Pronomen demonstrativum
Pronomina demonstrativa sunt pronomina quae rem aut personam in sermone localiter aut temporaliter "demonstrant". Qui usus deicticius a verbo Graeco δείκννυμι (ostendo) appellari potest et paulum differt ab usu anaphorico quo in narratione aut textu quodam praedicta res aut persona omissa repetitione nominis a pronomine indicatur. Lingua Latina haec pronomina demonstrativa habet quae et adiectiva vulgo esse possunt:
Declinatio classica
[recensere | fontem recensere]hic, haec, hōc significat apud nos esse |
ille, illa, illud significat procul a nobis esse | |||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
masculinum | femininum | neutrum | masculinum | femininum | neutrum | |||||||
singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | |
Nominativus | hic | hī | haec | hae | hōc | haec | ille | illī | illa | illae | illud | illa |
Genitivus | hūius | hōrum | hūius | hārum | hūius | hōrum | illīus | illōrum | illīus | illārum | illīus | illōrum |
Dativus | huic | hīs | huic | hīs | huic | hīs | illī | illīs | illī | illīs | illī | illīs |
Accusativus | hunc | hōs | hanc | hās | hōc | haec | illum | illōs | illam | illās | illud | illa |
Ablativus | hōc | hīs | hāc | hīs | hōc | hīs | illō | illīs | illā | illīs | illō | illīs |
is, ea, id significat prope aut procul esse |
iste, ista, istud significat apud vos esse | |||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
masculinum | femininum | neutrum | masculinum | femininum | neutrum | |||||||
singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | |
Nominativus | is | eī, iī | ea | eae | id | ea | iste | isti | ista | istae | istud | ista |
Genitivus | eius | eōrum | eius | eārum | eius | eōrum | istīus | istōrum | istīus | istārum | istīus | istōrum |
Dativus | eī | eīs, iīs | eī | eīs, iīs | eī | eīs, iīs | istī | istīs | istī | istīs | istī | istīs |
Accusativus | eum | eōs | eam | eās | id | ea | istum | istōs | istam | istās | istud | ista |
Ablativus | eō | eīs, iīs | eā | eīs, iīs | eō | eīs, iīs | istō | istīs | ista | istīs | istō | istīs |
Quibus addere licet adverbia loci qui ex themate illorum pronominum et particula deicticia et enclitiva -ce formata sunt ː hīc/hūc/hāc/hinc, istīc/istūc/istāc/istinc, illīc/illūc/illāc/illinc. Sine particula ibi/eo/eā/inde. Quae adverbia adverbiis interrogationis ubi/quo/quā/unde respondent. Hīc/istīc/illīc/ibī ex vetere casu locativo orta esse videntur[1].
Morphologia historica
[recensere | fontem recensere]In plerisque casibus illa pronomina primam nominum declinationem (femininum) et secundam (masculinum/neutrum) sequuntur nisi quod communiter cum plerisque pronominibus genetivo singulari in -os/us desinunt, dativo singulari in -ei/ī, neutro singulari in -od. In sermone familiari (apud comicos Plautum et Terentium) saepissime corroborantur particulis deicticiis -ī et -c(e). Particula ī eadem est atque Graece (οὑτοσί).
Hic, haec, hoc
[recensere | fontem recensere]Nominativus singularis femininus et neuter pluralis haec ex ha-ī-c(e)[2]. Accusativus hunc/hanc ex hom-c(e),ham-c(e). Genetivus singularis huius ex hoi-ios[3]. Dativus singularis huic ex hoi-ei-c(e)[4]. Ablativus singularis hoc, hac ex hōd-ce, hād-ce. Nominativus pluralis femininus hae recens videtur. Apud Plautum adhuc haec legiturː Madent iam in corde parietes; periere haec oppido aedes.[5]. Apud eundem comicum poetam dativus pluralis "hibus" secundum tertiam decilnationem inveniturː Eodem hercle vos pono et paro; parissimi estis hibus[6]. Nominativus masculinus hĭc e themate nudo hi et particula -ce. Quod in nonnullis vetustis inscriptionibus "hec" legitur ad pronuntiationem referendum videtur[7]
Formas quoque quae in usu classico in c non desinunt apud comicos particula -ce roboratas saepe invenerisː huiusce, hīsce etc.
