Jump to content

Plato

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Platon)
Effigies Platonis a Silanio confecta.

Plato,[1] rarius Platon[2] (-is; Graece Πλάτων; Athenis natus 428 a.C.n., mortuus 348 a.C.n.), fuit philosophus et scriptor Graecus, discipulus Socratis, praeceptor Aristotelis. Academiam condidit.

Plato in Schola Athenarum, pictura Raphaelis Sanctii.

Plato Athenis nobili opulentoque loco natus est. Pater eius Aristo se progeniem prisci regis Codri putavit; utique proavum eius iam annis 605/604 a.C. munere Archontis, egregissimo omnium rei publicae Atheniensium, functum esse constat. Inter maiores Perictionae matris Platonis etiam fuit amicus praeclari Solonis. Fuerunt philosopho fratres duo nomine Adimanti et Glauconis, qui diverbio Res publica intersunt atque sermones participant, et etiam soror maior natu nomine Potonae, cuius filius Speusippus ei quondam in Academia ut Scholarches gubernanda successurus erat. Platone puero pater eius defunctus est, deinde mater anno 423 a.C.n. avunculo nomine Pyrilampis nupsit, qui regente Pericle in legationibus versabatur. Illi ex matrimonio anteriore iam fuit filius nomine Demi. Ex coniugio cum Perictiona minoris aetatis frater Platonis nomine Antiphoni prognatus est.

Cum pater eius democratiae ut optimo modo rei publicae habendae faveret nonnulli matris familiares fuisse dicuntur, qui oligarchiam instituturam maluisse attestarentur, quorum praecipue Callaischrus imminet, quod brevi tempore in consilium quadringentorum pertinuerat, consobrinus verum eius Critias in grege Triginta Tyrannorum fuit qui 404/403 a.C.n. rebus Atheniensibus moderabantur. Etiam frater eius Charmides in collegium oligarchicum convocatus est fautoresque democratiae dimicans cecidit.

Pueritia et adolescentia

[recensere | fontem recensere]

Secundum Chronicum Apollodori grammatici Plato 428 aut 427 a.C.n. natus est, accurate septimo die mensis Thargelion (qui inter menses Maii et Iunii pandebat), translaticio die natali Apollinis. Hoc die etiam postea sectatores philosophiae Platonicae usque ad tertium ferme saeculum p.C.n. partum eius celebraverunt. Iam tertio saeculo a.C.n. latissime disseminata fuit fama Platonem ab origine solum cognomen ex voce Graeca πλατύς (latus) deductum esse propter latitudinem aut pectoris aut frontis eius, quod autem parum valere hodie consensus est. Iuventutem Plato inter vastationes Belli Peloponnesiaci degebat (431–404 a.C.) cui demum finis patriae suae exitiosus factus est. Puer haud ignoto loco natus profunde atque diligenter in rationibus exercitationis, grammaticae, pingendi, et musicae artis instructus est.

Rationes philosophicas primo Cratylus, sectator doctrinae Heracliti, docuit. Cum iuvenis viginti annorum esset, Socraten nactus discipulus eius factus est, perque decennium fere eius comes erat, quae consuetudo maximi momenti in conceptione propriae philosophiae Platonis fuit.

Quomodo ambitionem negaverit primaque itinera susceperit

[recensere | fontem recensere]

Bello anno 404 finito iuvantibus Lacedaemoniis imposita est dominatio Triginta Tyrannorum, inter quos etiam cognati Platonis fuerunt, qui ipsi persuadere temptarent, ut eos in tractanda re publica adiuvaret. Ille autem negavit cum eos sceleratos putaret, qui in rem publicam peccarent. At democratia anno 403 restituta etiamnum ei condiciones displicuisse videntur. Magno discrimini vitae Platonis fuit supplicium de Socrate anno 399 sumptum, quo mens eius valde labefacta est, quod rem publicam in magistrum eius versam funditus corruptam atque mutandam censuit. Cum neque ad illam novam rem publicam accedere neque Athenis tantum diutius versari pateretur eo tempore primum de optima re publica cogitavit eamque a philosophis moderari oportere intellexit.

Mortuo Socrate Plato una cum aliis praeceptoris defuncti sectatoribus paucos menses se Megaram contulit ad Euclidem, quem etiam postea in diverbio suo nomine Phaedo et Theaetetus cum Socrate disceptantem demonstravit. Sequentibus annis magnum iter suscepit, quo profundius institui consilium fuit, in cuiusque cursu etiam ad Theodorum Cyrenaeum et immo ad Aegyptos atque Italiam meridianam perventum esse tradunt. Dubium adhuc est, iterne illud institutorium cum primo itinere in Siciliam suscepto convenerit necne.

