ʿAlī ʿAbd al-Salām al-Turaikī
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
ʿAlī ʿAbd al-Salām al-Turaikī, litteris Arabicis علي عبد السلام التريكي, linguis Europaeis saepe Ali Treki (natus anno 1938; mortuus die 19 Octobris 2015) fuit politicus et legatus Libycus.
Alumnus fuit universitatum Berenicensis in Libya et Tolosanae in Francia. Bis minister a negotiis externis ab anno 1976 usque ad 1982, iterum ab anno 1984 usque in 1986, ter legatus perpetuus Nationibus Unitis ab 1982 usque in 1984, ab 1986 ad 1990, ab 2003 usque in 2009 meruit. Legatus est iuxta regimen Francicum a mense Februario 1995 usque in Maium 1999. A mense Septembri 2009 usque ad Septembrem 2010 praeses fuit Communis Conventus Nationum Unitarum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Scott Macleod, "A New Dawn for Africa?" (colloquium percontativum) in Time (2 Martii 2001)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad ʿAlī ʿAbd al-Salām al-Turaikī spectant. |
- Vita apud Nationes Unitas
Praesides conventus generalis Nationum Unitarum 1946–2010