Malbolge
Appearance
Malbolge est lingua programmandi in dominio publico a Beniamino Olmstead anno 1998 excogitata, quae ex Malebolge, nomine octavi circuli infernalis, a Dante Alaghierio in Divina Comoedia descripti, appellatur. Lingua unica censetur, nam difficillima et insolitissima quae fieri potest aestimatur.
Programmare in Malbolge
[recensere | fontem recensere]Malbolge cum ederetur erat tam difficilis intellectu quam duo anni opus fuerunt antequam primum programma appareret. Quod ne ab homine quidem factum est: algorithmo enim ab Andrean Cooke per Lisp exgocitato generatum est.
Hello world in Malbolge
[recensere | fontem recensere](=<`:9876Z4321UT.-Q+*)M'&%$H"!~}|Bzy?=|{z]KwZY44Eq0/{mlk** hKs_dG5[m_BA{?-Y;;Vb'rR5431M}/.zHGwEDCBA@98\6543W10/.R,+O<