Jump to content

Antigonus II (rex Iudaeorum)

E Vicipaedia
Medio aevo et sexto decimo saeculo Flavius Iosephus multos lectores delectabatː unde ille ficticius vultus in Promptuario Iconum (1553), Antigono Mattathiae attributus.

Antigonus II vel Antigonus Mattathias (mortuus Antiochiae 37 a.C.n.) fuit rex Iudaeorum(en) ab anno 40 a.C.n. usque ad annum 37 a.C.n.ː a Parthis institutus, a Romanis destitutus, Herode Magno rogante, eius aemulo, Marco Antonio iubente, Antiochiae decollatus est.[1]

De exsilio et irritis inceptis

[recensere | fontem recensere]

Hasmonaeorum gente ortus, filius erat illius Aristobuli qui Hierosolymis regnaverat inter 67 et 63 a.C.n. ac tum a Pompeio victus Romam captivus abductus erat. Una cum patre circa 57 a.C.n., custodiam Romanorum fefellit et in Iudaeam rediit. Ibi Aristobulus exercitum non spernendum e fautoribus suis qui Iudaeam a Romanis et Antipatre liberare volebant, collegit et regnum paternum recipere conabatur. Tandem a proconsule Syriae Aulo Gabinio proelio victus et catenatus Romam iterum missus est. At Antigonum mox dimisit Gabinius quia matri oppida sibi tradenti libertatem liberorum concesserat.[2]

Anno 49 a.C.n. ineunte, bello civili inter Caesarem et Pompeium et pater Aristobulus et frater Alexander a Pompeianis necati sunt quia timebant ne seditiones moverent ad regnum reciperandum et socios turbarent. At Antigonus a Ptolomaeo, Chalcidis ad montem Libanum tyranno, servatus est qui matri persuaserat ut eum ad se mitteret.[3]

Nihilominus cum anno 47 a.C.n. Caesarem victorem adiret ab eo in regnum paternum restitutum iri sperans, postulatis Antigoni dictator Romanus non satisfecitː interea enim Antipater magno auxilio ei fuerat in bello Alexandrino ac multa vulnera fortiter pugnando acceptas ostendere poterat. Itaque Caesar summi sacerdotis munus Hyrcano confirmavit et Antipatri dignitatem auxit.[4] Secundum Flavium Iosephum historicum, Antigonus nimis ferox in causa sua proferenda tum visus est.[5]

Anno 42 a.C.n. inter bella civilia Romanorum non tantum a sororis marito Ptolomaeo, sed etiam a Tyriorum tyranno Marione adiutus Antigonus cum Herode proelium commisitː tum victus e Iudaea expulsus est.[6]

De brevi regno et morte

[recensere | fontem recensere]

Paulo post pollicitis mille talentis et quingentis puellis societatem cum Parthis coniunxit ut in regnum paternum sese restituerent. Itaque postquam hieme 41/40 a.C.n. ex improviso Syriam provinciam quodam Pacoro duce occupaverunt atque praesidia Romana fugarunt, Parthi Hierosolyma et regnum Antigono tradiderunt, qui tum summum sacerdotem Hyrcanum Parthorum captivum mutilasse dicitur dum mordicus aurem ei eripit ne summum sacerdotium in posterum sibi vindicare posset. Lex Iudaica enim vetat quemquam nisi corpore integrum Dei sacris ministrare. Ita Antigonus, ut pater, et rex Iudaeorum et summus sacerdos factus est.

At Herodi in Aegyptum atque inde Romam confugere contigit ubi suffragante Marco Antonio per senatores regem a Parthis Iudaeis datum aegre ferentes rex Iudaeorum appellatur. Iam non tantum inter Romanos et Parthos sed etiam inter duos competitores regni, Antigonum et Herodem, in Iudaea bellum erat.

Parthis a legato Romano Publio Ventidio victis, Gaius Sosius et Herodes Hierosolyma obsederunt atque anno 37 a.C.n. expugnaverunt et Antigonum vivum ceperunt. Qui flebiliter et muliebriter duci Romano supplicasse dicitur (ne obliviscamur tamen praecipuum fontem Flavii Iosephi ad illam partem historiae fuisse amicum et historiographum Herodis, Nicolaum Damascenum). Postquam eum irrisit Sosius catenatum Antigonum Marco Antonio tradidit qui primo eum ad triumphum ornandum servare volebat. Sed Herodes infestos sibi Iudaeos timens Marcum Antonium hortatur caveret seditiones. Itaque ne Iudaei seditiosi nomen Antigoni velut ducem invocare possent Marcus Antonius eum decollari iussit. Quod supplicii genus tum vero rege indignum habebaturː ita saevitiae contumelia addebatur. Sic periit ultimus rex Iudaeorum e domo Hasmonaeorum alias Macchabaeorum dictorum.[7]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Stemma ultimorum Hasmonaeorum.
  • Hadas-Lebel, Mireille. 2009. Rome, la Judée et les Juifs. Lutetiae: A. & J. Picard.
  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.5-10.
  2. BI I.171-174. Ant. Iud. XIV.92-97.
  3. BI I.183-186. Ant. Iud. XIV.123-126.
  4. BI I.195-199. Ant. Iud. XIV.140-143.
  5. BI I.195.
  6. BI I.239-240. Ant. Iud. XIV.297-299.
  7. BI I.248-357 et Ant. Iud. XIV.330-491.