Universitas Libera Bruxellensis (VUB)
Universitas Libera Bruxellensis[1] (Batavice Vrije Universiteit Brussel, acronymo VUB) Latine brevius Universitas Bruxellensis[2] est pars batavophona anno 1969 separata universitatis eiusdem nominis Bruxellis Belgicae anno 1834 instituta.
Haec universitas condita est a lobiis massonicis Belgicae quarum magnus magister erat tunc temporis Petrus-Theodorus Verhaegen qui fuit eius primus rector et cuius consobrinus Petrus-Iosephus Verhaegen Sancti Ludovici Universitatem in Missuria nonnullos annos ante condiderat.
Universitas "libera" appellata est quia non publica (id est non-rectionalis) erat ac etiam quia in principio "liberi examinis" fundata erat (et non in fide Catholica).[3]
Sententiam habet "Scientia vincere tenebras".
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Noli confundere cum Universitas Libera Bruxellensis (ULB).
- ↑ De nominibus vide hic.
- ↑ Ioannes Stengers, Le libre examen à l'Université libre de Bruxelles, autrefois et aujourd'hui.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Liberam Bruxellensem spectant. |
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||