Lingua Latina temporis humanistici
Lingua Latina temporis humanistici non differt quoad grammaticam a sermone Latino antiquo cuius semper exemplar sequendum remansit. Nam eruditi aetatis Renascentiae litterarum tam minime scholarum mediaevalium res gestas litterasque reveriti sunt ut linguam Latinam mediaevalem degenerem esse haberent et ad normas classicas Ciceronis Vergiliique reverti adfectati sunt.
Tamen quod attinet ad vocabularium, multa verba nova creata sunt ad novas condiciones tam technicas quam sociologicas huius temporis describendas, ut fit nunc semper in omnibus linguis vernacularis.
Litterae Latinae huius temporis vocantur litterae Neolatinae, quod attinet ad tempus non ad genus novum linguae.
Viri (et feminae) docti qui tunc temporis Latine scribebant et loquebantur etiam conabantur scribere, ut fieri potest, sicut scripserunt auctores classici, hoc est auctores sicut Cicero, Livius, Tacitus, et alii eodem tempore. Latinitas talium scriptorum nominatur "Latinitas aurea." Non solum humanistae (docti saeculis litteris renascentibus, vel Renascentia) sunt scriptores Neolatini, sed etiam scriptores saeculis recentissimis eadem lingua utuntur.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]- Renascentia litterarum
- Historia linguae Latinae
- Latinitas viva
- Lingua Latina botanica
- Litterae Latinae
- Usus Linguae Latinae
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Thesaurus Eruditionis Universitatis Manhemensis (Germanice)
- http://www.neulatein.de/
- http://schola.ning.com
- Bibliographica Analytica librorum neolatinorum quae in interrete sunt
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
tempore certo usque ad saeculum 2/1 a.C.n. |
saeculum 2/1 a.C.n. usque ad saeculum 1 p.C.n. |
saeculum 1 usque ad saeculum 8 |
saeculum 9 usque ad saeculum 14 |
saeculum 14 usque ad saeculum 17 |
saeculum 17 usque ad hodie |
---|---|---|---|---|---|
Lingua Latina archaica | Lingua Latina classica sive aurea |
Lingua Latina postclassica sive argentea |
Lingua Latina mediaevalis |
Lingua Latina humanistica | Lingua Neolatina |
Sermo vulgaris | Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.) |