Jump to content

Anastasia (sancta)

E Vicipaedia
Sancta Anastasia vas cum medicamentis tenet (imago Byzantina saeculi XIV)

Anastasia Sirmiensis (vel Illyrica vel Romana vel, in Ecclesia Orthodoxa, Anastasia Pharmacolytria[1]) est sancta Christiana. Eius memoria ab Ecclesia Romana die 25 Decembris colitur et ab ecclesia Orthodoxa 22 Decembris[2].

Romana nobilis fuit. Α matre Fausta Sirmiensi in fide Christiana educata est. Discipula sancti Chrysogoni Aquileiensis fuit; Christianos in carceribus visitabat et eos iuvabat. Chrysogono martyre necato in Graeciam et Macedoniam profecta est, ubi multis in urbibus Christianis vinctis auxilium ferebat, donec ipsa in Sirmio supplicio anno 304 (Diocletiano imperatore) affecta est.

In ritu Romano (veteri, sic dicta forma extraordinaria) sancta Anastasia commemoratur in secunda trium missarum diei Nativitatis Domini, hac nempe quae in aurora celebratur et cuius introitus a verbis Lux fulgebit incipit. Statio huius missae (scilicet locus, ubi olim Pontifex Romanus celebrabat) ad sanctam Anastasiam est, quae olim ecclesia curiae Byzantinae Romae fuit[3].

  1. Graece Φαρμακολύτρια, scilicet a venenis liberans.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 4 Ianuarii Gregoriano.
  3. Bernard P. 1996. Du chant romain au chant grégorien. Parisiis: Cerf. ISBN 9782204053143. [Vide p. 257]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •