Thyestes
Thyestes (Θυέστης) in mythologia Graeca fuit filius Pelopis ex Hippodamia, Tantali nepos, qui cum Atreo, fratri cui pessime cupiebat, aliter nocere non posset, uxorem eius Aeropen per adulterium polluit, atque aurei velleris agnum ipsi abstulit. Atreus vero ei filium epulandum apposuit. Ob quae flagitia, sol, ne pollueretur, retro cursum fertur convertisse (Pausanias 2.18).
Successit tamen fratri in regno Mycenarum, ut ex Homero colligitur, qui Vulcanum Iovi fabricasse sceptrum, quod Iuppiter Mercurio, Mercurius Pelopi, Pelops Atreo, Atreus Thyesti, Thyestes Agamemnoni tradiderit, canit (Ilias 2.80.102–108). Atque hoc sceptrum prae diis omnibus a Chaeronensibus cultum esse Pausanias (9.40) docet. Ex filia Pelopea Aegisthum genuit: ipsi vero in regno successit, an Agamemnon Atrei filius ut Homerus eum crebro vocat, an Plisthenes, Atreo genitus, et pater Agamemnonis ut Herodotus habet.
In theatro
[recensere | fontem recensere]Seneca ad Euripidis imitationem tragoediam Thyestes[1] inscriptam integre servatam composuit. Euripidea fabula ita ut alia inter Sophocleas tradita deperditae quidem sunt sed Aeschylus per Cassandrae verba fraternum et impium scelus commemoravit[2]. Temporibus modernis quoque in fabulis hodie parum doctis Thyestes protagonista fuitː ita Crébillon Atrée et Thyeste (1707)[3] composuit, Voltarius vero Les Pélopides ou Atrée et Thyeste (1770)[4]. Item sedecimo saeculo scriptor Italianus Ludovicus Dolce taeterrimam tragoediam ex eadem fabula duxit.
Alii loci antiqui
[recensere | fontem recensere]- si quibus olla Thyestae / fervebit
- Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
- Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Textus apud Vicifontem. In Agamemnone eiusdem auctoris Thyestis umbra prologum recitat (textus).
- ↑ Agamemnon 1218-22ː ὁρᾶτε τούσδε τοὺς δόμοις ἐφημένους // νέους, ὀνείρων προσφερεῖς μορφώμασιν; // παῖδες θανόντες ὡσπερεὶ πρὸς τῶν φίλων, // χεῖρας κρεῶν πλήθοντες οἰκείας βορᾶς· // σὺν ἐντέροις τε σπλάγχν', ἐποίκτιστον γέμος, // πρέπουσ' ἔχοντες, ὧν πατὴρ ἐγεύσατο. necnon 1242-4 et 1577-1611.
- ↑ Textus apud Théâtre classique.
- ↑ Textus apud Théâtre classique.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis s.v. "Thyestes."
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thyesten spectant. |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |