Jump to content

Holophernes

E Vicipaedia
Opinabilis Holophernis imago e Rovillii Promptuario iconum insigniorum (1553).

Holophernes vel Holofernes[1] aut Olofernes[2] (Hebraice הולופרנס, Graece Ὀλοφέρνης) est persona biblica quae in libro Iudith apparet.

Narratio biblica

[recensere | fontem recensere]
Mors Holophernis in tabula ab Artemisia Gentilescia inter annos 1614 et 1620 picta.

Holophernes in historia biblica est dux exercitus Assyriorum. Rex enim Assyriorum Nabuchodonosor II (qui vere non Assyrianus sed Babylonius erat) eum in bellum contra Israëlitas mittit, deinde Holophernes in Chanaan procedit. Achior[1] dux filiorum Ammon eum ne invadat Chanaan monet quia Deus regionem protegit sed dux Assyricus eum ignorat. Holophernes templa et imagines sacras deorum locorum destruit et cultum Nabuchodonosor imponet.

Dux urbem Bethuliam obsidione cingit et duces Iudaeorum Ozias, Chabris Charmisque[1] hortuntur Iudaeos ad non venendum in deditione cum Holoferne. Tamen, Assyri fontes aquarum oppidi occupant et inhabitantes Bethuliae et Betomesthaim sitiunt, deinde duces Iudaeorum deditionem petunt. Iudith (vel Iuditha), mulier vidua e quattuor annis quae cognoverat res, convocat seniores urbis et, consilio machinato, in castris Holofernis proficitur.

Iudith, mulier audax prudensque, se fingit prodritrix Iudaeorum et dona Holopherni fert. Dux Assyrianus mulieri fidem habet et post tres dies Iudith in convivium invitat. Holophernes in convivio ebrius se fit et paulo post Iudith eum detruncat cum acinace. Iuditha cum capite viri necati in urbem suam redit. Invento corpore sine capite eorum ducis, milites exercitus Assyriani horreunt et fugiunt, igitur bellum finem habet.

Holophernes in litteris

[recensere | fontem recensere]

Galfridus Chaucer scriptor Anglicus de Holopherne in Historia monachi e libro Fabulae Cantuarienses scripsit. Dantes Alagherius poëta Italicus eum citavit in canto XII Purgatorii (vv. 58 - 60). Anno 1501 Marcus Marulus poëta Croatus historia Iudithae Holophernisque in carmine epico in lingua latina Judita descripsit.

Holophernes in artibus

[recensere | fontem recensere]
Iuditha cum capite Holophernis in tabula ab Iulio Claudio Ziegler anno 1847 picta.

Decollatio Holophernis effincta est a multis artificibus inter saeculis XIII et XX. Saeculo septimo decimo Artemisia Gentilescia atque Michael Angelus Caravagius mortem ducis Assyriani depinxerunt. Aliae tabulae Iuditham cum capite ducis necati effingunt, exempli gratia pictura Alexandri Botticelli Florentini, variae tabulae a Luca Cranach maiore factae et pictura Iulii Claudii Ziegler. Michael Angelus Bonarotius opus tectorium de Iuditha servaque cum capite Holofernis creavit, hodie in Sacellum Sixtinum situm. Alia tabula praeclara Iudith a Gustavo Klimt anno 1901 facta est.

Donatellus Florentinus sculptor Italicus statua de morte Holophernis sculpsit inter annos 1453 et 1457.

  1. 1.0 1.1 1.2 De nomina, vide textum latinum libri Iudith.
  2. De nomine vide imaginem nostram atque hoc textum latinum in libro Italico.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brine, Kevin R.; Ciletti, Elena; Lähnemann, Henrike; The Sword of Judith. Judith Studies across the Disciplines. Open Book Publishers, 2010.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Holophernem spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Store norske leksikon •