Jump to content

Constantius Chlorus

E Vicipaedia
(Redirectum de Constantius I Chlorus)
Statua Constantii Chlori

Flavius Valerius Constantius,[1] dictus Chlorus ab historicis Byzantiis[2] aut simpliciter Constantius I (natus circa annum 250 - obiit 25 Iulii 306 Eboraci), fuit imperator Romanus et cum filio Constantino I conditor domus regnatricis eiusdem nominis. Regnavit Imperium Occidentale ut Caesar sub Augusto Maximiano ab anno 293 usque ad 305, et ut Augustus ab anno 305 usque ad 306 Galerio regnante Imperium Orientem.

Origo et Familia

[recensere | fontem recensere]

Secundum dubiam Historiam Augustam, Constantius fuit filius Eutropii, nobilis a septentrionali Dardania, et Claudiae, filiae sororis Imperatorum Claudii Gothici et Quintilli.[3] Historici autem putant has maternas conexiones fictas esse a suo nepote Constantino II ut ipse cognatus esse duobus prosperis praedecessoribus crederetur. Pater suus, atqui, frater Eutropiae, uxor Maximiani, esset.

Argenteus Antiochiae signatus nomine Constantii Chlori. Retro victoria Tetrarcharum contra Sarmatos celebrata est: post victoriam Tetrachae victimam immolunt

Uxores duas duxit, e prima Helena, quacum ab anno 270 vixit, filium Constantinum habuit, qui postea imperavit. Anno 289 Flaviam Maximianam Theodoram privignam Maximiani imperatoris in matrimonium duxit. Cum ea filios Flavium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flavium Hannibalianum et filias Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam habuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Constantius Aureliano imperatore protector in Syria deinde Probo imperatore tribunus militum erat et Caro Imperatore anno 284/285 gubernator Dalmatiae erat, et Carus dicitur meditatus esse asciscendum Constantinum in loco dissoluti filii, Carini.[4] Annis 288 - 293 praefectus praetorio imperatoris Maximiani erat.

Anno 293, Imperator Diocletianus Tetrarchiam creavit, quae Imperium in partes Occidentalem et Orientalem dividit. Utraque pars regnanda erat ab Augusto, iuto a Caesare. Diocletianus ipse Augustus Imperii Occidentalis factus est, et Galerius Caesar. Constantius delegatus est Caesar in Imperio Orientale ab Augusto Maximiano. Ob hanc rem, Constantius duxit in matrimonium Theodoram, privignam Maximiani. Dum nupti, sex liberos genuerunt. Ut Theodoram nuberet, Constantius primam uxorem, Helenam, a qua iam filium, Constantinum, generaverat, dimisit. Helena videtur indigena Nicomediae fuit.[5] Secundum Maximianum, Gallia, Britannia, et forsan Hispania praesidendae essent ab Constantio.

Britannia recuperata

[recensere | fontem recensere]

Constantius Caesar factus erat, ut Carausium usurpatorem vinceret, qui ab anno 286 in Britannia et Gallia Septentrionali rexit. Anno 296 vel 297 Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicit et necavit atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit.

Expeditio Germanica

[recensere | fontem recensere]

Annis 300 - 304 Constantius ad Rhenum fluvium contra Germanos pugnabat.

Constantius 1 Maii 305 una cum Galerio Augustus factus est, cum Diocletianus et Maximianus Augusti se ab imperio recesserunt. Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Anno 306 Picti e Scotia Britanniam invaserunt. Constantius expeditionem contra Pictos praeparabat et filium Constantinum, qui quasi obses apud Galerium in oriente vivebat, reposcit. Cum filio liberato in Britanniam transiit, sed 25 Iulii 306 Eboraci mortuus est.

Fontes de vita et imperio Constantii Chlori

[recensere | fontem recensere]
  1. "Marcus Flavius Valerius Constantius", "Valerius Constantius", "Gaius Valerius Constantius", and "Gaius Fabius Constantius" invenita sunt in inscriptionibus
  2. A verbo Graeco, χλωρός
  3. Historia Augusta, Claudius 13.
  4. Historia Augusta, "Carus" 17
  5. Eutropius, Breviarium 9.22; Zosimus, Historia nova 2; Excerpta Valesiana 1.2

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jones, Arnold Hugh Martin, John R. Martindale, et John Morris. 1971. "Fl. Val. Constantius 12." In The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. 1, 1227–ff. Cantabrigiae.
  • König, Ingemar. 1976. "Die Berufung des Constantius Chlorus und des Galerius zu Caesaren." In Chiron 4:567–576.
  • Hans-Udo Rosenbaum, "KONSTANTIOS I." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 466–470 (Theodisce)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantius Chlorus spectant.


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus V et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IV
Consul
294
cum
Gaio Galerio Valerio Maximiano Caesare
Successores:
Marcus Nummius Tuscus et Gaius Annius Anullinus
Antecessores:
Marcus Nummius Tuscus et Gaius Annius Anullinus
Consul
296
cum
Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto VI
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus V et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar II
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VI
Consul
300
cum
Gaius Galerius Valerius Maximianus III
Successores:
Titus Flavius Postumius Titianus II et Virius Nepotianus
Antecessores:
Titus Flavius Postumius Titianus II et Virius Nepotianus
Consul
302
cum
Gaio Galerio Valerio Maximiano IV
Successores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VIII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VII
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IX et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VIII
Consul
305
cum
Gaio Galerio Valerio Maximiano Caesare V ( a die 1 Maii Augusto)
Successores:
ipse VI et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VI
Antecessores:
ipse (a die 1 Maii Augustus) V et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar V ( a die 1 Maii Augustus)
Consul
306
cum
Gaio Galerio Valerio Maximiano Caesare VI
Successores:
*in occidente: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IX et Flavius Valerius Constantinus Caesar
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus