Trogoniformes
Ordo : Trogoniformes
American Ornithologists' Union, 1886[1]
Familia : Trogonidae
Lesson, 1828
Trogoniformes sunt ordo avium, cui est una familia, Trogonidae. Familiae vicissim sunt quadraginta sex species in septem genera digestae. Fossilia Trogoniformium ex Eocaeno ineunte abhinc annorum 49 milliones descripta sunt, quae in basali ordinis Coraciiformium radiatione implicantur, vel artissime cum coliidis et strigiformibus fortasse sunt. Ordinis nomen, a Graeco trogon 'arrodendo' deductum, quod hae aves foramina in arboribus ad nidificandum arrodunt attingit.
Trogoniformes in silvis tropicis per orbem terrarum habitant. Maxima biodiversitas in neotropicis invenitur, ubi viginti quattuor species in quattuor genera digestae fiunt. Generi Apalodermae sunt solae species Africanae. Genera Harpactes et Apalharpactes, duodecim species comprehendentia, in Asia Meridio-Orientali inveniuntur.
Insectis et fructibus vescuntur, ac forma eorum rostrorum et infirmitas eorum crurum diaetam habitusque arboreales indicant. Rapide volare possunt, sed magna spatia transeunt invite. Migrare plerumque non solent, quamquam nonnullae species parvis regionibus utuntur. Earum pennae sunt molles, saepe clarissime coloratae, pennis marum pennarum feminarum dissimilibus. Solum animal sunt digitis heterodactylibus praeditis. In foraminibus in arboribus vel nidis isopterorum nidificant, ubi a duo ad quattuor ova alba vel pallida tanta pariunt.
Species
[recensere | fontem recensere]
| ||||||||||||||||||||||||||||||
Phylogenia generum in Moyle 2005 condita. |
- Ordo Trogoniformes
- Familia Trogonidae
Imago | Genus | Species exstans |
---|---|---|
Apaloderma Swainson, 1833 | ||
Apalharpactes Bonaparte, 1854 | ||
Harpactes Swainson, 1833 | ||
Priotelus G.R. Gray, 1840 | ||
Trogon Gould, 1836 |
| |
Euptilotis Gould, 1858 | ||
Pharomachrus La Llave, 1832 |
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Maurer, David R., et Robert J. Raikow. 1981. Appendicular myology, phylogeny, and classification of the avian order Coraciiformes (including Trogoniformes). Pittsburgi Pennsylvaniae: Carnegie Museum of Natural History.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Trogonidas spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
- Pelliculae. Internet Bird Collection.
- Trogonidae. Arbor Vitae.