Jump to content

Publius Vergilius Maro

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Virgil)
Wikidata Publius Vergilius Maro
Res apud Vicidata repertae:
Publius Vergilius Maro: imago
Publius Vergilius Maro: imago
Nativitas: 15 Octobris 70 a.C.n.; Andes
Obitus: 21 Septembris 19 a.C.n.; Brundisium
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: ; La madre de José

Memoria

Sepultura: Parco Virgiliano

Publius Vergilius Maro[1] (natus Andibus die 15 Octobris 70 a.C.n.; mortuus Brundisii die 21 Septembris 19 a.C.n.[2]) fuit poeta Romanus, qui aevo Augustano floruit. Tribus innotuit litterarum Latinarum operibus maximis: Bucolicis, Georgicis, Aeneide carmine heroico; de quibus vide infra. Praeterea nonnulla poemata minora, in Appendice Vergiliana collecta, antiquitate ei tribuebantur.[3][4][5]

Opera Vergiliana ab Iodoco Bado Ascensio anno 1512 Lutetiae edita.

Andibus, prope Mantuam, Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, qui apium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. Vir erat corpore et statura grandi, aquilo colore, facie rusticana.[6] A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus, totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. In Vita Vergilii a Suetonio scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (Vita Vergilii 3):

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus,
Nocte die tutum carpe, viator, iter.
Imago Vergilii saeculo quinto ficta.

Postquam Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedis, qui anno 42 apud Philippos victi sunt, tulerat, veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data sunt.

A divite Maecenate animadvertus est, a quo Vergilius satisfactionem recepit pro damno rerum suarum. Favoribus Maecenatis magnos viros Romanos  cognovit, inter quos Octavianus, qui postea ei mandavit ut Aeneida componeret.

Georgicam ad Maecenatis ipsius mandatorium scripsit.

Inter amicos Vergilii fuerunt C. Cornelius Gallus poeta (Ecl. 6.64, 10 passim), P. Alfenius Varus (Ecl. 6.7),[7] C. Asinius Pollio poeta et consul, Q. Horatius Flaccus poeta, ac Maecenas, cui Georgica dedicavit.

Aeneïde composita, circa anno 19 p.C.n., Vergilius in Asiam Minorem Graeciamque adivit, ut suos versus poliret regiones quas depinxerat visitando. Ibi Octavianus ei persuasit ut secum Romam rediret. In itinere autem ictu solis affectus est, et cum Megaram pervenisset, in gravem morbum incidit. Nonnullis diebus post, a.d. XI kalendas Octobres, Brundisii mortuus est. Epitaphium ipse composuerat:

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope, cecini pascua, rura, duces

Vergilio mortuo, Lucius Varius Rufus et Plotius Tucca Aeneidem edendum curaverunt. Poeta autem maluit carmen perdere, quod nondum finitum est: plures versus imperfecti manent. Structura autem et historia formam ultimam habuerunt.[8] Nam secundum Vitam Vergilii, poeta "Aeneida prosa prius oratione formatam digestamque in duodecem libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam imperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent." Hac ratione invenimus aliquos versus qui non sunt integra hexametra, ut "Hic cursus fuit" (1.534).

Vergilius Dantae nonum circulum Inferni monstrat: imago a Gustavo Doré picta.
Pagina a Gulielmo Blake scripta res de Carminibus Homeri et de Vergilio continet.
Vergilius Vaticanus: Vergilius, Aeneis, liber 3: Aeneas navem ad Drepanum in Sicilia applicat (Vat. lat. 3225, Fol. 31v, circa annum 400)

Multi Christiani crediderunt eum Christianum fuisse, quippe quo Vergilius, quarto Eclogarum poemate, scripserat de infante qui mundum recturum esset: multi putabant illum de Iesu Christo dixisse.

Homines Aevo Medio solebant, nomine sortes Vergilianae, fortuitum versum ex Aeneide carpere, credentes quia revelaret quomodo viverent.

