Faustus Cornelius Sulla (mortuus 46 a.C.n.)
Faustus Cornelius Sulla (natus circa 81 a.C.n., mortuus 46 a.C.n.) fuit senator Romanus, filius dictatoris Lucii Cornelii Sullae Felicis. Bello Civili Pompeianas partes secutus[1] post cladem ad Thapsum acceptam a Caesarianis captus occisusque est.
De gente et iuventute
[recensere | fontem recensere]Faustus filius dictatoris Syllae erat et quartae uxoris eius Caeciliae Metellae[2] ; soror gemella ei fuit, Fausta et ipsa appellata quae postea Tito Annio Miloni nupsit. Quae praenomina hucusque inusitata (cognomina potius erant) ad felicitatem cognomenque paternum alludebant : non multum enim inter Faustum et Felicem interest[3]. Mortuis parentibus tutela liberorum Licinio Lucullo testamento tradita est[4]. Adhuc puer Faustus proscriptiones patris in schola laudasse dicitur atque ob id ipsum a condiscipulo Gaio Cassio, qui unus e coniuratis Iduum Martium futurus erat, colapho ictus esse[5]. Postquam Lucullus in Asiam profectus est Pompeius Magnus adulescentulum Faustum ad sese adlexit, mox ad bellum Mithridaticum secum duxit et filiam suam ei despondit[6]
A matre Faustus semifrater Marci Aemilii Scauri erat.
De re familiari
[recensere | fontem recensere]Magna bibliotheca ei in villa quadam Cumana erat, cuius libris delectabatur Cicero[7] cum illic commorabatur. Nam pater Lucius Sylla rarissimos libros Aristotelis et Theophrasti Athenis emerat[8]. Sed aes alienum ingens conflaverat[9] : quapropter Cicero vehementer timebat, siquidem Pompeiani bello civili victores fuissent, ne saeviret cum in creditores tum in ceteros homines divites[10].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- 63 a.C.n. tribunus militum in exercitu Gnaei Pompei templum Hierosolymitanorum fortiter expugnavit : primus enim summo muro pedem posuisse dicitur[11].
- Anno 57 a.C.n. iam augur erat[12]
- 56 a.C.n. triumvir monetalis, variis denariis patris sui et Pompei Magni gloriam celebravit.
- 54 a.C.n. Quaestor[13]
- 52 a.C.n. Curia Cornelia quae a Sulla dictatore in locum veteris Curiae Hostiliae aedificata erat et a plebe caede Publi Clodii exasperata incensa, velut paterna hereditas, Fausto Sullae restituenda a senatu mandata est[14].
- 48 a.C.n. Proquaestor (pro praetore ?) Domitium Calvinum e Macedonia expulit[15] et post Pharsalensem pugnam sese cum Catone Minore coniunxit[16] et in Africam transiit.
- 46 a.C.n. Pompeianis ad Thapsum victis, Faustus Numidiam versus fugit sed in milites Publii Sitti incidit, qui socius Caesaris erat, et captus ac mox, incertum an ipsius Caesaris iussu, occisus est[17].
De denariis
[recensere | fontem recensere]Quatuor varios denarios signavit Faustus Sulla, quorum duo ad patrem, duo ad Pompeium Magnum pertinent :
- in primo[18] Lucius Sylla, qui tum quaestor erat, in tribunali sedens expressus est, cui rex Mauritaniae Bocchus, genu subnixus, ramum oleae porrigit ; ad latus Iugurtha Numida et ipse genu subnixus manus pone tergum revinctas habet : quam scaenam, traditionem Iugurthae dictam, dictatorem Syllam anulo signatorio insculpsisse scimus[19] et rem gestam apud Sallustium in Bello Iugurthino legere licet. Ex altera parte denarii caput diadematum deae Lunae vel Dianae conspicimus cum lituo pone cervicem et luna crescente supra caput. Adsunt tituli FELIX et FAVSTVS.
