Jump to content

Ioannes Kotljarevs'kyj

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Kotljarevs'kyj
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Augusti 1769; Poltava
Obitus: 29 Octobris 1838; Poltava
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Poltava
Ioannes Petri filius Kotljarevs'ky

Ioannes Petri filius Kotljarevs'kyj (Ucrainice Іван Петрович Котляревський, tr. Ivan Petrovyč Kotljarevs'kyj; 9 Septembris 176910 Novembris 1838) fuit scriptor et poeta atque dramaticus Ucrainicus, conditor litteraturae Ucrainicae nostri temporis.

Ioannes Kotljarevs'kyj natus est Poltavae in urbe, in familia apparitoris. Annis ab 1780 ad 1789 in seminario clericali Poltavensi educabatur. Annis 17961808 in munere militari erat, in Bello Russico-Turcico annorum 18071812 participavit. Anno 1810 Poltavam rediit et factus est curator domi educationis infantium hominum nobilium pauperum. Anno 1812, tempore Belli Patrii, formavit regimen Cossacorum, quod contra copias Napoleonis pugnabat. Annis ab 1816 ad 1821 Kotljarevs'kyj erat praefectus theatri Poltavensis. Annis 18271835 fuit curator nonnullorum institutorum philanthropicorum.

Kotljarevs'kyj notus est ut auctor poematis epicorum nomine Aeneis (Ucrainice «Енеїда», tr. "Enejida"), primum opus publicatum in lingua Ucrainica hodierna scriptum. In lucem editum est anno 1798, quo anno auctore inscio publicatae sunt partes prima, secunda et tertia poematis; anno 1809 Kotljarevs'kyj, partem quartam addens, ipse opus suum edidit sub titulo Aeneis Virgilii, in linguam Russicam Minorem ab I. Kotljarevs'kyj traducta (Russice «Виргилиева Энеида, на малороссийский язык преложенная И. Котляревским», tr. "Virgilieva Èneida, na malorossijskij jazyk preložennaja I. Kotljarevskim"); completus autem carminis textus, partes sex habens, anno 1842 editus est. Aeneis a Kotljarevs'kyj scripta est poema per ridiculum contortum, ubi Troiani Virgiliani Cosaci Zaporovienses depinguntur.

Etiam notae sunt fabulae dramaticae Ioannis Kotljarevs'kyj Natalia Poltavensis (Ucrainice «Наталка Полтавка», tr. "Natalka-Poltavka") et Miles-magus (Ucrainice «Москаль-чарівник», tr. "Moskal'-čarivnyk", ubi verbum 'москаль' aeque 'miles' et 'Moscovita' traducitur), anno 1819 primo inductae.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Волинський П. К. Іван Котляревський: Життя і творчість. Ed. 3. Kioviae, 1969.
  • Іван Котляревський. Бібліографічний покажчик. 1798—1968. Kioviae, 1969.
  • Хропко П. П. Іван Котляревський. Біографічний нарис. Kioviae, 1969.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Kotljarevs'kyj spectant (Ivan Kotlyarevsky, Ivan Kotliarevsky).
  • Biographia et opera Ioannis Kotljarevs'kyj (Ucrainice)