Jump to content

Ulm Nicolaus Spineanu

E Vicipaedia
Wikidata Ulm Nicolaus Spineanu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Martii 1943; Bucaresta
Obitus: 26 Aprilis 2006; Bucaresta
Patria: Romania

Ulm Nicolaus (Dacoromanice Nicolae) Spineanu (natus die 3 Martii 1943 Bucarestae, mortuus eodem loco die 26 Aprilis 2006) fuit vir publicus Dacoromanicus.

Spineanu apud Institutum Polytechnicum Bucarestense mechanicae studebat atque doctor scientiae technicae promotus est. Deinde annis 19671970 apud societatem mechanicae subitilis machinator Bucarestae operam dedit. Deinde ad annum 1980 apud Institutum Polytechnicum docebat. Tum ad annum 1988 machninator regens apud societatem aeroplanorum fuit. Annis 19901992, inspector apud ministerium laboris operam dedit. Post cursum honorem finitam iterum societates commerciales duxit. Die 26 Aprilis 2006 morte inopinata affectus est.[1]

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Postquam regimen Communistarum depositum est, Spineanu sodalis et praeses vicarius Factionis Christianae Democraticae Nationalis Colonorum (PNȚ-CD) factus est. Annis 19962000, senator erat. A die 12 Decembris 1996 ad usque 5 Decembris 1997 minister reformationis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea erat. Anno 2004 ad Factionem Humanisticam Romaniae transiit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]