Daniel Dăianu
Daniel Dăianu (natus die 30 Augusti 1952 Bucarestae) oeconomus, argentarius et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Dăianu ad annum 1975 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Anno 1994 etiam studia apud Universitatem Harvardianam absolvit. Annis 1979 - 1990 indagator Instituti Oeconomiae Socialisticae fuit. Annis 1992 - 1997 oeconomus supremus Argentariae Nationalis Romaniae erat. Et nunc sodalis consilii administrationis huius argentariae est[1]. Professor Scholae Nationalis Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]A die 5 Decembris 1997 ad usque 23 Septembris 1998 minister fiscalis Romaniae in consiliis ministrorum Victoris Ciorbea et Radu Vasile erat. A magistratu se recessit, quod emptionem Helicopterorum pro exercitu Romaniae propositum proptercondiciones iniquas allatas recusabat. Annis 2007 - 2009 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Dăianu uxorem duxit atque filium habet.