Jump to content

Aeolus (Euripides)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aeolus (discretiva).
Euripides cum tragoediis sedens.

Aeolus (Graece Αἴολος) est tragoedia quam Euripides ante annum 423 a.C.n. docuit, hodie deperdita. De quibus rebus agat haec fabula, ex fragmentis et iis praesertim, quae ad nostram aetatem diversis rationibus defluxerunt, argumenti summariis satis facile intellegi potest. Aeolus principium ducit ex decimo Odysseae carmine, quo beata et placida et hospitalis vita narratur, quam Aeolus, ventorum promus (ταμίης ἀνέμων),[1] cum suis degit. Haec vitae familiaris felicitas ab Euripide in calamitatem detorquitur.

Aeolus de incesto agit. Idcirco fieri non potest, quin etiam, utrum suos cuique mores habere liceat an non, quaerat. Quod ad res mythologicas attinet, notandum est duos illos Aeolos ab origine disiunctos — Aeolum Hippotadem scilicet, ventorum dispensatorem, et Aeolum Hellenis filium — in hac fabula primum commixtos exsistere.

De fabulae argumento restituendo

[recensere | fontem recensere]

Fabula Aeoli 25 fere fragmentis servata est, quibus nihil incipere possemus, nisi insuper textus quosdam haberemus, quibus fabulae argumentum summatim describitur. Haec summaria ex duobus fere fontibus hauriuntur. Iam diu praesto fuit argumentum Aeoli a Sostrato Nysaeo[2] in Tyrrhenicis partim descriptum.[3] Habemus etiam papyri scidam anno 1962 editam, quae ex Sostrati descriptione non pendet.[4]

Praeterea convenit Ovidium, quidquid Euripidis Aeolo perlecto didicerat, ad undecimam Heroidum epistulam (sive "Canaces epistulam") exarandam adhibuisse, tametsi vero ipse quoque multa adfinxit. Argumenti summaria ac quidquid ex Ovidio addi potest generalem quandam compagem efficiunt, ad quam etiam fragmenta undique excerpta disponi possint.[5]

Quando primum acta sit Aeoli fabula

[recensere | fontem recensere]

Convenit Aristophanem in fabula, quam anno 423 a.C.n. docuit, Aeolo illusisse.[6] Itaque terminum habemus, ante quem primum acta est Aeoli fabula. Duobus annis post Aristophanes iterum Aeolum in comoedia attulit,[7] quo praesentia quaedam huius tragoediae indicari videtur. Praeterea ex scholiis Aristophaneis cognovimus Aeolosiconem, comoediam deperditam (de qua infra), iam ante Nubes actam esse. Itaque vix multum errat qui Aeoli fabulam dicat anno 325 primum esse actam.

Argumentum fabulae

[recensere | fontem recensere]

Decimum Odysseae carmen initium capit ab Ulixe ad Aeoliae litus appulso. Hospitaliter acceptus est ab Aeolo Hippotade, deum amico, cui Iuppiter dispensationem commiserat ventorum. Aeolus fluctuantem insulam aere circummunitam cum uxore et prole — sex filiis et sex filiabus — incolebat. Frater suam quisque sororem in matrimonium duxerat. Hac condicione placidam curisque liberam vitam degebant omnes diem de die cenam lautam inter se communicantes.[8]