Iste, ista, istud
[recensere | fontem recensere]Iste (Umbrice estu) thema nudum esse videtur cum vocalismo e. In sermone vulgari et apud comicos formae particulis deicticiis corroboratae frequentes sunt; istic, istaec, istuc, istunc, istanc etc. Ut apud Plautumː Istacine causa tibi hodie nummum dabo?[8]. Itidem in lingua populari per analogiam cum nominibus dativus singularis nonnumquam in -o, -ae non in -i desinit[9]. Simili modo genetivo singulari apud eosdem auctores "isti modi" invenitur[10]. In linguis Romanicis Hispanicum este, esta praebet, vetus Francogallicum cest, ceste[11] et Italianum questo, questa e locutione populari iam apud comicos occurrente "ecce iste, eccista"[12] nata sunt.
Ille, illa, illud
[recensere | fontem recensere]Vetustior forma -olle aut ollus, fem. olla erat[13]- (confer adverbium olim) quam antiquitatis amore et apud Vergilium invenerisː olli subridens hominum sator atque deorum[14]. Olle non est vox vulgaris; econtra ad stilum elatum pertinet (leges, carmina epica). Formae corroboratae illic, illaec, illuc vel illoc, illunc, illanc etc. apud comicos frequentes ad sermonem familiarem referendae sunt. Itidem in lingua populari per analogiam cum nominibus dativus singularis nonnumquam in -o, -ae non in -i desinit[15].
In tardiore latinitate dativus illui apparet[16] e quo Francogallicum pronomen tertiae personae lui[17] duxit. In linguis Romanicis Francogallicum celle, celui, cela et Italianum quello, quella e locutione populari iam apud comicos occurrente "ecce ille, eccilla"[18] nata sunt.
Is, ea, id
[recensere | fontem recensere]Quia nullam vim demonstrativam habet sed tantum anaphoricam is numquam cum particulis deicticiis coalescit. Ut in aliis dialectis Italicis et in sanscrita lingua[19] duo themata alternantː *i/ei (nominativus singularis masculinus et neuter, genetivus et dativus singulares trium generum communes) et *eio/eia (disyllaba) in ceteris casibus. Genitivus ex *ei-os et dativus ex *ei-ei, quae forma adhuc decies in lege Acilia repetundarum[20] legitur. Apud comicos[21] et in latinitate tardiore dativus femininus eae analogia creatus invenitur. Accusativus ex *eio-m sed forma e themate *i- derivata, im aut em, in legibus duodecim tabularum tradita estː si im occisit, em capito[22] etc. In vetustissimis inscriptionibus ablativus singularis adhuc litteram d finalem praebet (eōd, eād) quae postea cecidit.
Pluralis nominativus masculinus ex *ei-oi > *ei-ei quod phonetice ad ī pervenit. Ei analogia restitutus videtur. In vetustioribus inscriptionibus etiam nonnullae formae in s desinentes leguntur (eis[23], eeis[24], ieis[25]) quae ex aliis dialectis Italicis mutuatae videntur. Dativo et ablativo īs et iīs phoneticae sunt, eis analogice reformata. Apud comicos forma ībus e themate i/ei (*ei-bho-s) ducta est ut apud Plautumː latrones, ibus dinumerem stipendium[26]. Forma feminina analogica eābus quoque ante aetatem classicam in usu erat.
