Jump to content

Publius Plautius Hypsaeus

E Vicipaedia
Denarius a Publio Hypsaeo signatus tum cum aedilis curulis erat.

Publius Plautius Hypsaeus erat senator Romanus primi saeculi a.C.n., Pompei fautor, qui postquam anno 53 a.C.n. consulatum petebat ambitus accusatus et damnatus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]
  • Inter 66 et 63 a.C.n. quaestor fuit Pompei qui tum bello Mithridatico praeerat : in oratione Pro Flacco Cicero epistulas a Pompeio et Hypsaeo invicem missas recitabat[1].
  • Ad annum 60 a.C.n. hodie referuntur duo denarii[2] quos Publius Plautius Hypsaeus in honorem consulis Gai Hypsaei qui Privernum anno 341 a.C.n. ceperat signavit. An triumvir monetalis illo anno fuerit dubium est quia triumviratus ante quaesturam non post quaesturam gerebatur. Praeterea litterae SC (senatus consulto) indicant illos nummos extra ordinem cusos esse et hoc munus Hypsaeo mandatum a senatu.
  • Anno 58 a.C.n. aedilis curulis cum Marco Aemilio Scauro fuit. Ambo ludos ediderunt et denarium communem signaverunt cum titulis suis[3].
  • 56 a.C.n. mense Ianuario operam dabat ne proconsul Ciliciae Lentulus Spinther, sed ipse Pompeius in Aegyptum mitteretur ad Ptolemaeum XII restituendum[4]
  • 55 a.C.n. Praetor
  • 53 a.C.n. suffragante Pompeio consulatum petebat. Competitores erant Metellus Scipio et Annius Milo[5]. At vis et rixae factionum armatarum, Publi Clodi in primis et Anni Milonis, comitia consularia illo anno prohibuerunt ne haberi possent. Mox occiso Clodio a Milonianis in via Appia (mense ianuario 52 a.C.n.) senatus edixit senatus consultum ultimum atque Pompeium consulem sine collega per interregem Sulpicium Rufum creavit. Insuper omnes candidati ad consulatum ambitus accusabantur. Tum Pompeius filiam Scipionis uxorem duxit et Metellum Scipionem sibi collegam adlexit. Itaque iudices domum vocatos absolutionem soceri poposcit, quamquam ipse eodem tempore legem ferebat quae graviores poenas reis de ambitu addixisset[6]. Contra cum Hypsaeus genibus advolutus ei supplicaret ut pro se intercederet, tantum respondisse dicitur, "nihil aliud ita agere quam ut cenam suam corrumperet"[7]. Illam iniquitatem plures auctores antiqui indignantes rettulerunt.
  • 44 a.C.n. Flavius Iosephus[8] senatorem quendam, Plautium Hypsaeum nomine, memorabat qui fortasse idem est atque noster. Nec est quod mireris : nam Caesar omnes viros ex legibus Pompeianis damnatos in pristinum statum victor restituit, praeter Milonem.
  • Utrumque denarium anni 60 a.C.n. in honorem consulis Gai Hypsaei qui anno 351 a.C.n. Privernum, Volscorum oppidum, ceperat, imagine Iovis fulmen vibrantis et quadrigis vecti (quae figura ad triumphum alludebat) cum titulo C.YPSAE.COS.PRIV.CEPIT signavit. Alterius in anteriore parte Neptuni dei caput cum tricuspide videbatur et titulo C.YPSAE.S.C[9]. In altero eadem inscriptio et caput muliebre cum delphino[10], quam numismatistae Leuconoen esse interpretantur. Quarum mythologicarum personarum rationem reddunt dum genealogiam in Fabulis Hygini[11] repertam referunt, scilicet Neptunum e Themisto, Hypsei filia, Leuconoen genuisse. Ita Hypsaei genti suae mythicam originem adserebant.
  • In denario aedilium curulium anni 58 a.C.n. uterque monetarius sibi partem nummi vindicavit : Aemilius Scaurus suam Areta rege genu subnixo et ramum olivae porrigente prope camelum signavit ; Publius Hypsaeus solitam Iovis quadrigis vecti imaginem in sua posuit cum titulo P.HVPSAEVS AED CVR supra quadrigas, C.HVPSAE.COS.PREIVE[12] infra quadrigas, CAPTU(M) pone figuram Iovis[13].
  1. Pro Flacco 20. Asconius, In Milonianam 35C.
  2. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Plautia 11-12. Crawford, Roman Republican Coinage, 420/1-2.
  3. Babelon Plautia 8-10 (= Aemilia 8-9). Crawford 422/1.
  4. Cicero, Ad Fam. I,1,3.
  5. Asconius, Ad Milonianam : argumentum. Dio Cassius 40.53. Plutarchus, Cato Minor, 47.
  6. Valerius Maximus IX,5,3. Plutarchus, Pompeius 55.
  7. Sic Plutarchus : διαφθείρειν. Valerius Maximus paulo aliter : " Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit.
  8. Ant. Iud. XIV.220.
  9. Nummus apud Dioscuros
  10. Nummus apud Dioscuros
  11. Fabulae 157.
  12. alias PREIVER / PREIVI / PREIV
  13. Nummus apud Dioscuros