Beatissima igitur vitae consuetudine uti videtur incesta Aeoli familia. Aeolus tantum suo adfertur nomine. In has delicias familiares invadit Euripides, tamquam visionem Homericae contrariam — ne dicamus "deconstructivam" — praebere studeat: in Odyssea quidem sic narrantur haec matrimonia incesta, velut si haud insolita sint; alioquin haec narrata disiuncta sunt a tenore argumenti. Euripides Odysseam secutus Aeolum facit mortalem, qui deorum mandatu ventos ministret. Ab Odyssea autem digressus Euripides facit Aeolum regentem insulam ad Tyrrheniam sitam. Ex Aeolia prole affert Macareum, filium natu minimum, qui Canacen sororem adamat et stupro facto gravidat. Iuvenes omnia haec Aeolum patrem celant. Denique Canace clam patrem partu edito latet aegram simulans. Macareus autem Aeolo patri persuadet statuat, ut filii suam quisque sororem in matrimonium ducant. Neque alienum est arbitrari hanc suadendi actionem hoc dicto referri: "Quidnam foederis sit, si non videatur patientibus?" (τί δ᾿ αἰσχρόν, ἢν μὴ τοῖσι χρωμένοις δοκῇ;).[9] Dubium non est, quin hoc dictum relativismum moralem olens ex ore Macarei exciderit.[10] Aeolus autem imperat, ut, quae cuique coniunx obtingat, sorte ducatur. At consilium a Macareo adumbrata in cassum cadit, cum Canace sortito alii cuidam fratrum evenit. Quae cum ita sint, valetudo Canaces patefit Aeolo, qui ensem mittit filiae suae. Canace, arbitrata se calamitatis familiaris ream esse, in se adigit ensem. Interea autem Macareus ira Aeoli placata iam in Canaces cubiculum currit de prospero eventu narraturus. Ubi cruentam vidit Canacen, mortem sibi consciscit.

Fabula Aeoli hoc versu incipit: ἢ δεινὰ καὶ δύσγνωστα βουλεύει θεός ('atrocia et incomperta consulit deus').[11] Videtur igitur Euripides non habuisse homines dirorum eventorum obnoxios, sed putasse ea divino consilio fieri. Cur Aeolo, deorum amico,[12] a diis tanta data sit calamitas, haud facile est intellegere. At forsitan res intellectu facilior fiat, si cum Ovidio praesumamus Amorem fuisse deum illum,[13] cuius voluntati nemo est qui reluctetur.

De receptione Aeoli

[recensere | fontem recensere]

Dubium non est, quin Euripides Aeolo suo animum Aristophanis, aequalis iunioris, magnopere moverit, apud quem haec tragoedia quater saltem refertur.[14] Num in deperditis quoque comoediis Aeoli mentionem fecerit, nescimus. Praeterea addi potest Aeolisicon comoedia, in qua Sicon coquus Aeoli partes agere videtur. Nec multum a vero abhorremus, si dicimus Aeolosiconem anno 424 primum esse actum. Alterum haec comoedia ab Araro, Aristophanis filio, anno 387 edita est.[15]

Octoginta fere annis post Aeoli tragoediam primum actam, Plato in Legibus de incesto legibus coërcendo disserens Macareum et Thyestem et Oedipum, ore scilicet hospitis Atheniensis, incesti obnoxios adfert: "Talia facinora esse dixit nullo pacto iusta, diis invisa et quam foedissima."[16]

Traditum est Euripidis Aeolum etiam mediae comoediae auctores — sicut Antiphanem et Eriphum — instinxisse, ut suas ederent fabulae repetitiones.[17] Antiphanes in suo Aeolo facit Canacen a Macareo ebrio stupratam.[18]

Etiam inter Romanos percrebruit Euripidis Aeolus. Clarissimum testimonium huius rei dat "Canaces epistula", quam Ovidius in Heroidum undecimo carmine metro elegiaco panxit.[19] Canacen facit in omnium, quae extra cubiculum gerebantur, rerum inscientia epistulam Macareo scribentem valedicendi causa, antequam mortem sibi consciscat. Epistula elegiaca de amatorio, qui Canacae cum Macareo erat, usu renarrat. Ex quo videtur nihil dubitationis esse, quin Ovidius ipse tragoediam Euripideam perlegerit. Animum hanc epistulam legentis primum fortasse subit Canacen non esse a Macareo vitiatam; immo Macareo adamato Canacen desiderio et amore aegrotare. Mox autem subit suspicio aegritudinis: utrum in dolore iacebat amoris an abortus male facti?[20]

Ovidio auctore factum est, ut Canace prae aliis Aeolidis in conspectu omnium poneretur. Fortuna Canaces et saltando et cantando repraesentabatur. Lucillius, epigrammatarius et cavillator, qui Nerone imperante florebat, in poëmatio saltatori cuidam inscripto queritur, quod, etsi hic alia omnia secundum argumentum cuiusque fabulae repraesentasset, fabulam autem de Canaca narrantem non perfecisset, quippe cum vivus e scaena redisset.[21] Fama est Neronem ipsum, hominem pronissimum ad prodeundum in scaenam, inter alia Canacen parturientem cantavisse[22] personatum et, ut credimus, vehementer se in argumentum tragoediae insinuantem.[23]

  1. Odyssea 10.21.
  2. Bux (1927).
  3. Hoc summarium partim conservatum est apud Plutarchi Moralia et Stobaei Florilegium.
  4. P.Oxy. 27.2457. Ad textum constituendum profuit etiam Austin (ed. 1968: 88-89).
  5. Jäkel (1979) studet omnia fragmenta hac ratione distribuere.
  6. Aristophanes, Nubes 1371-1372.
  7. Aristophanes, Pax 114.
  8. Odyssea 10.1-12.
  9. Euripides, Aiolos frg.19 Nauck.
  10. Jäkel 1979:104.
  11. P.Oxy. 27.2457.19.
  12. Odyssea 10.2 Αἴολος Ἱπποτάδης, φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι.
  13. Ovidius, Heroides 11.26.
  14. Aristophanes, Nubes 1371-1372; Pax 114; Ecclesiazusae 177 (= Aeolus frg. 28 Nauck); Ranae 850 & 1081.
  15. De his rebus cf. PCG III 2.34; Brockmann (2003: 332-342 [praesertim 339 n. 48]).
  16. Plato, Leges 838c Τὸ ταῦτα εἶναι φάναι μηδαμῶς ὅσια, θεομισῆ δὲ καὶ αἰσχρῶν αἴσχιστα. Deorum invidia intellectu facilior esset, nisi Iuppiter quoque Iunonem, sororem suam, uxorem duxisset.
  17. De Antiphane, Konstantakos (2000); Eriphi mentionem facit Austin (1974: 211).
  18. Athenaeus, Dipnosophistae 444c-d.
  19. De hac epistula interpretanda scripsit Williams (1992).
  20. Ovidius, Heroides 11.27-32; Casali (1998).
  21. Anthologia Palatina 11.254.
  22. Suetonius, Nero (= De vita Caesarum 6.) 21.3.
  23. De hoc Suetonius eodem loco alium testimonium dat: "In qua fabula (sc. Hercule insano) fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum (sc. Neronem cantantem) ornari ac vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse ferendae opis gratia."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Austin, Colin (1974) Catalogus comicorum Graecorum. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 14, 201-225.
  • Brockmann, Christian (2003) Aristophanes und die Freiheit der Komödie. Untersuchungen zu den frühen Stücken unter besonderer Berücksichtigung der «Acharner». München: Saur. (Beiträge zur Altertumskunde, 180). ISBN 3-598-77729-9.
  • Bux, Ernst (1927) Sostratos (#7). RE 3A, 1200-1201.
  • Casali, Sergio (1998) Ovid's Canace and Euripides' Aeolus. Two notes on Heroides 11. Mnemosyne (Ser. 4) 51, 700-710.
  • Jäkel, Siegfried (1979) The Aiolos of Euripides. Grazer Beiträge 8, 101-118.
  • Konstantakos, Ioannis M. (2000) Notes on the chronology and career of Antiphanes. Eikasmos 11, 173-196.
  • Williams, Gareth (1992) Ovid's Canace: dramatic irony in Heroides 11. Classical Quarterly 42, 201-209.
  • Austin, Colin (ed. 1968) Nova fragmenta Euripidea in papyris reperta. Berlin: Walter de Gruyter.
  • Euripide: Tragédies, vol. 8. Fragments ed. et transl. François Jouan, Herman Van Looy (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1998-2003) pars 1 pp. 15-37 (Collection des universités de France) (Graece, Francogallice)
  • Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 12-31 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • P.Oxy. 27 = The Oxyrhynchus Papyri, part XXVII, ed. by Turner, E.G.; Rae, J.; Koenen, L. & Fernández Pomar, José Maria. London: Egypt Exploration Society, 1962. (Graeco-Roman Memoirs, 39.)
  • PCG III 2 = Poetae comici Graeci III 2: Aristophanes, testimonia et fragmenta, ed. Kassel, R. & Austin, C. Berlin: Walter de Gruyter, 1984.
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]