeanu 2014 · Marius Bostan 2015 · Dragos Tudorache (pro tempore) 2016 · Delia Popescu 2016 · Augustinus Jianu 2017 · Lucianus Şova 2017 • Bogdan Cojocaru 2018 • Bogdan Matei 2018 | |