Jump to content

Villa Franz (Arnstadium)

E Vicipaedia
Introitus.
Villae latus orientale
Xysti pretiosae arbores.
Eventus culturalis intrinsecus in villa.
Frons occidentalis
Stagnum
Ibi olim erat solarium magnum.

Villa Franz (Theodisce Villengarten Franz) Arnstadii in Germania (via Plauesche Straße 4) habet historiam notandam, quae complexum ab aliis similibus exemplis architectonicis alterius dimidii saeculi undevicesimi distingui facit.

In principio erat cura Rudolphi Franz, scholae director Berolinensis, ut liberis locum salubrem haberet. Eius medicus privatus domnus Nagel consilium dederat linquere praedium apud Plateam Alexandri Berolini, ubi decennio uno 19 familiares mortui erant (i.a. phthisi), et transmigrare Arnstadium in convictum doctoris Caroli Niebergall apud vicum Löhmühlenweg situm. Filia Anna Jonas (1857–1937) in commentariis scripsit: "Commeatus ita placuit ut pater statim institueret emigrationem, ut constanter praeberetur nobis infantibus locus magis saluber." Praetermissis multis nepotibus hospitibusque effectus bonus non solum tribus sororibus Sophiae, Annae et Gretae erat sed etiam liberis quinque quos domnus Franz habuit cum secunda uxore.

Passus primi

[recensere | fontem recensere]

Die 22 Octobris 1865 domnus Franz annos 6 mutuam sumpsit a Brunone Scherzberg de Oberkirchen aream inter Hortos Falke, quae contra molendinum fullonium sita erat. Scopus erat magis magisque acquirere in sic dicto Mispel-praedio ad Portam Ried. Ad hoc assequendum domno Franz opus erat praedio satis grandi. Iam mense Martio anni 1866 vendiderunt Albertina Falke Erfordiensis et Carolus Ebritsch hortos. Mense Augusto eiusdem anni venit in eius possessionem hortus cum casa pannorum negotiatoris Ioannis Christophori Böhler. In fine domnus Franz anno 1871 nactus est partem horticulturalis areae Caroli Engelmann. Itaque inter stratas Plauesche Straße et Lohmühlenweg territorium 1,2 hectareas magnum obtinuit. Eo paradiso frui possumus et hodie.

Iam mense Aprili 1866 domno Franz ichnographiam delineavit illustris Berolinensis architectus Gustavus Knoblauch (1833-1916) pro domu aestivo. Murarius Henricus Hönicke Arnstadiensis una cum aliis popularibus labores anno 1867 coepit. Inde a mense Martio 1869 sequebatur structio stabulorum ad occidentem apud xystum Hainbuchenallee et aedis topiariae calefactibilis in angulo inter meridiem et orientem. Opus craticium cum cella et primo tabulato solido in cursu historiae vix mutatum est. Elementa structoria lapide arenaceo regionali sunt et tegulis ornata. A latere meridiano solarium magnum, a latere septentrionali turris scalarum ad stratam spectans. Insuper perpulchra proiecta, craticia et maeniana videri possunt, cum fenestrae subtegulaneae tectum exornent. Anno 1911 Gustavus Knoblauch certamen de curia nova Rudolphopolitana erigenda participavit: attamen villa ista Arnstadiensis remansit unicum eius opus tota in Thuringia.

Die 8 Iulii 1926 trabes fulmine ictae exarserunt, ut partes domus superiores ad praesentia accomodari deberent. Solarium anno 1961 ablatum est securitatis gratia, sicut aedes topiaria. Heredes tandem petiverunt ab Arthuro Schäfer, architecto Arnstadiensi, instructionem duorum conclavium in usum paedotrophei.

Nepiagogium et ludi

[recensere | fontem recensere]

Infantium educatrices Gertrudis Jonas et Annalisa Walter e stirpe domni Franz iam anno 1926 operam dederunt hortum infantium privatum instituendi in primo domus tabulato. Ministerium Vimariense nihil obstare respondit et inaugurationem die 1 Maii 1927 praevidit laudans non solum viridarium serenum sudumque sed etiam talenta paedagogica regentium. Margarita et Ioannes Walter, illi quoque e stirpe domni Franz, traditionem illam porro colebant. Quamvis amplificationi urbs annuisset, id factum non est: oportuit utique, ubi numerus infantium observandorum crescebat et plus quam centum erat.

Iam annis 1920 interim discipuli tempus feriarum hic degebant. Annis a 1965 ad 1986 hic sartae et tectae conservabantur classes inferiores ludorum qui a Catharina Kollwitz dicuntur. Anno 1990 schola Pestalozzi quae nuncupatur convictum discipulorum ibidem patefecit. Inde ab anno 1994 reconstructiones incohabantur res adaptatum pro convictu mancorum iuvenium. Lege obligatum est adstruere scalas exteriores chalybe et renovare scalas interiores. Id annis a 1993 ad 1995 confectum est. Nucleus aedificii historicus tamen numquam violatus est nec aspectus domus. Haud servata est casa familiae Böhler apud angiportum Lohmühlenweg, quippe quae iam ante annum 1940 disperiisset. Stabulum humile occidentale quoque evanuit anno 1967.

Consilia de usurpatione

[recensere | fontem recensere]

Horti decennia neglecti etiam hodie excitantes et ante omnia propter arborum species permultas protegendi sunt. Ratio quaedam mense Novembri anni 1867 scripta servabatur, qua apportatio 199 arborum arbustorumque indicatur. Inde elucet quod domno Franz cordi fuit plantatio affabre composita cum speciebus regionalibus. Id proculdubio genium loci recreationis augeret. Domnus Franz accurate instituit ubi res in hortis ponerentur: arbores, lapides, sculpturae, putei, semitarum glareae, anguli somniculis, stagna. Lacus sub divo non solum diebus aestivis affectus magicos spargebat. Xysti Hainbuchen pars septentrionalis, ubi olim inveniebatur florum culturae Engelmann-orum, etiam olera et poma dedit. Post Secundum bellum mundanum viridaria scholastica fiebant et campus gymnicus. Tunc generatim attentio de villa viridarioque minuebatur. Anno 2010 omnia publice ad venumdationem oblata sunt, cui tamen nemo respondit propter multitudinem obligationum conservatoriarum. Barbarus quispiam vel omnia dividi et in modernas habitationes transformari proposuit!

Dominus Rudigerus Helmboldt anno 2012 gregem amatorum compulsit, qui de villa salvanda et novo spiritu implenda operam navarent. Cooperatio felix cum Polytechnico instituto Erfordiensi incohata est, cura Danielis Rimbach. Scholares cogitabant de usu bono, quae consilia mense Martio ab urbe Arnstadii approbata sunt. Primum mense Maio anni 2014, ianuae apertae sunt incolis urbis gaudentibus. Post 2015 domus rursus schola erit adulescentibus quibus auxilium paedagogicum speciale necesse est. Itaque brevis periodus usus culturalis finietur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Villa Franz (Arnstadium) spectant.