Carina (constellatio)
Data Carinae constellationis | |
---|---|
Nomen | Carina |
Genetivus | Carinae |
Abbreviatio | Car |
Ascensio recta | 6 h 02 min ad 11 h 20 min |
Declinatio | -50° 45' ad -75° 40' |
Area | 494 gradus quadrati ordo: 34 |
Videri potest inter | +14° ac -90° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3m |
3 |
Stella lucidissima, Magnitudo |
Canopus (α Carinae), -0,7 m |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Volans Chamaeleon Vela |
Carina[1] ampla constellatio in caelo meridionali sita est. Carina se pertinet sub constellationibus Puppi ac Velis. Huic constellatione Canopus stella vere lucidissima inest.
De historia
[recensere | fontem recensere]Carina pars veteris sideris est, quod Argo Navis appellabatur quodque in numero 48 siderum a Claudio Ptolemaeo descriptorum erat. Cum Argo Navis astronomo Francogallico Lacaille ad usum astronomiae nimis ampla esset, anno 1763 ab eo divisa est in constellationes Carinam (navis), Puppim (navis) Velaque (navis). Stellarum autem nomina mutata non sunt, ut unaquaque littera Graeca illis in constellationibus semel tantum uteretur. Inde est e. g. α Carinae (Canopus), sed α Puppis vel α Velorum non sunt.
De mythologia
[recensere | fontem recensere]Argo Navis secundum mythologiam Graecam navis illa Iasonis eiusque sociorum erat, qui Argonautae vocabantur. Ii vellus aureum arietis quaerebant. Iason, filius Aesonis regis Thessaliae a fratre Peliade regno fraudatus erat. Iasonem imperium recuperatum iri, si Peliadi vellus aureum afferret – quod fieri non posset, cum pellis illa in nemore sacro Colchis a dracone mortifero custodiretur. Medea autem regis filia adiuvante Iason vellus cepit. Et Argo navis et vellus in caelo posita sunt, vellus quidem nomen Arietis accepit.
Aegyptiis illa constellatio etiam navis erat, qua Osiris deus vehi solebat. Canopus eis gubernator erat.
Stellae
[recensere | fontem recensere]Canopus (α Car) stella lucidissima classis spectralis F0 est, quae 313 sla remota est. Eius magnitudo (-0,7m) tantum a Sirio stella superatur.
Miaplacidus (β Car) e classe spectrali A2 circiter 110 spatia lucis annuae a Sole nostro remota est.
Avoir 632 spatia lucis annuae remota e classe spectrali K3 est.
6.000 spatia lucis annuae remota Eta Carinae stella in omni ratione illustrissima est. Tantum 6m oculo nudo hodie quidem cerni non potest. Cum Edmondus Halley saeculo XVII indicem stellarum scriberet, η Carina 4m fuit, sed tum magnitudinem variabat. Annis 1833 usque 1843 luminositas stellae maxime aucta est, ut η Carinae -1m splendens secundum magnitudinis locum in caelo tenebat. Tunc stella 40 centena milliplum luminositatis Solis habuisse conicitur. Deinde magnitudo deminuit. Luminositas autem non decrevisse, sed magnitudo absorptione pulveris gasorumque diminuisse existimatur. η Carinae verisimiliter in termino "vitae" suae est ut mox explodens supernova fiat. Quam quidem explosionem intervalli causa demum 6000 annorum post factum cernere poterimus.
Stella | Magnitudo | Magnitudo absoluta |
Intervallum (sla) |
Classis spectralis |
---|---|---|---|---|
Canopus (α Carinae) | -0,62 | -5,53 | 312,75 | F0 Ib |
Miaplacidus (β Carinae) | 1,67 | -0,99 | 111,18 | A2 IV |
Avior (ε Carinae) | 1,86 | -4,58 | 632,17 | K3 III + B2 V |
Turais (ι Carinae) | 2,21 | -4,42 | 692,57 | A8 IB |
θ Carinae | 2,74 | -2,91 | 439,03 | B0 Vp |
υ Carinae | 2,92 | -5,56 | 1622,89 | A9 |
N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.
Nebulae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Carina" apud Chris Dolan, The Constellations and their Stars
- "The Constellations" apud situm Internationalis Unionis Astronomicae
Andromeda · Antlia · Apus · Aquarius · Aquila · Ara · Aries · Auriga · Bootes · Caelum · Camelopardalis · Cancer · Canes Venatici · Canis Maior · Canis Minor · Capricornus · Carina · Cassiopeia · Centaurus · Cepheus · Cetus · Chamaeleon · Circinus · Columba · Coma Berenices · Corona Australis · Corona Borealis · Corvus · Crater · Crux Australis · Cygnus · Delphinus · Dorado · Draco · Equuleus · Eridanus · Fornax · Gemini · Grus · Hercules · Horologium · Hydra · Hydrus · Indus · Lacerta · Leo · Leo minor · Lepus · Libra · Lupus · Lynx · Lyra · Mensa · Microscopium · Monoceros · Musca · Norma · Octans · Ophiuchus · Orion · Pavo · Pegasus · Perseus · Phoenix · Pictor · Pisces · Piscis Austrinus · Puppis · Pyxis · Reticulum · Sagitta · Sagittarius · Scorpius · Sculptor · Scutum · Serpens · Sextans · Taurus · Telescopium · Triangulum · Triangulum Australe · Tucana · Ursa Maior · Ursa Minor · Vela · Virgo · Volans · Vulpecula | |
And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul | |