Jump to content

Vitae parallelae

E Vicipaedia
(Redirectum de Vitae Parallelae)
Initium versionis Latinae Vitarum parallelarum Romae anno 1470 editae.
Editio Teubneriana Vitarum Parallelarum anno 1914 incepta

Vitae parallelae (Graece Βίοι παράλληλοι) est opus biographicum, quod de vita ducum, regum, virorum illustrium Plutarchus iam senex composuit, ita ut libri singuli binos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum. Quibus omnibus summis viris inter se comparatis, Plutarchus Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrat. Comparandi ratio in binorum virorum simili ingenio similive fortuna consistit, quae post vitas narratas breviter explanantur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, nam duplex est liber de Tiberio Gaioque Graccho narrans, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.

Maximum favorem antiquorum Plutarcho Vitae parallelae attulerunt, medio autem aevo plerique ignorabant, saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam ab Iacobo Amyot convertere coeperunt.

Index vitarum

[recensere | fontem recensere]

Antiquissimi

[recensere | fontem recensere]

Saeculo 5 a.C.n. mortui

[recensere | fontem recensere]

Saeculo 4 a.C.n. mortui

[recensere | fontem recensere]

Saeculo 3 a.C.n. mortui

[recensere | fontem recensere]

Saeculo 2 a.C.n. mortui

[recensere | fontem recensere]

Saeculo 1 a.C.n. mortui

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • E. Badian, "Plutarch's Unconfessed Skill. The Biographer as a Critical Historian" in T. Hantos (ed.), Laurea internationalis. Festschrift für J. Bleicken zum 75. Geburtstag (Stutgardiae, 2003) pp. 26-44
  • Timothy E. Duff, "The Structure of the Plutarchan Book", Classical Antiquity, 2011ː 213-278
  • Arnaldo Momigliano, "Second thougts on Greek Biography", Mededelingen der Koninklijke Nederlandse Akademie van Wetenschapen, 1971(34)ː 245-257.
  • C. B. R. Pelling, Plutarch and History: Eighteen Studies. Swanseae: Classical Press of Wales, 2002
  • Barbara Scardigli, ed., Essays on Plutarch's Lives. Oxonii: Clarendon Press, 1995. ISBN 0198140762.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]