Acanthus (Graecia)
Acanthus (Graece Ἄκανθος), postea Ierissus (Ιερισσός) fuit oppidum antiquum sub Athos monte in paeninsula Chalcidice situm.
Historia
[recensere | fontem recensere]A rerum gestarum scriptore antiquo Nicolao Damasceno exordium oppidi traditur cum scriberet illud anno 655 a.C. a coloniis insulae Andros conditum esse. Tamen indagatores hodierni de illa narratione dubitant. Primo testamento verificato sunt nummi ex anno 520 a.C. editi nomine Tetadrachmae, qui non solum in paeninsula Chalcidica, sed etiam in Sicilia, Aegyptus atque in Persia in uso essent. Praeter culto agrorum oppidum imprimis argento prope invento florebat.
Exarsis Bellis Graeco-Persicis oppidum 492 a.C. Mardonio et iterum 480 a.C. Xerxi propugnaculum in Aegaeo mare erat.
Persis a coitione civitatum Graecarum anno 480/79 a.C. devictis Acanthus pars Foederis Attici duce Athenis facta est. Oppida huius foederis participia obligata sunt aut navibus aut stipendiis in defendenda patria Atheniensibus subvenire. Usque ad annum 450/49 a.C. oppidum naves contribuit, postquam hoc munere abolevit pro eo tria talenta solvens.
Erupto Bello Peloponnesiaco inter civitates Athenarum atque Lacedaemon urbs compluribus ab Athenis deficientibus foederi fidem servare rata est. Solum cum oppido ipso anno 424 a.C. copiae imperatoris Lacedaemonii Brasidae imminerent Acanthus ad alteram factionem conversa est[1]. 421 a.C. Athenae atque Lacedaemon bello abstinere pacta sunt. Etsi composito Pace Niciana oppido liberatem concedi statutum sit ei nihilominus Athenis vectigalia solvenda erant. Veram liberatem oppidum verisimiliter solum anno 405 a.C. Atheniensibus Proelio apud Hagiospotamos devictis nactum est.
Sequentibus annis oppidi libertas in pacto a rege Macedonico Amynta III et foedere Chalcidico interdiu orto inter annos 393 et 389 a.C. icto confirmata est. Haec status autem anno 382 a.C. in dubio venit cum Foedus Chalcidicum, cuius caput erat Olynthus, Acanthum una cum oppido Apollonia partem foederis fieri cogere conatum est. Duobus oppidis autem contigit Lacedaemon ad intercedendum compellere. Expeditis copiis Lacedaemoniis foedus Chalcidicum denique pacem petere coactum est.
Subiugatum est oppidum solum cum Philippus II eum medio 4. saeculo in potestatem suam redigeret. Plura 199 a.C. tradita sunt, quo anno oppidum a copiis Romanis vastatum est. Tamen oppidum usque ad tempora Imperii Romani provixit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thucydides IV.84-88