Jump to content

Alexander Herlea

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Herlea
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Herlea: imago
Alexander Herlea: imago
Nativitas: 11 Octobris 1942; Corona
Patria: Romania

Alexander Ioannes (Dacoromanice Alexandru Ion) Herlea (natus die 11 Octobris 1942 Coronae) machinator, legatus, historicus atque vir publicus Dacoromanicus et Francicus est.

Pater eius Alexander Herlea professor iuris civilis anno 1949 a communistis incarceratus est, mater Silvia professor philosophiae erat. Anno 1971 ipse uxorem duxit, unum filium habet.

Ipse mechanicae studebat et anno 1965 ab Universitate Transsilvaniae Coronae diploma machinatoris accepit. Dein de ad annum 1967 hoc munere vitam degebat. Tum apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem paedagogiae studebat et professor culturae technicae factus est. Anno 1972 in Franciam in exilium fugit. Etiam in Francia lector universitatis fuit, doctor historiae technicae nominatus et anno 1977 civis Francicus factus est. Tum in CFA apud Universitatem Princetoniensem, Universitatem Harvardianam atque Institutum Smithsonianum studebat. Ab anno 2011 praeses Instituti "La Maison Roumanie" est[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Postquam Communistarum regimen in Romania depositum esset, Herlea anno 1990 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. A die 11 Decembris 1996 atque 22 Decembris 1999 in consiliis ministrorum Victoris Ciorbea et Radu Vasile minister integrationis Europaeanae fuit. Annis 2001 - 2002 legatus Romaniae apud Unionem Europaeam fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]