Susanna (persona Biblica)
Susanna (Hebraice שׁוֹשַׁנָּה, Šošanna vel Šôšannāh, quod "lilium" significat) est persona biblica in additamentis libri prophetae Danielis. Fabula Susannae non continetur in textu Masoretico Bibliae, sed primum apparuit in versione Graeca Veteris Testamenti.
Narratio biblica
[recensere | fontem recensere]Susanna est mulier iuvenis pulchraque, uxor Ioachim et filia Helciae, et in Babylona vivit. Duo iudices seniores Susannae cupiditate accenduntur atque, marito absente, in domum eam sequuntur, concumbere cum ea cupientes. In horto domus mulier se lavat, sed duo seniores eam nudam observant et deprehendunt, deinde ei dicunt:
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.– Prophetia Danielis, XIII, 20[1]
Casta Susanna rifiutat sed illi eam de accusationem adulterii monent si illa pudica manebit.
Deinde iudices Susannam adulteram declarant et tribunal Babylonicum mulierem innocentem capite damnat, sed brevi tempore iuvenis Daniel apparet, qui popolum Israëliticum Babylona inhabitantem in iniusta damnatione ad mortem reprehendit, quia mulier infelix adulterium non commiserat. Daniel duo iudices interrogat et delictum eorum detegit (Sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram),[2] igitur illi seniores damnantur ad lapidationem. Susanna a Daniele ex morte servatur, qui die illa magnus in conspectu populi fit.
Fortuna
[recensere | fontem recensere]Aevo litterarum renatarum multi pictores tabulas de historia Susannae creaverunt: pictrix Italica Artemisia Gentilescia tres tabulas de Susanna et senioribus pinxit; pictor Flandricus Petrus Paulus Rubens multas tabulas de historia castae mulieris creavit; etiam praeclara sunt opera Guidonis Reni, Pauli Veronesis atque Iosephi de Ribera. Saeculo septimodecimo Rembrandus Hermanni Leidensis bis Susannam pinxit. Anno 1820 pictor Petrus de Hanselaere tabulam pictam neoclassica lavationis pudicae mulieris fecit.
Anno 1850 Franciscus Hayez pictor Italicus duo tabulas pictas de hac historia Bibliae pinxit, et anno 1862 Ioannes Manuel Blanes pictor Uruguaianus tabulam Casta Susanna creavit: in his tabulis duo seniores non apparent, quia Susanna sola in tabulis est persona.
Anno 1861 Paulus Cabet sculptor Francogallicus statuam Susannae se lavantis sculpsit, nunc in museo Orsay Lutetiae Parisiorum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De verba seniorum vide textum latinum (20) historiae biblicae.
- ↑ De verba Danielis vide textum latinum (57) historiae biblicae.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Susannam spectant. |
Lexica biographica: • Treccani • Store norske leksikon • |
- Textus latinus apud situm interretiale Sacred Texts