De usu classico
[recensere | fontem recensere]In lingua Ciceroniana hic/haec/hoc personam aut rem proximam locutori designat et ideo cum prima persona coniunctus saepe diciturː exempli gratia hic dies = hodie qui et ipse ex hoc demonstrativo et verbo "dies" compositus est, his paucis annis = annis proximis nunc usque. Iste simili modo cum secunda persona coniunctus est et ad personam interpellatam refertur. Ille, ut qui res et personas longinquissimas designat cum tertia persona coniunctus habetur. Unde "hic ille est" ita interpretandumː hunc hominem nunc vides de quo loquebar[27]. Cum in textu aliquo invicem opponuntur et quae iam dicta sunt repetunt hic ad proximum nomen referendus, ille ad priorem ut in hoc Ammiani Marcellini locoː
Inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic (= Mercurius) origine Persa, ille (=Paulus) natus in Dacia: notarius ille (=Paulus), hic (= Mercurius) a ministro triclinii rationalis[28]
Itidem ille saepe colorem emphaticum additː Xenophon, Socraticus ille[29] idem valet atque Xenophon, praeclarus Socraticus quem bene nosti. Rursus iste colorem detrectantem insinuat fortasse quia in litibus partem adversam designabat[30]. In nonnullis locutionibus familiaribus (exempli gratiaː modo hoc modo illud faciunt = alias aliud faciunt) hic et ille ita oppositi sunt ut sensum indefinitum pariant.
Is/ea/id non verus demonstrativus est sed anaphoricus qui rem aut personam praedictam repetit aut pronomen relativum praenuntiat. Pronominis igitur personalis tertiae personae vicem saepe agit et genetivo casu possessionem non reflexivam exprimit (suus, sua, suum ad possessionem reflexivam tantum pertinet). Is... qui cum subiunctivo colem consecutivum et defientem sibi adsumere potestː Is est quem omnes admirentur = Talis est ut omnes eum admirentur.
Quae distinctiones ne in Latinitate aurea quidem semper observabantur, nedum postea. In primis is, ut verbum brevissimum et ob hoc ipsum imbecillum, paulatim obsolevit (a linguis Romanicis paene omnino abest). Usum anaphoricum hic et ille magis magisque usurparunt (iam aetate aurea "hoc est" cum "id est" synonymum est). Quocirca articuli linguarum Romanicarum ex illo plerumque derivata sunt (Hispanice el/la/los/las, Italiane il/lo/la/gli/le, Francogallice le/la/les) necnon pronomina personalia tertiae personae (Francogallice il/elle/le/la/lui/leur; Italiane egli/lei/loro; Hispanice ellos/ellas/ello/ella). In Latinitate posteriore ipse quoque anaphorici munus explet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin, 1974 p.94
- ↑ CIL 1, 581ː haice
- ↑ CIL 2, 2102ː huiius et CIL 1, 583ː hoiusce
- ↑ CIL 1, 582 linea 26ː hoice.
- ↑ Mostellaria 165. Cf. multo postea Ammianus Marcellinus XX.8.16ː haec provinciae
- ↑ Curculio 506
- ↑ CIL 6, 1267ː "hic fuet" sed "hec cepit"
- ↑ Pseudolus 847
- ↑ Plautus, Truculentus 790ː Istae dedi
- ↑ Plautus, Truculentus 930. Terentius, Heautontimorumenos 382.
- ↑ Hodie cet, cette.
- ↑ Plautus, Curculio'' 615ː Certe eccistam video
- ↑ Ennius, Annales IX.303. Cicero, De legibus 2.19 et 21. Varro, De lingua Latina VII.42.
- ↑ Aeneis I.254
- ↑ Plautus, Stichus 560ː filiae illae. CIL 4, 1824ː quit ego non possim caput illae frangere fuste?
- ↑ CIL 10, 2564.
- ↑ A. Ernout, Morphologie historique du latin p.94.
- ↑ Plautus, Mercator 435ː Eccillum video. Stichus 536ː Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
- ↑ A. Ernout, Morphologie historique du latin p.81.
- ↑ CIL 1, 583
- ↑ Plautus, Miles gloriosus, 348ː hic eae proxumust
- ↑ Textus apud Vicifons
- ↑ CIL 1, 582
- ↑ CIL 1, 581
- ↑ CIL 1, 402
- ↑ Miles gloriosus 74.
- ↑ Cf. Terentius, Andria 126ː Attat hoc illud est...
- ↑ Res gestae XV.3.3
- ↑ Cicero, de oratore 2.58
- ↑ Alfredus Ernout et Franciscus Thomas, Syntaxe latine, 1972 p.188.