Vulgari etymologià nomen poetae contextum est cum illo ramo aureo, quem Sibylla Aeneam iusserat ex arbore carpere, ut Orcum posset intrare[9], quique Charonti donatus "venerabile donum fatalis virgae" dictus est.[10] Virgilium ergo poetam per totum medium aevum appellabant.

Dantes Alagherius Vergilio partem dedit in Divina Comoedia: Vergilius narratorem per infernum duxit.

Dicta Vergilio tributa

[recensere | fontem recensere]
Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.

Vergilii opera

[recensere | fontem recensere]

Omnia opera certissime a Vergilio scripta versu hexametro utuntur.

Carmina minora Vergilio attributa, quae nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:

  1. Orthographia falsa Virgilius interdum reperitur: vide partem de fortuna Nomen Vergilii nonnumquam Virgilius est traditum ab hominibus qui illum magum fuisse ob eamque rem virga usum esse.
  2. Jones, Peter (2011). Reading Virgil: Aeneid I and II. Cambridge University Press. pp. 1, 4. ISBN 978-0521768665 .
  3. Bunson 2014: 584.
  4. Roberts 2007.
  5. Roberts, John (2007). The Oxford Dictionary of the Classical World. Oxford University Press. ISBN 978-0192801463 .
  6. Aelius Donatus, Vergilii Vita.
  7. P. Alfenius Varus fuit consul suffectus anno 39 a.C.n.; non agitur de P. Quinctilio Varo, qui longe minor natu fuit. V. Clausen ad Ecl. 6.6-7.
  8. Anderson et Quartarone, p. 38, et Sparrow, p. 8, hoc explicant.
  9. Aeneis 6.140-146
  10. Aeneis 6.408 s.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Bucolica#Bibliographia, Georgica#Bibliographia, et Aeneis#Bibliographia.
Editiones operum principalium vel omnium
  • 1512 : Iodocus Badius Ascensius, ed., Opera Vergiliana docte et familiariter exposita. 2 voll. Parisiis: ab Ioanne Parvo vol. 1.vol. 2 apud Gallica
  • 1636 : Daniel Heinsius, ed., P. Virgilii Maronis Opera nunc emendatiora. Lugduni Batavorum: ex officina Elzeviriana (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books).
  • 1682 : Carolus Ruaeus, ed., P. Virgilii Maronis opera . . . ad usum Serenissimi Delphini. Ed. secunda. Lutetiae: apud Simonem Benard (Textus apud Google Books).
  • 1704 : Ioannes Min-Ellius, ed. Pub. Virgilii Maronis opera. Roterodami: typis Regneri Leers (Textus apud Google Books).
  • 1745 : Stephanus Andreas Philippe, ed., Publii Virgilii Maronis opera. Lutetiae Parisiorum: sumptibus Ant. Urb. Coustelier. 3 voll. vol. 1.vol. 2. vol. 3 apud Hathi Trust.
  • 1757 : Publii Virgilii Maronis Bucolica, Georgica, et Aeneis. Birminghamiae: typis J. Baskerville (Textus apud Google Books).
  • 1760 : Publii Virgilii Maronis opera argumentis et animis adversionibus illustrata. Matriti: apud Ioachim Ibarra (Textus apud Google Books).
  • 1824 : Publii Virgilii Maronis opera ad fidem editionis C. G. Heyne. Londini: Harding, Mayor, et Lepard (Textus apud Google Books).
  • 1829 : P. Virgilii Maronis opera. Lipsiae: typis C. Tauchnitii (Textus apud Google Books).
  • 1858 : P. Virgilii Maronis opera omnia. Oxonii: Joannes Henricus et Iacobus Parker (Textus apud Google Books).
Versiones operum principalium vel omnium
  • 1540 : Gulielmus Michel, Octavianus de Saint-Gelais, interprr., Les oeuvres de Virgile translatees de latin en francoys. Parisiis: Jehan Petit Textus apud Hathi Trust
  • 1830 : Virgil: The Eclogues translated by Wrangham, the Georgics, by Sotheby, and the Aeneid by Dryden. Londinii: A. J. Valpy, 1830. (Anglice)
