Dies Natalis Christi
Dies Natalis Christi,[2] sive festum Nativitatis Domini[3] (etiam vide infra), est festum annuum quod nativitatem Iesu Christi plerumque die 25 Decembris commemorat.[4] Quae dies est celebratio religiosa et culturalis inter billiones hominum per totum orbem terrarum celebrata.[5][6] Festum ipsum est anni liturgici Christiani pars maximi momenti, post Adventum sive Ieiunium Nativitatis, quod Ferias Natalicias incipit, tempus quod in historia mundi Occidentalis duodecim dies extenditur et Nocte Duodecima rite finitur.[7] Dies Christi Natalis est festum publicum in multis civitatibus,[8][9][10] a plurimis Christianis religiose[11] atque a multis non Christianis consuetudine celebratum,[12] et fundamenta festivi temporis quod circa hoc festum vulgo ordinatur.
Christiani hoc festum novem menses post diem Annuntiationis celebrant, quo die Gabriel angelus nuntiavisse dicitur filium Dei Patris in utero Virginis Mariae esse conceptum.
Narratio biblica
[recensere | fontem recensere]Secundum Lucam evangelistam, nativitas Iesu Christi sic enarratur.
Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio."[13]
Cultus liturgicus
[recensere | fontem recensere]In ritu Romano hoc die tres missae solemnes celebrantur, quod semel in anno tantum accidit:
- in nocte, cuius introitus a verbis Dominus dixit ad me incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 1–14) legitur;
- in aurora, cuius introitus a verbis Lux fulgebit incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 15–20) legitur; in versione veteri ritus Romani, sic dicta forma extraordinaria, in hac missa fit etiam memoria sanctae Anastasiae;
- in die, cuius introitus a verbis Puer natus est nobis incipit, et in qua Prologus evangelii secundum Ioannem (1, 1–14 in veteri ritu; 1, 1–18 in novo) legitur[14].
Festum Nativitatis Domini octavam habet, id est, per octo dies celebratur. Octava Nativitatis in diem 1 Ianuarii incidit, quo die Circumcisio Domini commemoratur (pueris Iudaeorum octavo post nativitatem die circumcidendis), in nova autem versione ritus Romani (sic dicta forma ordinaria) sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae celebratur.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Hic dies festus etiam Christi dies natalis,[15] Natalis Domini,[16] festum natalicium Domini,[17] festum Natalis Christi,[18] festum Natale (Nativitatis Christi/Domini),[18] sollemnia natalicia (Iesu Christi),[18] appellatur. In religione Romana iam fuit festum Solis invicti, quod die 25 Decembris celebrabatur. Germani pagani eodem anni tempore festum Iul (Proto-Germanice *jehwlą) celebrabant; hoc nomen in pluribus linguis Europae septentrionalis usitatum manet: Islandice et Faeroense jól; Norvegice, Suecice, Danice jul; Finnice joulu; Estonice jõulud.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kelly 2004: 67-69.
- ↑ Item "vigilia Natalis Christi": [1].
- ↑ Missale Romanum (1962), Tempus Nativitatis.
- ↑ Aliquot rami Christianitatis Orientalis qui calendario Iuliano utuntur etiam hoc festum die 25 Decembris celebrant, qui nunc est 7 Ianuarii secundum calendarium Gregorianum. Ecclesiae Armenianae nativitatem die 6 Ianuarii observabant etiam ante calendarium Gregorianum ortum. Pluri Christiani Armeniani calendario Gregoriano utuntur, Diem Natalem die 6 Ianuarii iam celebrantes. Aliquot templa Armeniana calendario Iuliano utuntur, ergo Diem Natalem die 19 Ianuarii secundum calendarium Gregorianum celebrantia, cum 18 Ianuarii vigilia Natalis Christi esset. Aliquot regiones plerumque hanc diem die 24 Decembris (pro 25 Decembris) celebrant.
- ↑ "The Global Religious Landscape | Christians". Pew Research Center. 18 Decembris 2012.
- ↑ "Christmas Strongly Religious For Half in U.S. Who Celebrate It". Gallup, Inc.. 24 Decembris 2010.
- ↑ Forbes, Bruce David (1 Octobris 2008). Christmas: A Candid History. Berkeleiae: University of California Press. p. 27. ISBN 978-0-520-25802-0.
- ↑ "Canadian Heritage – Public holidays"Formula:Webarchive – Government of Canada.
- ↑ 2009 "Federal Holidays" Formula:Webarchive – U.S. Office of Personnel Management.
- ↑ "Bank holidays and British Summer time" Formula:Webarchive – HM Government.
- ↑ Ehorn, Lee Ellen; Hewlett, Shirely J.; Hewlett, Dale M. (1 Septembris 1995). December Holiday Customs. Lorenz Educational Press. p. 1. ISBN 978-1-4291-0896-6
- ↑ Nick Hytrek, "Non-Christians focus on secular side of Christmas" Formula:Webarchive, Sioux City Journal, 10 Novembris 2009.
- ↑ Nova Vulgata, Evangelium secundum Lucam 2, 1–16.
- ↑ Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962. (lege hic)
- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 493.
- ↑ Leo Magnus, de Natali Domini. Sermo 25, CCSL, 138, pp. 117–24. Ex: "Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati 2006, t. 42, fasc. 188."
- ↑ PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachruck 2006.
- ↑ 18.0 18.1 18.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska, editio secunda (2009).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bowler, Gerry. 2004. The World Encyclopedia of Christmas. Toronti Ontarionis: McClelland & Stewart. ISBN 978077101535-9.
- Bowler, Gerry. 2007. Santa Claus: A Biography. Toronti Ontarionis: McClelland & Stewart. ISBN 9780771016684.
- Comfort, David. 1995. Just say Noel: A History of Christmas from the Nativity to the Nineties. Fireside. ISBN 9780684800578.
- Count, Earl W. 1997. 4000 Years of Christmas: A Gift from the Ages. Berkeleiae Californiae: Ulysses Press. ISBN 978169750872.
- Federer, William J. 2002. There Really Is a Santa Claus: The History of St. Nicholas & Christmas Holiday Traditions. Amerisearch. ISBN 9780965355742.
- Kelly, Joseph F. 2004. The Origins of Christmas. Collegeville Minnesotae: Liturgical Press. ISBN 9780814629840 Google Books.
- Miles, Clement A. 1976. Christmas Customs and Traditions. Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 9780486233543. Google Books.
- Nussenbaum, Stephen. 1996. The Battle for Christmas. Novi Eboraci: Vintage Books. ISBN 0679740384.
- Restad, Penne L. 1995. Christmas in America: A History. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195093003 Google Books.
- Rosenthal, Jim. 2006. St. Nicholas: A Closer Look at Christmas. Nelson Reference. ISBN 1418504076.
- Sammons, Peter. 2006. The Birth of Christ. Glory to Glory Publications. ISBN 0955179017.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Christi Natalem spectant. |
- De Christi Natale Quid prodest dies Natalis nisi credimus? Catechesis papae Benedicti XVI inter audientiam generalem die 19 Decembris 2007 (Latine)