Laevinus Torrentius
Laevinus Torrentius (Batavice Liévin van der Beken), natus Gandavi die 8 Martii 1525 - mortuus Bruxellis die 26 Aprilis 1595, fuit homo ecclesiasticus, poeta neolatinus et philologus Belgicus. Luculentis commentariis Horatium et Suetonium exornavit; aeque notus tamen est, quia poema composuit 'tyrannicidium' Gulielmi Auriaci glorificans[1].
Vita
[recensere | fontem recensere]Iurisprudentiae Lovanii studuit atque doctoris gradum Bononiae absolvit. Deinde nonnullos annos Romae moratus est, ubi diuturnas necessitudines cum eruditis viris Paulo Manutio, Antonio Augustino[2], Fulvio Ursino[3], cardinali Sirleto etc coniunxit. In Belgicam reversus ab anno 1557 archidiaconus Brabantiae, mox vicarius generalis dioecesis Leodiensis fuit. Tum princeps idemque episcopus Leodiensis erat Georgius Austriacus; Laevinus quartum adhuc episcopum ab eo vidit, nobilem iuvenem Ernestum Bavaricum, qui simul archiepiscopus Coloniensis erat multosque alios episcopatus cumulabat, quia per triginta annos in illo munere permansit[4]. Qua in urbe architectus Lambertus Lombardus ei pulchram domum urbanam aedificavit quae hodie Hôtel Torrentius dicitur et res patrimonialis a regione Wallonia anno 1969 decreta est. Iam anno 1576 episcopus Antverpiensis ab Hispanorum rege Philippo II designatus erat; non tamen ante annum 1587 sedem suam occupare ei licuit, quia tum in Flandria bellum furore religioso exasperatum ardebat. Postremo ad archiepiscopatum Mechliniensem destinabatur, cum morte prohibitus est, quin hoc munus inire posset.
In ipsa ecclesia cathedrali Antverpiae humatus est. Testamento collegium Societatis Iesu Lovanii a se conditum (quod philosophicum gymnasium in epistolis ad Iustum Lipsium appellare solebat) heredem instituit, cui in primis locupletem bibliothecam suam et numismata legavit. De quorum numismatum excellentia in quadam epistula ad amicum Andream Scottum non sine suspicione vanitatis sic se iactabat: "nummorum veterum aliarumque antiquitatum cum multitudine tum excellentia ac raritate in hac tota provincia cedam nemini, ne Laurinis quidem fratribus quos patronos habebat Goltsius"[5]. Non enim, etsi tam multis ecclesiasticis muneribus oppressus, umquam rempublicam litterariam omnino deseruit, ut ex epistolis ad philosophum Iustum Lipsium, ad typographum Christophorum Plantinum, ad eruditum iesuitam Andream Scottum missis apparet.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Poemata sacra primum anno 1572[6] prodierunt, deinde auctiora 1575 et 1594[7].
- In C. Suetonii Tranquilli XII Caesares Commentarii, Antverpiae, 1578 atque secunda editio auctior 1592[8] ubi circa 70 nummorum antiquorum imagines intra commentarios imprimendas curavit, quibus fretus textum exponebat et emendabat. Frontispicium ipsum secundae editionis nummis duodecim Caesarum ornatum est. Tempore enim, quo in Italia peregrinabatur, nummos aliasque antiquitates colligere coeperat atque peritus harum rerum fieri. Circiter duo milia nummorum antiquorum in inventario post mortem recensa sunt[9].
- Q. Horatius Flaccus. Cum erudito Laevini Torrentii commentario, nunc primum in lucem edito. Item Petri Nanii Alcmariani in Artem Poëticam, post mortem auctoris anno 1608[10] editus. Excellentes commentarii saepe a posterioribus editoribus repetiti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Maria Delcourt (1952).
- ↑ Correspondance II p.315 : "[Antonium Augustinum] cum eximiae bonitatis tum doctrinae causa Romae olim magno studio colui.... et ex omnibus quos tunc Romae novi ipsum praecipue mihi imitandum proposui, tamquam vivum exemplar omnium virtututum" (ad Andream Scottum, 30 Augusti 1588). Cf. ibid. p.444 : "quae vir ille maximus Romae me adolescente habebat omnia videram imo et ipsius exemplo antiquarius esse coeperim" (ad eundem 30 Ianuarii 1589).
- ↑ Correspondance I : 18-19.
- ↑ Nonnullae epistulae ad eum missae servatae sunt.
- ↑ Correspondance II, p.444. 30 ianuarii 1589. Cf. ad eundem 30 augusti 1588 "antiquis numismatibus ceterisque antiquitatibus abundo... Haec enim mea in maiore otio voluptas (puto non inhonesta) esse solet"
- ↑ Hic legere potes
- ↑ Hic legere potes
- ↑ Hic legere potes. Errat enim Googlebooks de anno ut apparet e summa privilegii in fine libri posita et anno 1591 data. Confer epistulam ad Andream Scottum die 19 septembris 1592 datam.
- ↑ De quo vide V. Tourneur (1914).
- ↑ Hic legere potes
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- F. de Callatay, 'The numismatic interests of Laevinus Torrentius (1525-1595), one of the foremost humanists of his time' in Translatio nummorum : römische Kaiser in der Renaissance : Akten des internationalen Symposiums, Berolini 16.-18. November 2011 : 125-140. [1]
- Delcourt Maria, 'Laevinus Torrentius et le tyrannicide', Revue belge de philologie et d'histoire, 1952 (30) : 169-174 Hic legere potes
- Dupont Leopoldus, 'Humanisme et Croisade : Torrentius et les Turcs', Revue belge de philologie et d'histoire, 1972 (50) : 447-458 Hic legere potes
- “La plainte de l'Europe persécutée : les débuts littéraires de Torrentius (1542-1544)”. Humanistica Lovaniensia 22 (1973): 136–176. [2]
- Laevinus Torrentius. Correspondance (curantibus Maria Delcourt et Joanne Hoyoux). - Lutetiae, Les Belles Lettres, 1950-1954. 3 vol. I, Période liégeoise, 1583-1587. - II, Période anversoise, 1587-1589. - III, Période anversoise, 1590-1595. Recensio critica Alia recensio primae partis Recensio secundae et tertiae partis Nonnullae paginae
- Jeanine de Landtsheer en Marcus de Schepper, 'De bibliotheek van Laevinus Torrentius, tweede bisschop van Antwerpen, 1525-1595', in De gulden passer, 2004 (82) : 7-87.
- Marinus Maria Iulia, Laevinus Torrentius als tweede bisschop van Antwerpen (1587-1595), Bruxellis, 1989.
- Victor Tourneur, 'La collection de Laevinus Torrentius : un cabinet de médailles en Belgique au XVIe siècle', Revue belge de numismatique, 1914 : 281sqq. Hic legere potes