Jump to content

Cena Graeca ab Elisabetha Vigée-Lebrun data

E Vicipaedia
Elisabetha Vigée-Lebrun et filia Ioanna Iulia Ludovica, ab illa ipsa anno 1789 pictae
Lebrun-Pindare qui Anacreontem finxit
Petrus Ludovicus Ginguené diurnarius
Margarita Aemilia Chalgrin
Stephanus Vigée a sorore pictus

Cena Graeca ab Elisabetha Vigée-Lebrun data est anno 1788, libro Voyage du jeune Anacharsis nuper lecto a fratre Stephano; ibi enim reppererunt descriptionem cenae Graecae antiquae. Homines laureati cenaverunt, feminae indutae sunt vestimentis modo Graeco antiquo fictis ope vasorum antiquorum "Etruscorum" (sed re vera Graecorum) quae possidebat comes de Parois.

Convivae fuerunt frater Stephanus Vigée, uxor eius ("oculis orbis terrarum pulcherrimis"), frater huius dominus de Rivière, Lebrun-Pindare (qui poetam Anacreontem finxit), Margarita Aemilia Chalgrin (filia Iosephi Vernet pictoris), domina de Bonneuil ("formá praeclara"), marchio de Cubières regis amicus, Petrus Ludovicus Ginguené diurnarius, Antonius Dionysius Chaudet sculptor. Hospites principales fuerunt comes de Vaudreuil et dominus de Boutin. Virgines duae, filiae Elisabethae Vigée et dominae de Bonneuil, officium pincernarum impleverunt. Hospitibus intrantibus convivae carmen Christophori Gluck Le dieu de Paphos et de Gnide cantaverunt, marchione de Cubières lyra ludente. Lebrun-Pindare poemata Anacreontica a se Francogallice versa recitavit. Fercula fuerunt:

Elisabetha Vigée-Lebrun sumptum huius cenae circiter quindecim francorum fuisse adseverat. Mox autem rumores Versaliis diffunditi impendia viginti milium francorum aestimaverunt, Romae quadraginta milium, Vindobonae (testante comitissa Stroganoff) sexaginta milium, et Petropoli octoginta milium.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.