Pecunia Romana
Appearance
(Redirectum de Nummi Romani)

Pecunia Romana in nummis ex auro,[1] argento,[2] aere,[3] orichalcoque[4] factis consistebat.
Prima pecunia Romana antiqua fuit pecus. Postea aes rude adhibitum est. Primus nummus fuit as (aes grave), quod primum libram pondo pendebat. Deinde denarius, quinarius, sestertius, aliique nummi introducti sunt.
De vocabulis
[recensere | fontem recensere]Vocabulum pecunia dicitur a pecore, quod in pecore pecunia antiquis pastoribus consistebat. Nummi sensu lato omnem pecuniam, sensu stricto sestertium significat. In lingua poetica et postclassica moneta (ab aede Iunonis Monetae dicta) pecuniam valet.
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
- Zehnacker Huberti commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Les Belles Lettres, Parisiis 1983.
- "Pline l’Ancien et l’histoire de la monnaie romaine", Ktèma, 1979: 169-181
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De numismatica Graeca Romanaque in Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898)
De Roma antiqua