Jump to content

Publius Sittius

E Vicipaedia
Wikidata Publius Sittius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Nuceria Alfaterna
Obitus: 44 a.C.n.; Africa Septentrionalis
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Numidia antiqua

Publius Sittius (mortuus 44 a.C.n.) fuit eques Romanus dives et negotiator, mox mercenariorum dux qui anno 46 a.C.n. a Caesare agrum in Numidia circum Cirtam accepit ubi parvam rempublicam condidit ('confoederationem Cirtaeam') et veteranos suos collocavit.

Nucerino genere natus Publius Sittius cum Publio Cornelio Sulla familiarissime coniunctus erat, illo ad annum 65 a.C.n. designato consule, post comitia vero de ambitu damnato et consulatu ex lege Calpurnia spoliato. Idem evenerat alio petitori eiusdem anni Publio Autronio Paeto. Tum amici et clientes amborum candidatorum a iudicibus reiectorum, additis nonullis Popularibus qui Optimatibus nocere cupiebant, coniurationem fecerunt, quae prima Catilinae coniuratio saepe dicitur, quamquam Catilina, qui tum repetundarum reus erat, in ea secundas partes agebat. Quos coniuratos rumor dictitabat novos consules, qui eorum accusatores fuerant, Kalendis Ianuariis occidere quidem voluisse, re patefacta nihil effecisse. Et primae igitur et secundae Catilinae coniurationis particeps fuisse videtur Publius Sittius. In Hispaniam missus milites legit et inde in Mauretaniam cum Italorum et Hispanorum hominum manu transiit[1]. Simul bona sua in Italia per Publium Syllam divendebat. Postea in Mauretania exsul remanebat, sive ne poenas daret ob coniurationem sive quia creditores eum persequebantur. Absens damnatus esse videtur etiamsi verum discernere difficile est quia Cicero in oratione pro Sulla habita non quae vera sed quae causae utilia erant dicebat. In Mauretania exercitum regulis Mauris locabat aliaque negotia peragebat.

Anno 46 a.C.n. historicus Dio Cassius adfirmat[2] per Publium Sittium stetisse quin Caesar in Africa vinceretur. Nam paucos adhuc milites traiecerat cum rex Iuba magno et parato exercitu adversus eum contendit. Tum Sittius Boccho II regi persuasit ut fines Iubae absentis secum invaderet. Iuba reverti coactus partem exercitus Saburae praefecto tradidit qua regnum adversus hostes tueretur, antequam pollicitationibus Scipionis imperatoris illectus (qui tum Pompeianis copiis praeerat et ei provinciam Romanam daturum adfirmasse dicitur si auxilio venisset) rursus ad Caesarem iret. Iam vero praetervolarat occasio et victi sunt ad Thapsum Scipio et Iuba.

Victo Saburra, fugiens Iuba a regno suo exclusus sese ipse necavit. Sittiani milites Faustum Syllam et Lucium Afranium quoque fugientes ceperunt[3] qui postea incertum an iussu Caesaris occisi sunt. Scipio et ipse cum in Hispaniam nave traicere conaretur, ventis adversis ad Mauretaniae litus retractus et classe Sittiana circumventus mortem sibi conscivit[4]. Quae ob beneficia Caesar circa Cirtam regionem Sittio dedit, id est partem orientalem regni Massinissae qui socius Iubae fuerat, et partem occidentalem regni Iubae. Regnum Iubae reliquum provincia Africa Nova facta est.

Iam anno 44 a.C.n. Publius Sittius ab Arabione, filio Massinissae qui patrem ulciscebatur, necatus est[5]. At Sittiani fines suos servare potuerunt et cofoederatio a Publio Sittio instituta quamvis provinciae Romanae adnexa diu permansit[6] ("respublica quattuor coloniarum Cirtensium") et nomen gentilicium Sittius in inscriptionibus huius regionis frequens usque ad tertium saeculum legitur.

  1. Sall. Cat. 21.
  2. 43.3
  3. Bellum Afr. 95.
  4. Bellum Afr. 96.
  5. Ad Att. XV.17
  6. Iacobus Gascou, Sur le statut de quelques villes de Numidie et de Maurétanie Césarienne (Cf. 'respublica quatuor coloniarum Cirtensium'), Antiquités Africaines, 2004(40) : 259-267

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Andreas Berthier, La Numidie : Rome et le Maghreb, Picard, 1981. Recensio critica Alia recensio critica Alia et alia
  • Franciscus Bertrandy, L'etat de Publius Sittius et la Numidie cirtéenne du premier siècle avant j.-c. au premier siècle apres j.-c. Dissertatio academica
  • Claudius Briand-Ponsart, 'Les relations de Cirta et de la Confédération cirtéenne avec le pouvoir pendant le Haut-Empire', Cahiers du Centre Gustave Glotz, 2006(17) : 105-122 Hic legere potes
  • Iacobus Heurgon, 'La lettre de Cicéron à Publius Sittius (Ad Fam. 5,17)', Latomus 1950(9) : 369-377
    • « Les origines campaniennes de la Confédération cirtéenne », Lybica, 1957(V) : 7-24.