Camillus Pissarro
Obitus: 13 Novembris 1903; Lutetia
Patria: Francia, Dania
Nomen nativum: Jacob Abraham Camille Pissarro
Familia
Coniunx: Julie Vellay
Proles: Lucien Pissarro, Félix Pissarro, Georges Henri Manzana Pissarro, Paul-Émile Pissarro, Ludovic Rodo Pissarro, Jeanne Bonin-Pissarro, Jeanne Rachel Pissarro
Familia: Pissarro
Memoria
Iacobus Camillus Pissarro (natus Carolae Amaliae(en)[1] die 10 Iulii 1830; mortuus Lutetiae die 12 Novembris 1903) fuit pictor impressionisticus et neoimpessionisticus. Totam vitam civis Danicus mansit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pueritiam sat felicem in colonia, ubi parentes negotiatores fuerunt, peregit, antequam aetate annorum undecimorum in scholam Savary (cum hospitio meritorio) apud Lutetiam mitteretur. Ibi inter multas alias res etiam delineationem edidicit. Cum anno 1851 pictorem Danicum Fredericum Melbye cognovisset, cum eo in Venetiolam iit. Ibi usque annum 1854 manentes intenti se delineationibus dederunt. Unum annum post, Lutetiam reveniens, discipulus factus est Antonii Melbye pictoris maritimi. In expositione mundana Lutetiae celebrata, opera praesentabantur Eugenii Delacroix, Gustavi Courbet et Camilli Corot, quae omnia artificem iuvenem valde moverunt.
Mox autem cum Corot consuetudinem contraxit, qui hortabatur picturam ante naturam. Itaque multae plagae tonis obscuris pictae sunt, quae naturalismo favebant. Anno 1859 in Pinacotheca Academiae Helveticae artificia exhibuit, quo tempore amicitiae initae sunt cum Claudio Monet et Paulo Cézanne.
Anno 1863 Pissarro socius factus est Societatis aquarellariorum (Société des aquafortistes) et primas rationes facere temptavit. Quando anno 1866 conventum est cum Eduardo Manet et artificibus in Cafeo Guerbois congregatis (e.g. cum Augusto Renoir, Claudio Monet, Alfredo Sisley, et critico Aemilio Zola), statim cooperationes artiores obtulerunt Monet et Renoir. Pissarro colores clariores praeferre coepit, magistri Corot genus pingendi deserens. Bello contra Borussiam indicto, Londinium confugit, opera quasi omnia relinquens; in Anglia amicam familiarem Iuliam Vellay in matrimonium duxit, quacum infantes quinque habuit. Anno autem 1871 reditus in patriam patefactus est, ubi una cum Monet et Cézanne modernismum in nova procurrens (avant-garde) repraesentabat.
Et in expositione impressionistarum moderanda (anno 1874) partes magni momenti egit. Namque artifex solus erat qui usque annum 1882 cunctis octo expositionibus impressionistarum interfuerat. Postea argumenta pingenda mutavit vitam rusticam quam simplicissime narraturus. Cum Georgio Seurat et Paulo Signac Neoimpressionismum excogitavit.
Annis vitae ultimis magna reverentia fruebatur, quamobrem itinera longa et valde frugifera sibi permittebat. Istis in locis multae de vita urbana tabulae exaratae sunt, in quibus animus velocitatis hilaritatisque regnabant. Pissarro pinxit plus quam duo milia tabularum et tantundem delineationum et graphicorum impressoriorum.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Ferriviae pons apud Pontoise 1873
-
Place du Havre, 1893
-
Le Boulevard de Montmartre, Matinée de Printemps 1897
-
Avenue de l'Opera, 1898
-
Feni perceptio in Éragny, 1901
-
Camillus Pissarro a se pictus anno 1873
Motae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In urbe Insularum Virginis, hodie Civitatibus Foedeatis sed eo tempore Daniae tributae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Becker, Christoph, et Wolf Eiermann. 1999. Camille Pissarro. Hatje Cantz, ISBN 3-7757-0855-3.
- Bretell, Richard R. 1990. Pissarro and Pontoise: The painter in a landscape. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-04336-8.
- Brettell, Richard R.2011. Pissarro’s people. Prestel. ISBN 3-7913-5118-4.
- Finckh, Gerhard, ed. 2014. Camille Pissarro: Der Vater des Impressionismus. Wupperthal: Von der Heydt-Museum. ISBN 978-3-89202-091-2.
- Levitov, Karen, et Richard Shiff. 2007. Camille Pissarro: Impressions of City and Country. Portu Novo: Yale Univ. Press. ISBN 0-300-12479-1.
- Lloyd, Christopher. Pissarro. Colour Library. Phaidon. ISBN 0-7148-2729-0.
- Rothkoph. Katharina. 2007. Pissarro: Creating the impressionist landscape. Philip Wilson. ISBN 0-85667-630-6.
- Thomson, Richard. 1990. Camille Pissarro: Impressionism, landscape and rural labour. Amsterdam Books. ISBN 0-941533-90-5.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum Pissarro spectant. |