Charmides
Charmides (Graece: Χαρμίδης) est dialogus philosophi Platonis incerto iuventutis eius anno compositus. In dialogo Socrates cum Charmide sermonem de temperantia (σωφροσύνη[1]) confert nec tamen quid sit temperantia definire eis contingit: saepe enim in illis primis operibus investigatio dialectica in aporiam incidit. Adagium "Nosce te ipsum" (Graece γνῶθι σεαυτόν vel γνῶθι σαυτόν) hoc dialogo primum refertur.[2]
De personis
[recensere | fontem recensere]Sermonis datatio sine controversia ad annum 432 a.C.n. referri debet quoniam Socrates e pugna ad Potidaeam Athenas nuper rediit. In gymnasio Taureae habetur. Non sub lectorum oculos ut in theatro ponitur sed a Socrate amicis narratur. Verba tum fecerunt:
- Socrates: clarus philosophus qui tum circiter quadraginta annos natus erat.
- Charmides, Glauconis filius, Platonis avunculus et Critiae consobrinus, nobilissima familia natus quae inter illustres maiores Solonem numerabat. Deinde fautor triginta tyrannorum fuit et in bello civili proelio ad Munychiam commisso anno 403 a.C.n. periit[3]. Sermonis autem tempore formosissimus adulescens optimae indolis fuisse dicitur, philosophiae pronus[4].
- Critias, Callaeschri filius, demagogus qui postea dux triginta tyrannorum fuit, sed etiam poeta tragicus et orator, consobrinus Charmidis et Platonis per mulieres adfinis.
- Chaerepho fuit Socratis discipulus magistro suo vehementer devotus[5]. Hic pauca tantum verba facit nec philosophicae disputationi interest.
De argumento
[recensere | fontem recensere]Socrati post longum tempus Athenas redeunti Critias de eis qui nuper pueritiam evaderunt atque ad adulescentiam pervenerunt interrogatus sobrinum et pupillum suum Charmidem laudat, pulcherrimum adulescentem quem eundem temperantiae exemplum et ad philosophiam discendam pronum esse adfirmat. Socrates eius indolem probare cupit atque eum rogat an quid sit temperantia qua inter aequales non minus quam formositate elucet dicere possit. Ille tres definitiones proponit quas Socrates repellit. 1)Sedate agere (ἡσυχιότης τις εἶναι ὃ ἐρωτᾶς). 2)Pudor (αἰδὼς)[6] 3)Sua non aliena agere (τὸ τὰ ἑαυτοῦ πράττειν). At nonnumquam, inquit Socrates, velocitas et industria pulchrae et utiles sunt, non omnis pudor res bona reputanda nec in societate hominum optimum fuerit vicinos et socios negligere.
Subridet tum Charmides quia tertiam definitionem ab alio mutuatus est qui ipse Critias fuisse invenitur. Qui ita publice refutatus aegre ferens locum Charmidis occupat atque placita sua contra Socratem defendere instituit. 'Sua agere' recte agere significasse vult, bonas res creare, malas omittere. Socrates miratur si homines sapienter agere possint etiamsi huius rei non conscii essent. Tunc Critias ad sententiam templo Delphico inscriptam decurrit quam velut definitionem sapientiae esse vult (τὸ γὰρ Γνῶθι σαυτόν καὶ τὸ Σωφρόνει ἔστιν μὲν ταῦτόν)[7]. Scientia igitur est sophrosynê. Cuius rei scientia? rogat Socrates. Scientia sui ceterarumque scientiarum ita ut si quis eam possideat quid sciat atque quid nesciat cognosceret et ita sua agere posset, respondet Critias. At Socrates non intelligit quomodo quid nesciat quis scire possit. Etiam si esset talis scientia non utilitatem moralem praeberet quam a vera sapientia exspectamus. Ita in aporiam evadit investigatio dialectica. Suam culpam esse contendit Socrates qui prave investigationem direxerit. Nihilominus confidens est Charmidem eam virtutem possidere quam non potuit definire et quae eum beatum faciet. Et Charmides Socratis adsiduum discipulum se fore pollicetur.
Multi critici huius dialogi elegantiam laudant potius quam argutias dialecticas. Socratis opinio quam mirante lectore tantum praestringit et statim omittit haec fuisse videtur: temperantiam a scientia boni malique tantum creari posse[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Re vera verbum Graecum virtutem inter temperantiam et sapientiam mediam designat.
- ↑ Plato, Charmides, 164d.
- ↑ Xenophon, Hellenica II.4.19.
- ↑ Cf. Protagoras 315a
- ↑ In Nubibus Arsitophanis memoratur et in Apologia Socratis.
- ↑ Hunc versum Homeri citat Socrates: αἰδὼς δ᾽ oùk ἀγαθὴ κεχρημένῳ ἀνδρὶ παρεῖναι (Odyssea XVII.347) nec Charmides auctoritatem Homeri reicit.
- ↑ 164e.
- ↑ 174b-c: τὸ εὖ πράττειν τε καὶ εὐδαιμονεῖν ποιοῦν, οὐδὲ ξυμπασῶν τῶν ἄλλων ἐπιστημῶν, ἀλλὰ μιᾶς οὔσης ταύτης μόνον τῆς περὶ τὸ ἀγαθόν τε καὶ κακόν.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de France: Platon, Oeuvres complètes. Tome II, Hippias majeur, Charmide, Lachès, Lysis, texte établi et traduit par Alfred Croiset, Les Belles Lettres, 1921 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Oded Balaban (a Cédric Cohen Skalli interpr.), "Le rejet de la connaissance de la connaissance, la thèse centrale du Charmide de Platon", Revue Philosophique de Louvain, 2008: 663-693
- N. van der Ben, The Charmides of Plato. Problems and Interpretations, Amstaelodami, 1985 Recensio critica
- Gabriel Danzig, "The Use and Abuse of Critias: conflicting portraits in Plato and Xenophon", Classical Quarterly, 2014: 507–524
- Slobodan Dušanić, "Critias in the Charmides", Aevum, 2000: 53-63
- Marie-France Hazebroucq, La folie humaine et ses remèdes. Platon, Charmide ou de la modération, Vrin, 1997
- Ernst Heitsch und Franz von Kutschera, Zu Platons Charmides, Moguntiae, Akademie der Wissenschaften und der Literatur, 2000
- Annie Larivée, "L’âme pédagogue du corps. À propos d’une tension entre le Charmide et le Timée", Etudes Platoniciennes, 2007: 323-341
- Ekkehard Martense, Das selbstbezügliche Wissen in Platons "Charmides", Hanser, Monachii 1973, ISBN 3-446-11737-7
- Richard McKim, "Socratic Self-Knowledge and "Knowledge of Knowledge" in Plato's Charmides", Transactions of the American Philological Association, 1985: 59-77
- Vasilis Politis, "The Place of "aporia" in Plato's "Charmides"", Phronesis, 2008: 1-34
- Walter Thomas Schmid, Plato's Charmides and the Socratic Ideal of Rationality, State University of New York Press, Albany 1998, ISBN 0-7914-3763-9 Recensio critica
- Jacques Schamp, "L'homme sans visage. Pour une lecture politique du Charmide", L'Antiquité Classique, 2000: 103-116
- Voula Tsouna, Plato's Charmides : an interpretative commentary, Cambridge University Press, 2022
- Thomas M. Tuozzo, Plato's Charmides: positive Elenchus in a "Socratic" Dialogue, Cambridge University Press, Cantabrigiae 2011, ISBN 978-0-521-19040-4
- Bernd Witte, Die Wissenschaft vom Guten und Bösen. Interpretationen zu Platons 'Charmides', de Gruyter, Berolini 1970, ISBN 3-11-002571-X Recensio critica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud Vicifontem.