- in altero[20] eadem dea bigis vehitur inter tres stellas et lunam crescentem (titulus FAVSTVS). Haec divina figura fortasse ad deam Mâ potius alludit cuius Sullani milites cultum e Cappadocia Romam anno 92 a.C.n. invexerunt et quae in somnio visa est Sullae in manibus fulmen ponere quo hostes sternebat. Plutarchus[21] enim scribebat hanc deam sive Lunam[22] sive Minervam sive Bellonam fuisse. Hoc somnio confisus Sulla exercitum Romam adversus inimicos duxit et Urbem expugnavit. Ex aversa parte huius denarii caput virile diadematum conspicimus quod a numismatistis sedecimi saeculi, in primis a Fulvio Ursino, ipsius Iugurthae caput esse putabatur, hodie vero potius Herculi tribuitur (titulus FEELIX).
- in tertio[23] caput Herculis leonis pelle coopertum cum litteris SC (senatusconsulto) et monogrammate e litteris F.A.V.S.T. composito. Ex aversa parte orbis terrarum inter gemmatam unam et laureatas tres coronas medius positus ; tres coronae ad tres triumphos Pompei de tribus mundi partibus celebratos referendae sunt , corona gemmata est illa corona aurea quam publice gerere senatus ei permiserat[24]. Insuper spica frumenti addita praefecturam annonae memorat.
- quartum[25] herma Veneris laureatae et diadematae ex una parte signavit, addito sceptro pone cervicem et litteris SC. Ex altera sunt tria tropaea inter capidem (vel praefericulum) et lituum, addito Fausti monogrammate. Tria tropaea illa, quae Pompeius anulo signatorio suo insculpserat[26], tres triumphos designant, lituus fortasse ad auguratum triumviri ipsius, Fausti, potius referendus est. Venus dea tutelaris Pompei erat, qui summo theatro suo templum Veneri Victrici dedicavit.
Litterae SC duobus ultimis nummis inscriptae senatusconsultum Nonarum Aprilium 56 a.C.n. fortasse designant quo senatores Pompeio 400 000 HS ex aerario ad frumentum emendum erogare permiserunt postquam 57 a.C.n., Romae fame saeviente, procurator annonae ad quinquennium cum proconsulari imperio creatus est[27] : si ita est, illi denarii Pompei rogatu a Fausto percussi sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Caesar BC I.6. Bell. Afr. 87 et 95.
- ↑ Plut., Sulla VI et XXXIV.
- ↑ Appianus, Bell. civ. I.97.
- ↑ Plutarchus, Lucullus 4.
- ↑ Valerius Maximus III.1.3.
- ↑ Plut., Pompeius 47 et 81. Suet. Divus Iulius 27. Strabo, Geographica XIII.1.54
- ↑ Ad Att. IV.10.1.
- ↑ Strabo XIII.1.5. Plutarchus, Sulla cap. 26
- ↑ Plutarchus, Cicero 27.
- ↑ Ad Att. IX.11.4.
- ↑ Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.149 et I.154. Ant. Iud. XIV.69 et 73. Cf Plutarchus, Pompeius 42.
- ↑ Dio Cassius 39.17.
- ↑ Asconius, In Scaurianam Argumentum p.23.
- ↑ Dio Cassius 40.50.
- ↑ Dio Cassius 41.51.
- ↑ Dio Cassius 42.13.
- ↑ Bellum Africum 95. Dio Cassius 43.12 et Suet. Divus Iulius 75. Titus Livius, Periocha 114. Vir. Ill. 78.
- ↑ Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Cornelia 59. Crawford, Roman Republican Coinage, 426/1.
- ↑ Plinius XXXVII.4.2. Valerius Maximus VIII.14.4.1. Plutarchus, Marius 10 et Sylla 3. Insuper postea rex Bocchus et ipse illam scaenam auratam in Capitolio dedicavit (Plutarchus, Sylla 6).
- ↑ Babelon, Cornelia 60 (qui caput Iugurthae tribuit). Crawford 426/2. Nummus in Museo Britannico[nexus deficit]
- ↑ Sylla 9
- ↑ Sic legitur in manuscripto L : Graece Selênên. Alli manuscripti Semelên legunt.
- ↑ Babelon, Cornelia 61. Crawford 426/4. Nummus in Museo Britannico[nexus deficit]
- ↑ Velleius Paterculus, Historiae 2.40.3 Cf. Dio Cassius XXXVII.21. Plutarchus, Pompeius, 45.7.
- ↑ Babelon, Cornelia 62. Crawford 426/3. Nummus in Museo Britannico[nexus deficit]
- ↑ Dio Cassius 42.18.
- ↑ Dio Cassius 39.9 et 63. Cicero, Ad Quintum II.5.