Alcibiades prior
Alcibiades prior vel de Humana natura (Graece Αλκιβιάδης α) est dialogus Socraticus inter Alcibiadem et Socratem, quem Plato anno incerto composuisse existimatur. Nono decimo saeculo fuerunt qui de Platonis paternitate dubitarent; hodie econtra plerique critici genuinum esse eum credunt. Antiquitus hic dialogus magni aestimabatur et optima introductio in Platonicam philosophiam habebatur, quod testantur commentarii quibus et Proclus et Olypiodorus eum illustrarunt. Quin etiam a Stobaeo et Eusebio excerptus est. "Prior" aut "maior" appellatus est ut ab altero Alcibiade vel de Orando distinguatur qui olim Platoni tribuebatur, hodie vero eius opus fuisse non creditur. Alii Socratici quoque diverbia inter Socratem et Alcibiadem excogitarunt ut Aeschines Sphettius, Antisthenes, Xenophon.
Quid sibi proposuerit auctor
[recensere | fontem recensere]Alcibiades, nobilissimo genere natus et pupillus Periclis, vir fuit ambitiosus et turbulentus et potentiae apud populum avidus qui adulescens aliquamdiu Socratem comitatus erat. Postea vero ad bellum populum impulit dum ei suadet ut pacem Niciae dirumpat atque expeditionem in Siciliam (415 a.C.n.) decernat. Quam expeditionem ducere volebat sed antequam in Siciliam perveniret ab inimicis sacrilegii accusatus Athenas redire coactus est. Custodes quidem in itinere evasit et ad Lacedaemonios transfugit quibus consilia ad bellum contra patriam dabat et magna damna civibus suis ita intulit. Tempore quadringentorum oligarchiae (411 a.C.n.) ei cum populo Atheniensi in gratiam redire contigit atque strategus electus nonnullas victorias navales rettulit donec post rem a legato male gestam iterum in exsilium abactus est ubi ab hostibus necatus est[1]. Tantarum calamitatum ille vir patriae causa fuit ut Socrates quoque ob discipuli dedecora male audiret. Itaque in hoc dialogo Plato operam dat ut magistrum suum suspicionibus rumoribusque purget. In hoc enim dialogo Alcibiadi circiter viginti annos nato (nam Pericles tum adhuc vivebat) Socrates demonstrat hominem ad rationem iustitiamque sequendam natum esse. Quod quidem facturum Alcibiades pollicetur sed ultimis verbis Socrates timet ne multitudinis nequitiae impar sit[2]. Certe discipulum a nimio potentiae amore refrenare temptavit.
Praecipuum thema philosophicum dialogi est exegesis Apollinis formulae quam Socrates omnium maxime diligebatː γνῶθι σεαυτόν[3]. Hic aphorismus et in Apologia Socratis quae fortasse circa idem tempus scripta est[4] explicatur[5]. Quomodo enim Alcibiades in ecclesia Athenienses hortari atque utiliter deliberare possit nisi quid sciat melius quam alii sive quia a magistro didicit sive quia ipse invenit? Nunc nec quid iustum nec quid utile sit revera novit quia seipsum ut homo quid sit ignorat. Socrates ei ostendit hominem animum esse et in animo optimam ac velut divinam partem rationem esse quam si convenienter colet non errabit. Docebit enim iustitiam et virtutem (ἀρετή)[6] esse observandas[7].
Summarium
[recensere | fontem recensere]Socrates Alcibiadem adit quem iamdiu non adloquebatur quia a signo divino[8] retinebatur. Nunc illa divina monitio discessit et Alcibiades qui ceteros amantes sui superbe reppulit miratur siquidem Socrates (qui adulescentis ἐραστήν se ipsum fatetur) etiamnunc se persequitur. Socrates respondet se venisse quia scit Alcibiadem ascendendi in ecclesiae tribunal cupidine ardere ut populum ducere possetː nihilominus nec divitiis nec nobilitate generis aut patrociniis popularium oratorum hoc ei bene eventurum sine suis consiliis. His verbis motus Alcibiades aurem philosophi verbis praebere paratus est.
Qui statim eum interrogat num aliquid a magistris didicerit aut ipse invenerit quo Atheniensibus prodesse possit. Cito eum ignorantiae convincitː ne quid iustum sit quidem novit. Nam quod iustum et utile a multitudine ut sermonem Graecum didicisset facile a Socrate refutaturː homines enim de significatione verborum Graecorum consentire, de iustitia econtra diversissimas esse opiniones. E quo colligi debet multitudinem sermonem quidem Graecum scire, quid sit iustum nescire. Duplici porro inscitia laborantː non tantum nesciunt sed se nescire nesciunt (credunt enim sapere). Haec dialogi pars maieuticae, hoc est Socraticae methodi, exemplum videtur quoniam non Socrates sed ipse Alcibiades se ignorantiae convincit, philosophi interrogationibus paulatim inductus[9]. Nondum tamen Alcibiadem unum ex iis esse pudet sed respondet non peiorem ceteris sese esse si cum ceteris Atheniensibus oratoribus compares. At Socrates ostendit veros adversarios non oratores Atticos esse sed regem Persarum et Spartae reges qui multo meliorem educationem acceperuntː tum dialogus parumper intermittit et continua oratione Socrates eorum educationem atque praestantiam describit[10]. Victus Alcibiades tum quaerit quomodo meliores fieri possint. Aliquamdiu frustra scientiam politicam finire temptant donec Socrates animadvertit nihil se effecturos esse nisi prius quid sit homo (hoc est ex Socratis opinione animus qui aliquo modo divinitatis speculum esse invenitur) discere potuerint. Et Alcibiades ut hanc scientiam "sui colendi" ab eo discat Socratem sequi constituit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Vita Alcibiadis
- ↑ 135eː ὀῤῥωδῶ δέ, οὔ τι τῇ σῇ φύσει ἀπιστῶν, ἀλλὰ τὴν τῆς πόλεως ὁρῶν ῥώμην, μὴ ἐμοῦ τε καὶ σοῦ κρατήσῃ, "non tuae naturae diffido sed cum vim civitatis considero metuo ne te meque vincat".
- ↑ 124b et 129b.
- ↑ Maurice Croiset, Collection des universités de France pp. 51-53.
- ↑ Apologia Socratis 21c-23b et 36c.
- ↑ 134b-cː εἰ δὴ μέλλεις τὰ τῆς πόλεως πράξειν ὀρθῶς καὶ καλῶς, ἀρετῆς σοι μεταδοτέον τοῖς πολίταις.
- ↑ 129-135
- ↑ Qui "daemon" quoque nonnumquam dicitur.
- ↑ 113cː τὸ τοῦ Εὐριπίδου ἄρα συμβαίνει, ὦ Ἀλκιβιάδη: σοῦ τάδε κινδυνεύεις, οὐκ ἐμοῦ ἀκηκοέναι, οὐδ' ἐγώ εἰμι ὁ ταῦτα λέγων, ἀλλὰ σύ, ἐμὲ δὲ αἰτιᾷ μάτην.
- ↑ 121-124.
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de Franceː Platon. Œuvres complètes. Tome I. Introduction. Hippias Mineur. Alcibiade. Apologie de Socrate. Euthyphron. Criton. Texte établi et traduit par Maurice Croiset, Les Belles Lettres, 1920 Recensio critica
- Nicholas Denyer, Plato: Alcibiades. Cambridge University Press, 2001 Recensio critica
- Initia philosophiae ac theologiae ex Platonicis fontibus ducta, sive Procli Diadochi et Olympiodori in Platonis Alcibiadem commentarii, Francofurti, 1820. (Tomus I Proclus, tomus II Olympiodorus).
- Proclus, Commentary on the First Alcibiades, Text edited by L.G. Westerink, Translation and Commentary by William O’Neill. (Platonic Texts and Translations, vol. VI). Warminster, 1954 Recensio critica
- Collection des Universités de Franceː A. Ph. Segonds, Proclus, Sur le premier Alcibiade de Platon, Texte établi et traduit, Lutetiae, 1985 (duo volumina) Recensio critica
- L. G. Westerink, Olympiodorus, Commentary on the First Alcibiades of Plato, Amsterdam 1956. Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Andre Archie, Politics in Socrates' Alcibiades. A Philosophical Account of Plato’s Dialogue Alcibiades Major, Springer, 2015 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- "The philosophical and political anatomy of Plato's "Alcibiades Major", History of Political Thoughtː 234-252
- Insightful women, ignorant Alcibiades", History of Political Thought, 2008ː 379-392
- Jacques Brunschwig, « La déconstruction du “connais-toi toi-même” dans l’Alcibiade Majeur », Recherches sur la Philosophie et le langage(18), 1996ː 61-84
- Gabriele Cornelli, "Socrate et Alcibiade", Plato Journal, 2014ː 39-51
- Diego De Brasi, "Un esempio di educazione politica: una proposta di analisi dell’Alcibiade primo", Würzburger Jahrbücher für die Altertumswissenschaft, 2008ː 57-110
- Darryl M. De Marzio, "The Care of the Self: Alcibiades I, Socratic Teaching and Ethics Education", The Journal of Education, 2006ː 103-127
- Daniel Ferguson,"Self-Knowledge in the Eye-Soul Analogy of the Alcibiades", Phronesis, 2019ː 369-391
- Christopher Gill, "La connaissance de soi dans l’Alcibiade de Platon", Etudes Platoniciennes, 2007ː 153-162
- Jill Gordon, "Eros and Philosophical Seduction in Alcibiades I", Ancient Philosophy, 2003ː 11–30
- Ariel Helfer, Socrates and Alcibiades: Plato’s Drama of Political Ambition and Philosophy, Penn Press, 2017 [1]
- Jakub Jirsa, "Authenticity of the "Alcibiades" Iː some reflections", Listy filologické / Folia philologica, 2009ː 225-244
- Genevieve Lachance, "L’Alcibiade: entre réfutation et enseignement", Revue de philosophie ancienne 2012: 111-132
- Giuseppe Mazzara, "Plato – The Motto of Delphi of the Alcibiades I: Between Emphases and Retractions of the Socratics?", Peitho Examina Antiqua, 2015ː 13-41
- Christopher Moore, Socrates and Self-Knowledge, Cambridge University Press, 2015 Introductio
- François Renaud, "La connaissance de soi dans l’Alcibiade majeur et le commentaire d’Olympiodore", Laval théologique et philosophique, 2009ː 363–378
- "Self-Knowledge in the First Alcibiades and in the commentary of Olympiodorus". In Inner Life and Soul. Psychē in Plato. Academia Verlag, 2011ː 207–223
- Castro Sanchez et Liliana Carolina, «La relación entre el “conocimiento de sí” y el “cuidado de sí” en el Alcibíades de Platón», Litteraturaː Teoría, Historia, Crítica, 2009: 183-203.
- Robert R. Wellman, "Socrates and Alcibiades: The Alcibiades Major", History of Education Quarterly, 1966ː 3-21