Jump to content

Alexandria Troas

E Vicipaedia
Vide etiam paginas discretivas: Alexandria (discretiva) et Antigonea (discretiva).
Thermae Herodis Attici

Alexandria Troas[1] (Graece: Ἀλεξάνδρεια Τρωάς, Turcice: Eski Stambul) antiqua fuit urbs prope litus Aegeis, non longe abest ab insula Graece Tenedos nunc autem Bozcaada nominata. Sita in austro-oriente oppidi recentis nomine Dalyanae pars est provinciae Çanakkalensis. Reliqua urbis per 400 ferme hectros dispersa sunt, quorum imprimis thermae Herodis Attici, theatrum et gymnasium Graecum hodie quoque imminent. Circuitus moenium in situ adhuc facile est repertu.

Aetas Hellenistica

[recensere | fontem recensere]

A Strabone traditur locum initio Sigeia nuncupatum esse nomenque eius in memoria Antigoni I mutatum esse, qui urbem recondi atque amplificari curarat, qua amplificatione etiam vetus urbs Neandria olim valens comprehensa est. A Lysimacho Alexandria Troas transnominata est Alexandrum Magnum honorandi causa, quod a Plinio maiore brevi annotatione, nomen urbis ab Antigonia in Alexandria mutatum esse, commemoratum est. Cum portus principalis totius oris boreo-occidentalis Asiae Minoris esset urbs temporibus Romanis maxime florebat adipiscens statum "liberae urbis sui iuris". Ruinae urbis, quae cum maxime vigeret plus quam 100.000 incolae habuisse opinatur, hodierno quoque tempore gloriam urbis attestant. Strabo praeterea commemoravit eodem loco regnante Augusto coloniam Romanam nomine Colonia Alexandria Augusta Troas conditam esse. Ipse et imperator Hadrianus , imprimis autem dives grammaticus Herodes Atticus ,urbem opulenter monumentis atque luxuriis exornari curaverunt. Constantinus Magnus deliberavisse utrum Alexandriam Troadem an Byzantium caput novum imperii sui faceret traditur.

Aetas Romana

[recensere | fontem recensere]

Temporibus Romanis urbs portus magni momenti in intineribus inter Anatoliam et Europam faciendis fuit. Paulus hac ex urbe primum iter per Europam fecit eoque ex Europa revertens. Ignatius Antiochenus eadem in urbe requievit antequam iter in urbe Roma iniit martyrium passurus.

Aetas Byzantina

[recensere | fontem recensere]

Complures episcopi primorum saeculorum nostrae aetatis nobis traditi sunt: Marinus anno 325, Niconius 344, Sylvanus initio 5. saeculi, Pionius 451, Leo 787; Petrus, amicus patriarchae Ignatii inimicus autem Michaelis imperatoris. Saeculo IX urbs Cyzicus designata est. Nescimus quo tempore deserta sit. Hodiernis quoque temporibus urbs sedes titularis ecclesiae Catholicae nomine Troadensis est. Troas etiam est sedes titularis ecclesiae Orthodoxae.

Aetas Ottomanica

[recensere | fontem recensere]

Turci Carasidi in tractus circa urbem antiquam consederunt. Beylik (satrapia) eorum anno 1336 ab Ottomanidis captus est. Ruinae Alexandriae apud Turcos mox Eski Stambul nuncupabantur, i.e. urbs vetus. Turci reliqua urbis perscrutabantur spolias aptas ad mezquitas excolendas inveniendi causa. (E.g. Mahometus IV quasdam columnas ex ruinis eripi iussit, ut mezquitam Yeni Valide Constantinopoli exstructa ornamento essent.) Saeculo XVIII vetus locus urbis in latibulum latronum minutus est.

Tempora recentiora

[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 1911 vetus locus urbis quercibus supercrescatus fuit, etiamsi antiquum circuitum moenium etiam saeculis post facile fuit dinoscitu ruinaeque urbis nonnullis in tractibus adhuc strato exstiterunt. Circuitus eorum X chilometra esse astimatum est, turribus aequalibus intervallis positis munificata sunt. Reliqua antiqui gymnasii atque thermarum, quarum ruinae Turcice Bal Saray (palatium melis) designatae sunt, re vera autem a Herode Attico anno 135 aedificatae sunt. Traiano imperatore aquae ductus hodie adhuc exstans constructus est. Portui autem duae depressiones erant, quae hodie paene omnino harenis obrutae sunt. Recentioribus temporibus quidam indagatores Germani susceperunt hunc locum effodere, quo opere iam magnum stadium anno fere 100 a.C. exstructum inventum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandriam Troadem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 39°45′7″N 26°9′31″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades