Vita Marci Antonii (Plutarchus)
Vita Marci Antonii est libellus biographicus de M. Antonio triumviro a Plutarcho Chaeroneensi saeculo I p.C.n. compositus et in serie Vitarum parallelarum comprehensus; in qua serie Plutarchus comparationem facit inter Demetrium Poliorcetem et Antonium. Fontes varios adhibuit : Ciceronis Orationes Philippicas; Augusti libros De vita sua; Asinii Pollionis Historias; Q. Dellii Historias; historiam ab Olympo scriptam, Cleopatrae medico; fortasse etiam memorabilia ab aliis conscripta de morte Antonii et Cleopatrae; sine dubio fontes orales sicut Philotas Amphissensis medicus, Lampriae (Plutarchi avi) amicus, qui de coquina palatii Alexandrini narraverat. Quinto decimo saeculo a Leonardo Aretino, sexto decimo a Guilielmo Xylandro Latine versus est.
Plutarchus breviter describit cenas Antonio a Cleopatra datas anno 41 a.C.n., opere fortasse Q. Dellii utens, atque cenam a Sex. Pompeio Miseni datam anno 39 a.C.n..
Haec vita, a Thomasso North Anglice versa, fons fuit ludi scaenici Antony and Cleopatra a Shakesperio scripti.
Editiones et versiones
[recensere | fontem recensere]- R. Flacelière, E. Chambry, edd., Plutarque: Démétrios-Antoine. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1977 (Collection Budé) (Graece, Francogallice)
- C. B. R. Pelling, ed. Plutarch: Life of Antony. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988. ISBN 978-0-521-28418-9 (Graece) cum commentario Anglico.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus et versio (pp. 1092-1140) (Graece, Latine)
- Textus et subsidia apud mercure[nexus deficit] (Graece, Francogallice)
- Versio apud LacusCurtius (Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- E. G. Huzar, Mark Antony: a biography. Minneapoli, 1978
- R. Scuderi, Commento a Plutarcho: Vita di Antonio. Florentiae, 1984