Maximus Kalaw
Maximus Kalaw (Maximo M. Kalaw; natus apud Lipa provinciae Batangas die 6 Maii 1891; mortuus die 23 Martii 1955) fuit rerum politicarum peritus insularum Philippinarum et scriptor linguarum Tagalae et Anglicae. Fuit frater minor natu diurnarii et historici Theodori Kalaw.
Alumnus universitatis Philippinarum et universitatis Georgiopolitanae, Maximus Kalaw primus omnium Philippinensium apud universitatem Americanam docuit; fuit enim professor universitatis Michiganensis ibique gradum doctoratus "honoris causa" nactus est anno 1924. Fuit et professor rerum politicarum apud Universitatem Philippinarum.
A secretis meruit iuxta Manuelem Quezon ab anno 1911. Vasingtoniae adfuit anno 1919 ubi secretarius fuit missionis de independentia Philippinarum.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Usapin ng mga Pilipino (1915)
- The Case for the Filipinos (1916) Capitulum primum cum praefatione Manuelis Quezon
- Self-Government in the Philippines (1919)
- A guide book on the Philippine question (Vasingtoniae: Philippine Mission to the United States, 1919)
- "What the Filipinos Ask" in The New York Times (18 Maii 1919) Textus
- The Present Government of the Philippines (Manilae: McCullough Printing Co., 1921) Paginae selectae
- "Ideals of the Philippines" in Annals of the American Academy of Political and Social Science vol. 122 ("The Far East", Nov. 1925) pp. 18-25
- The Development of Philippine Politics (1927) Textus
- The Filipino Rebel: A Romance of the American Occupation of the Philippines (1930)
- The Philippine Question: An Analysis (1931)
- An Introduction to Philippine Social Science (1933)
- Materials for the Constitution (1934)