Vigornia (Massachusetta)
Vigornia vel Vigornium (Anglice: Worcester = /ˈwʊstə/ vel /ˈwʊstər/) est urbs in media republica Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Vigornia fines habet cum oppidis: Auburn, Boylston, Grafton, Holden, Leicestria, Millbury, Paxton, Shrewsbury, et Boylston Occidente. Urbs iacet 42° 16′ 8″ Sept., 71° 48′ 14″ Occas. (42.268843o Sept., -71.803774o Occas.), id est 70 km a Bostonia ad occidentem.
Regio urbis constat in superficie totale 99.9 km², habet de terra 97.3 km² et de aqua 2.6 km². Sicut Roma, Vigornia habet septem colles, qui maiores dicuntur: Aeroportus, Bancroft, Belmont, Grafton, Viridis, Pakachoag, et Vernon.
Lacus Quinsigamond, ad ortum solis, saepe ludorum et remigationis certaminum locus est. Flumen Blaxton, quod partem maiorem in conversione industriali Americana habet, in Vigornia nascitur, in lacu prope Institutum Polytechnicum Vigorniense, sed fere invisibile est in maxima urbis parte ubi sub superficie currit.
Tempestates
[recensere | fontem recensere]Vigornia caela continentalia habet quae sunt communia Novae Angliae. Mensis calidissimus est Iulius, cum alto medio 26 °C (79 °F) et demisso medio 16 °C (61 °F). Mensis frigidissimus est Ianuarius, cum alto medio -1 °C (31 °F) et demisso -9 °C (16 °F). Spatia quoque brevia cum temperaturis super 32 °C in aestate et infra -12 °C in hieme non sunt inusitata. Maxima temperatura notata est 39 °C (102 °F) in aestate anni 1943, et minima -31 °C (-24 °F) in hieme anni 1911. Die 9 Iunii 1953, Vigornia ab insueto turbone typhonico icta est, in quo ventus 94 cives occidit et partem magnam urbis afflictavit. Hic turbo est maxima tempestas in tota historia Novae Angliae.[1]
Historia
[recensere | fontem recensere]Ante colonias Europaeas, regio Vigorniae "Quinsigamond" vocata est ab indigenis Americanis Pakachoag, ramo gentis Nipmucis. Eorum oppidum apud collem Pakachoag fuit, ubi nunc Auburn est.
Anno 1673, primi Europaei Vigorniam coluerunt, sed anno 1703 tumultus indigenarum Americanorum et aliae difficultates effecerunt ut Vigornia relicta fuerit. Atquin, Ionas Rice anno 1713 Vigorniam iterum apud Union (collem parvum prope collem Vernon) coluit, et posthac Vigornia semper colonos habuit. Vigornia publice proclamata est colonia anno 1684, oppidum anno 1722, et urbs anno 1848.[1]
Annis 1800, Vigornia celeriter augescit, transformando suam oeconomiam agrariam ad industrialem. Annis 1900, sua expansio continuabat cum industria machinae, fili, molitionis, et texturae. Industriae multos peregrinos urbem attrahebat, ut anno 1950 Virgonia super 200 000 incolas habebat. Sed annis 1960 oeconomia urbis fragilior fiebat. Deinde per adventum industriae altae technologiae et biotechnologiae ab annis 1980 ad 1990 urbs renascebatur.
Hodie urbs est locus dulcis in quo vivere. Beata est cum cultura cosmopolitica opulenta, festis universitariisque et numerosis cauponis variarum specializationium.
Scholae et Universitates
[recensere | fontem recensere]Vigornia est locus novem collegiorum universitatumque. Collegium Sanctae Crucis est antiquissimum inter ea, anno 1843 conditum. Collegium Sanctae Crucis quoque est antiquissimum inter Collegia Catholica Romana in Nova Anglia et est inter antiquissimas in Civitatibus Foederatis Americae. Institutum Polytechnicum Vigorniense (WPI), anno 1865 conditum, est collegium technologiae, mechanicae, et biotechnologiae. Universitas Clark, anno 1887 condita, locata est in centro urbis. Nota est pro psychologia et geographia. Robertus Goddard, scientificus propter multa inventa de ruchetis agnitus, fuit alumnus Instituti WPI et Universitatis Clark.
Recentiora Vigorniae sunt Universitas Medica Massachusettensis (UMASS Med), anno 1970 condita, et Collegium Pharmaciae Massachusettensis Vigorniae, anno 2000 conditum. Verumtamen UMASS Med est quartum inter 125 optimis collegiis medicis americanis. Alia collegia hic sita sunt Collegium Civicum Vigornianum, Collegium Assumptionis, et Collegium Urbanum Quinsigamond. Omnia collegia diplomata in multas disciplinas offerunt.
Inter multas scholas K-12 Vigorniae sitas, Academia Vigorniensis anno 1834 condita est antiquissima, alumnosque habet notissimos, sicut Edwardum Davis Jones, alumnum anni 1873, qui societatem Dow Jones fundavit, Carolum E. Merrill, alumnum anni 1904, qui societatem Merrill Lynch, Principem Nandiyavat Svasti Thailandiae, alumnum anni 1927, Ludovicem Wilson, alumnum anni 1939, primum histrionem qui partem Batman egit, et multos althetas. Schola Bancroft anno 1900 fundata etiam est proferendi digna propter alumnas et alumnos notos, sicut Esthrem Forbes, alumnam anni 1908, quae Praemio Pulitzer Historiae anno 1943 laureata fuit, et Mahlon Hoagland biochemicum, bene agnitum propter reppertum de enzymis quae acida aminica excitant.
Loci noti
[recensere | fontem recensere]Sunt in finibus Vigorniae multi loci noti. Ager Ulmus anno 1854 empticius et a Friderico Law Olmsted compositus, est primus ager huius modi non tantum in Vigornia, sed in tota natione americana. Ager Ulmus, sicut Forum Publicum Bostoniae (factum 1669), ascriptus est in Censu Nationali Locorum Historicorum (Anglice: National Register of Historic Places).
Vigornia etiam est sedes Societatis Antiquariae Americanae, Musei Artium Vigorniae, Auditorii Mechanici, EcoTario, Fori DCU, Musei Tuborum Sanitariorum et Musei Armamentarii Higgins. Museum Higgins maximam collectionem in hemisphaerio occidentali armorum armaturarumque habet.[2]
Statio Union, quae nuper in forma Franco Renascente renovata est, hodie est locus terminalis hamaxostichi, cauponae, et Musei Hereditarii FDR.[3]
Nova Albaniensis Ecclesia Orthodoxa Assumptionis Santae Mariae iuxta Collegium Assumptionis anno 1982 instituta hodie digna notitiae est ob icones (imagines religionas) summae artis omnes ab artifice Dhimitrio Cika in parietibus ecclesiae pictas.[4]
Incolae noti
[recensere | fontem recensere]- Henricus Jon Benjamin, comoedus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Lincoln, William (1837). History of Worcester, Massachusetts, from its earliest settlement to September 1836. M. D. Phillips.
- ↑ http://www.higgins.org/
- ↑ http://www.trainweb.org/usarail/worcester.htm
- ↑ https://web.archive.org/web/20090609081804/http://www.stmarysalbanianchurch.org/Home.htm
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- William Lincoln, History of Worcester, Massachusetts, from its earliest settlement to September, 1836. Vigorniae: Phillips, 1837 (Textus apud Google Books)