Edictum Domitiani de excidendis vineis
Edictum Domitiani de excidendis vineis (anni 90 vel 91) sic descripsit Suetonius: "ad summam quondam ubertatem uini, frumenti uero inopiam existimans nimio vinearum studio neglegi arua, [ Domitianus ] edixit, ne quis in Italia nouellaret utque in prouinciis uineta succiderentur, relicta ubi plurimum dimidia parte; nec exequi rem perseuerauit."[1]
Suetonius explicat alibi remissionem huius edicti: "ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant:
- κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρποφορήσω,
- ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ."[2]
Philostratus autem, qui de vineis Asiaticis iussu Domitiani excidendis narrat, imperatorem dicit ab oratore Scopeliano legem abrogare suasum esse.[3]
Statius Domitianum ob hanc legem propositum laudat qui "castae Cereri diu negata reddit iugera sobriasque terras".[4] Quidam igitur hoc edictum in terris imperialibus provinciarum Africanarum impositum et postea ab imperatore Probo abrogatum credunt. Consentiunt autem historici plurimi cum Suetonio et Philostrato hoc edictum non exsecutum esse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Domitianus" 7.2.
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Domitianus" 14.2.
- ↑ Philostratus, Vitae sophistarum 520.
- ↑ Statius, Silvae 4.3.11-12.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brian W. Jones, The Emperor Domitian (Londinii: Routledge, 1992. ISBN 0-415-04229-1) pp. 77-78 (apud Google Books)
- Barbara M. Levick, "Domitian and the Provinces" in Latomus vol. 41 (1982) pp. 50-73
- Jeremy Paterson, "Domitian" in Jancis Robinson, ed., The Oxford Companion to Wine (Oxonii, 1994) p. 335
- André Tchernia, "Les amphores vinaires de Tarraconaise et leur exportation au début de l'Empire" in Arquivo español de arqueologia vol. 44 (1971) pp. 38-85, praecipue 78-84