Jump to content

Professor

E Vicipaedia
(Redirectum de Profestrix)
Albertus Einstein professor.
Maria Curie, prima mulier quae profestrix Universitatis Parisiensis fierit, anno 1906.[1]

Professor (fem. profestrix) in plurimis civitatibus est praeceptor academicus in universitatibus aliisque institutis educationis postsecundariae et investigatoriae. Verbum professor magistris ordinum summorum adiudicatur. Professores investigationem originalem plerumque perducunt; etiam varias discipulos suos disciplinas docent.[2] Conditio professoris professoratus[3][4] (-ūs, m.) appellatur.

Historia artis professoriae

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum professoris a profitendo (i.e. 'qui profitetur') ductum est. In Antiqua Roma appellari poterat professor quicumque operam dabat ut magister vel peritus peculiare scientia.[5]

Professores tunc erant oratores, grammatici, iurisconsulti, medici, mathematici. Nomen mansurum erat aliquantum vagum donec, Medio Aevo labente, creatio universitatum praesentem significationem circumscriptam (i.e., eius qui apud quiddam athenaeum docet) gradatim genuisset.

Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
Professor Bonifacius Galluzzi cum discipulis in suo sepulcro, a Bettino Bononiensi sculpto (ca. 1346).

Professores mediaevales solebant esse clerici, at nonnulli erant laici in universitate studiorum versati (viri, rarius mulieres), operam apud scholas monasteriorum cathedraliumque dantes. Lineamenta iconographica professoris mediaevalis sunt liber in lectro ante eum patens, lauta vestimenta (toga, cappa, armeninus(d), tocca(d) aut pilleus, sceptrum), et alia symbola artis docendi.[6] Aliquando professor mediaevalis in suo laboratorio experimentali (e.g. si medicus vel chemicus) pingitur.[6]

Prima mulier laica quae profestrix universitatis facta est (cum universitates ab Ecclesia Catholica in aevo hodierno se emancipavissent) fuit Laura Bassi anno 1732 apud Almam Matrem Studiorum.

  1. Julie Des Jardins (October 2011). "Madame Curie's Passion". Smithsonian Magazine 
  2. Harper.
  3. Cf.professoratus” apud Bartal, Antonium (1901). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis regni Hungariæ. Lipsiae: B. G. Teubner. p. 532 [PDF].
  4. Anglice professorship; Theodisce Professur; Italiane professorato.
  5. Cf.professor” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  6. 6.0 6.1 AA. VV. (5 Novembris 2018). L'immagine del professore universitario nel Medioevo. . Historiae 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Harper, Douglas. "Professor." Online Etymology Dictionary.