Jump to content

Venus modis musicis delectatur (Titianus)

E Vicipaedia
Titianus, "Venus modis musicis delectatur", 1550, pictura in textili

Venus modis musicis delectatur est tabula anno 1550 a Titiano picta et hodie in Museo Pratensi servata.

De fabula eiusque interpretatione (Maria Luisa Aguilar Garcia)

[recensere | fontem recensere]

Eius interpretationem studiosi artis pictoricae varie exponunt. Sunt enim qui eam ad philosophiam referant. Sensus audiendi et sensus videndi sunt hic ut viae per quas homines possunt ad pulchritudinem pervenire et inde ad veritatem. Sunt enim illa consilia platonica quae revirescunt hoc tempore. Alii studiosi tamen eam referunt ad matrimonium ut docent indicia quae sunt in ipsa tabula picta. Venus verbi gratia gerit anulum, quod est signum matrimonii, et deinde sunt alia animalia quae etiam habentur indicia huius institutionis, verbi gratia est asinus qui prae se fert amorem aeternum. Est quoque canis qui evocat beatitudinem, et est quoque pavo, qui prae se fert amorem fecunditatem. Tertio sunt alii qui hanc tabulam eroticam iudicent sive ad libidinem spectantem. Et si de libídine agitur iuvat collustrare quod vir et femina quae sunt in ipsa tabula picta eam libidinem omnino diversa ratione experiuntur. Et dum oculi viri sunt avidi pleni vigoris atque curiosi et toti in gaudio, oculi feminae demissi sunt atque errantes, quasi ea non haberet partem eius libidinis aut nollet particeps esse rei venereae. Tamen dicunt studiosi artis pictoricae posse etiam agnosci sub coloribus, sub ultima manu, quaedam priora delineamenta ab artifice facta in quibus femina sustinet oculos atque aspectum viri, et quasi promptiorem ad rem veneream se praebet. Sed tandem ea delineamenta deleta sunt, verisimiliter quod nimis praeter mores irent, quod nimis insuetum et insolitum esset feminas eas dem partes habere rei venereae. Ergo id quod aetate renascentium artium insolitum atque insuetum esset, responderet plane nostris exspectationibus hodiernis nam apud nos tándem aliquando vir et femina pariter coeunt in rem veneream atque partes aequas habent illius libidinis et possunt et volunt et licet iis, dicamus, eius libidinis participes esse.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]