Jump to content

Astronomia

E Vicipaedia
(Redirectum de Astronomy)
Observatorium Paranal Observatorii Meridiani Europaei lasericam stellam ducentam ad Medium Galaxiae emittit.

Astronomia[1] (Graece ἀστήρ 'stella' + νόμος 'lex'), vel scientia sideralis,[1] est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum, quae corpora caelestia resque cognatas extra nostrum orbem terrarum investigat. Mathematica, physica, chemiaque utitur ad originem et chronologiam(en) universi explanandas. Res consultae plerumque sunt planetae, satellites (lunae), stellae, nebulae, galaxiae, cometae. Inter alias res ad astronomiam pertinentes sunt supernovae diruptae, radii gamma dirupti, quasaria, blazaria(en), pulsaria, et cosmica undarum micrometricarum radiatio scaenica. Astronomia ad summam omnia indagat quae praeter atmosphaeram telluris exoriuntur. Cosmologia est provincia astronomica quae universum investigat omne.[2]

Haec scientia hodie a meteorologia et climatologia distinguitur, quae praesertim astrorum vis et effectus in caelum nostrum investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat, ut agricolae idonea serendo, plantando, messem faciendo tempora anni scirent. Astronomia etiam distinguitur ab astrologia, arte quae futurum homini cuidam ab astris aliisque indiciis mundanis divinari conatur. At astrologia astronomiam complecti videtur, et astrologi sicut Claudius Ptolemaeus primum indagaverunt leges astronomicas quibus futuri loci planetarum, siderum, et caeterorum caelorum computarentur.

Nebula Oculi Felis, nebula planetaria in constellatione Dracone sita.

Physica et astronomia longe tam sibi annixae sunt ut primitus physica idem ac astronomia putari potuisset. Physici fuerunt qui theorias commenti sunt, quibus motus corporum caelestium explicatur et calendaria accuratius fiunt, et novas rationes excogitaverunt stellas observandi per radiationes earum. Galilaeus Galilaei anno 1609 telescopium invenit, quo planetas et lunas primum accuratius observavit indicia reperiens eos montibus et vallibus praeditos similes esse telluri. Isaacus Newtonus magnopere astronomiam tunc anno 1687 protulit, cum leges motus Newtoni comperit, quibus motus omnes planetarum nostri systematis solaris ad amussim mathematice calculati essent, secundum easdem leges quae res communes mundanaeque sequuntur. Anno 1921 Albertus Einstein calculationes astronomicas ad universum totum porrexit, nova fundamenta donans cosmologiae, cum relativitatis generalis theoriam repperit, universi expansionem ab Edwino Hubble observatam explicans.

Claudius Ptolemaeus astrologus astra scrutatus theoria geocentrica systematis solaris saeculo secundo proposuit.
Nicolaus Copernicus astronomus qui systema heliocentricum proposuit ut motus astrorum explicarentur.

Saeculo vicesimo nova astronomiae aetas coepit, cum anno 1969 astronautae ad lunam navigarent et homines primum mitteret ruchetas nomine Voyager praeter systema solare, ac multa alia automata ut systematis solaris planetae scrutentur. Hodie magna astronomiae pars origines, evolutionem et ingenia physica chemicaque corporum caelestium intellegere quaerit. Ad finem illum scientifici praesertim radiationem electromagneticam et radiationem particularum et exempla lapidum ex aliis corporibus caelestibus investigant.

Observatorium Astronomicum in Nova Cambria Australi Australiae, 1873.

Vocabulum astronomia (a Graeco ἀστρονομία ab ἄστρον 'stella' + -νομία a νόμος 'lex' et 'cultura') 'legem stellarum' significat (vel 'culturam stellarum', secundum interpretationem). Astronomia non confundenda est cum astrologia, systemate fidei quod postulat res hominum cum locis rerum caelestium congruere.[3] Astrologia et astronomia, quamquam originem communem una partiuntur, omnino distinctae hodierno tempore sunt.[4]

Vocabula astronomia et astrophysica

[recensere | fontem recensere]

Vocabula astronomia et astrophysica sunt synonyma.[5][6][7] Sensu autem stricto, astronomia designat "studium rerum materieique extra atmosphaeram telluris et suarum proprietatum physicarum et chemicarum,"[8][9] cum astrophysica designat provinciam astronomiae quae tractat "mores, proprietates physicas, et dynamicas rerum caelestium phaenomenorumque rationes."[10][11] Aliquando, ut in praefatione The Physical Universe, libri definitivi a Francisco Shu scripti, astronomia ad quantitativum rei studium, sed astrophysica ad genus rei ad physicam dicatum describendum adhiberi potest.[12] Quia autem plurimum indagationis astronomicae res ad physicam cognatam tractat, astronomia hodierna revera astrophysica appellari potest.[5] Aliquot provinciae, sicut astrometria, astronomia prorsus sunt, potius quam astrophysica. Varii ordines academici ubi eruditi hanc rem indagant ambobus terminis uti possunt, partim secundum ordinis nomen,[6] multisque astronomis professionalibus sunt gradus academici in physica, non astronomia concessi.[7] Periodica scientifica maximi momenti in astronomia sunt The Astronomical Journal, The Astrophysical Journal, et Astronomy & Astrophysics.