  • 1900 : John Conington, interpr., Textus apud archive.org The works of Virgil, translated into English prose; with an essay on the English translators of Virgil. Philadelphiae: McKay. (Anglice)
  • 2006 : Kevin Murray, ed., Translations from Classical Literature: Imtheachta Æniasa and Stair Ercuil ocus a bás. Londini: Irish Texts Society, 2006. ISBN 9781870166751 (Hibernice)
Eruditio
  • Bauzá, Hugo Francisco. Virgilio y su tiempo. Tres Cantos: Akal, 2008. ISBN 9788446024019.
  • Briggs, Ward W. Narrative and Simile from the Georgics in the Aeneid. Lugduni Batavorum: Brill, 1980. ISBN 9004060367.
  • Buckham, Philip Wentworth. Joseph Spence, Edward Holdsworth, William Warburton, et John Jortin. 1825. Miscellanea Virgiliana: In Scriptis Maxime Eruditorum Virorum Varie Dispersa, in Unum Fasciculum Collecta. Cantabrigiae: Printed for W. P. Grant.
  • Bunson, Matthew. 2014. Encyclopedia of the Roman Empire. Infobase Publishing. ISBN 978-1438110271.
  • Comparetti, Domenico. Virgilio nel medio evo. Labrone: F. Vigo, 1872.
  • Cox, Fiona. 2011. Sibylline Sisters: Virgil's Presence in Contemporary Women's Writing. Oxonii: Oxford University Press.
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 201–233.
  • Farrell, Joseph, et Damien P. Nelis, edd. 2013. Augustan Poetry and the Roman Republic. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 9780199587223.
  • Formicola, Crescenzo. 2012. Virgilio: etica poetica politica. Neapoli: Liguori. ISBN 9788820757908.
  • Giebel, Marion. 1986. Vergil: mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek bei Hamburg: Rowohlt. ISBN 3499503530
  • Knight, W. F. Jackson. 1939. Accentual Symmetry in Vergil. Oxonii: B. Blackwell.
  • O'Hara, James J. 1996. True Names: Vergil and the Alexandrian Tradition of Etymological Wordplay. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0472106600.
  • Oppermann, Hans. 1976. Wege zu Vergil: drei Jahrzehnte Begegnungen in Dichtung un Wissenschaft. Darmstadii: Wissenschlaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534008065.
  • Pasini, Gian Franco. 1991. Grammatica del chiasmo in Virgilio. Bononiae: CLUEB.
  • Petrini, Mark. 1997. The Child and the Hero: Coming of Age in Catullus and Vergil. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0472104608.
  • Polleichtner, Wolfgang. 2009. Emotional Questions: Vergil, the Emotions, and the Transformation of Epic Poetry: an Analysis of Select Scenes. Augustae Treverorum: Wissehschlaftlicher Verlag Trier. ISBN 9783868211894.
  • Rand, Edward Kennard. 1932. The Mediaeval Virgil. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Roberts, John. 2007. The Oxford Dictionary of the Classical World. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0192801463. Google Books.
  • Sparrow, John. 1931. Half-Lines and Repetitions in Virgil. Oxonii: Clarendon Press.
  • Thomas, Richard F. 1999. Reading Virgil and his Texts: Studies in Intertextuality. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0472108972.
  • Thomas, Richard F. 2001. Virgil and the Augustan Reception. Cantabridgiae: Cambridge University Press.
  • Ziolkowski, Jan M., et Michael C. J. Putnam, eds. 2008. The Virgilian Tradition: The First Fifteen Hundred Years. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300108224.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilium spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Publius Vergilius Maro spectant.