Corpora caelestia

[recensere | fontem recensere]

Astronomia haec corpora caelestia investigat:

Nexus interni

Observatorium Astronomicum Quitense, saeculo undevicensimo aedificatum, duodecim minuta arcuata ad australem versus aequatoris Quiti in urbe Aequatoriensi situm est.[13]
  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Vocabulum "scientia sideralis" in dictionario contrarie scripta est: "sideralis scientia."
  2. Unsöld, Albrecht; Baschek, Bodo (2001). Classical Astronomy and the Solar System – Introduction. pp. 1 .
  3. Losev, Alexandre (2012). "'Astronomy' or 'astrology': A brief history of an apparent confusion". Journal of Astronomical History and Heritage 15 (1): 42. arXiv:1006.5209 .
  4. Unsöld, Albrecht; Baschek, Bodo (2001). The New Cosmos: An Introduction to Astronomy and Astrophysics. Translated by Brewer, W. D.. Berolini et Novi Eboraci: Springer. ISBN 978-3-540-67877-9 .
  5. 5.0 5.1 Scharringhausen, B.. "Curious About Astronomy: What is the difference between astronomy and astrophysics?" .
  6. 6.0 6.1 Odenwald, Sten. Archive of Astronomy Questions and Answers: What is the difference between astronomy and astrophysics?. . astronomycafe.net (The Astronomy Cafe) .
  7. 7.0 7.1 "Penn State Erie-School of Science-Astronomy and Astrophysics" .
  8. Anglice "the study of objects and matter outside the Earth's atmosphere and of their physical and chemical properties."
  9. "Merriam-Webster Online". Results for "astronomy" .
  10. Anglice "the behavior, physical properties, and dynamic processes of celestial objects and phenomena."
  11. "Merriam-Webster Online". Results for "astrophysics" .
  12. Shu, F.H. (1983). The Physical Universe. Mill Valley Californiae: University Science Books. ISBN 978-0-935702-05-7 .
  13. "Inicio". Quito Astronomical Observatory .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alberdi, Antxón, et Silbia López de Lacalle. 2007. Un viaje al Cosmos en 52 semanas. CSIC.
  • Bennett, Jeffrey, et al. 2010. Astronomie: Die kosmische Perspektive, ed. Harald Lesch, editio quinta. Monaci: Pearson Studium Verlag. ISBN 978-3-8273-7360-1.
  • Brooke-Hitching, Edward. 2020. Der Atlas des Himmels:. Eine kleine Geschichte der Astronomie." Coinvertit Lutz-W. Wolff. Monaci: Knesebeck Verlag. ISBN 978-3-95728-424-2.
  • Forbes, George. 1909. History of Astronomy. Londinii: Plain Label Books. ISBN 1603031596. Propositum Gutenbergense. Google Books.
  • Freedman, R. A., et W. J. Kaufmann. 2004. Universe. Freeman Novi Eboraci. ISBN 0-7167-9884-0.
  • Hanslmeier, Arnold. 2007. Einführung in Astronomie und Astrophysik. Berolini: Spektrum Akademische Verlag. ISBN 978-3-8274-1846-3.
  • Harpaz, Amos. 1994. Stellar Evolution. A. K. Peters, Ltd. ISBN 9781568810126. Google Books.
  • Herrmann, Joachim. 2005. DTV-Atlas Astronomie, ed. quinta decima. Monaci: Deutscher Taschenbuch-Verlag, ISBN 3-423-03267-7.
  • Keller, Hans-Ulrich. 2019. Kompendium der Astronomie: Einführung in die Wissenschaft vom Universum. Franckh-Kosmos, 6. Stutgardiae. ISBN 978-3-440-16276-7.
  • Keppler, erhard. 1986. Sol, lunas y planetas. Biblioteca Científica Salvat. Editorial Salvat Editores.
  • Murdin, P., ed. 2001. Encyclopedia of Astronomy & Astrophysics. ISBN 0-333-75088-8. CRC Press.
  • Nussbaumer, Harry. 2007. Das Weltbild der Astronomie, ed. retractata. VDF Hochschulverlag. ISBN 978-3-7281-3106-5.
  • Unsöld, Albrecht, et Bodo Baschek. 2001. Der neue Kosmos. Springer. ISBN 3-540-42177-7.
  • Unsöld, Albrecht, et Bodo Baschek. 2001. The New Cosmos: An Introduction to Astronomy and Astrophysics. Springer. ISBN 3540678778.
  • Wächter, M. 2018. Kleine Entdeckungsgeschichte(n) der Astronomie im Kontext von Zeitgeschichte und Physik. Wurzburgi: Verlag Königshausen und Neumann. ISBN 978-3-8260-6511-8.
  • Weigert, Alfred, Heinrich Johannes Wendker, et Lutz Wisotzki. 2010. Astronomie und Astrophysik: Ein Grundkurs. Weinhemiae: Wiley-VCH. ISBN 978-3-527-40793-4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad astronomiam spectant.
Scientiae naturales et artes mathematicae