Expeditio in Siciliam prima

[recensere | fontem recensere]

Anno 388, Plato primo iter in Siciliam fecit. Initio autem Italicam terram applicuit, ubi saeculo quinto a.C.n. secta Pythagoranismi cuiusdam momenti erat. Tarenti nactus est Archytam, hominem publicum et mathematicum, cuius hospes mox factus est. Ab eo studiosus aenigmata mathematica doceri cupivit. Traditur ibi etiam in Timaeum Locrum incidisse, quem in opere Timaeus cum magistro Socrate disputare finxit. Demum Syracusas ventum est, quam urbem eo tempore Dionysius I regebat.

Relationes commorationis philosophi in Sicilia magna ex parte dubiae sunt. Cum temporibus antiquis philosophi crebro cum regibus colloquentes disceptantesque fingerentur hodie narrationes quas tunc gesserit ipse in fontibus traditae dubitantur. Constat tamen Platonem rege frequenter usum esse propterque nimiam liberalitem dicendi eum in se conversisse, attamen affinem eius nomine Dio Siculus allexisse, hactenus ut sibi praeceptisque gratissimus atque attentissimus factus sit. Vitam quidem satis luxuriosam Magnae Graeciae sprevisse ex septimo epistulo eius cognovimus.

Affirmant quidem fontes Platonem demum regi ingratum factum atque servituti mandatum esse, quo iugo paulo post liberato Athenas reversus est. Lacedaemonium quendam nomine Pollis eum mandatu Dionysii in Aeginae foro vendidisse, quem comparatum Annicerin Cyrenaeum magnanimitate commotum iterum liberavisse aiunt. Verisimiliter autem Dionysius huius rei conscius non fuit cum navem ex Sicilia redeuntem re vera aut a Lacedaemoniis aut ab Aeginetis tunc Atheniensibus confligentibus captam esse credatur.

Quomodo scholam instituerit ibique docuerit

[recensere | fontem recensere]
Platonis Academia in opere tesselato primo saeculo p.C.n. Pompeii confecto depicta

Platone reverso anno 387 a.C. praedium apud nemus nomine Akadḗmeia (Άκαδήμεια) heroe Attico Academus dicatum a septentrione Athenarum situm emit, quo loco res philosophicas atque scientificas discere coepit discipulosque propria studia suscipere commovit, quo in officio ei etiam alii philosophi urbem visitanti atque famuli clarae indolis adfuerunt. Volventibus annis vetus nomen nemoris etiam scholae philosophicae attributum est, quapropter sodales philosophici ibi convenientes se ipsos Academii (Άκαδημαικοί) vocare assueti sunt, quod fuit ortus primae scholae Graeciae philosophicae. Exemplo in academia condenda fuisse circulos Pythagoraeos, Platonem ipsum Isocratis, magister artis rhetoricae, qui paulo ante scholam illae disciplinae dicatam condiderit aemulatum esse arbitratur; philosophus ipse sequentia duo decennia hoc loco vitam degebat.

Altera expeditio in Siciliam

[recensere | fontem recensere]

Etsi prima expeditio in Siciliam suscepta male evenerit Platoni post mortem Dionysii regis anno 367 persuasum est denuo iter facere. Diu secum deliberatus denique 366 a.C. eo profectus est suadente interea Dio amicus eius Dionysio II, ut eum invitaret. Dio ut auctoritatem suam in aula novi regis augere expetivit, ita Platonis ipse consilia sua commutationis rerum publicarum provehere interfuit hactenus, ut civitatis ordinem secundum praecepta iam in opere Re publica accurate delineata institueret.

Dionysius vero mox se profundam mutationem rerum neque probantem neque efficere potentem praebuit cum constanter ei querelis internis de imperio metuendum erat. Dio quod hoc in certamine regni insidias paravit iussus in exilium se recipere Graecias perfugit, quare etiam Plato rebus infectis anno 365 in patriam revertere constituit, nihilominus autem pacti sunt cum Dionysio se quietis condicionibus redituros esse. Fuit eo tempore profecto quasi certamen amicitiae inter Dionysium et Dionem utroquenam gratior sit philosophus, quod ille se neglectum sentiens aegre tulit.

Tertia expeditio

[recensere | fontem recensere]

Anno 361 a.C. vicissim nolens volens in Sicilias peregrinatus est. Archytas enim eum deplorabat Dionysium II mitigatum auxilio venire, quod ille Dionem solum illa condicione reconciliatum iri statuit, ut philosophus ad se reverteretur. Ita Platoni persuasum est una cum discipulis suis Speusippo et Xenocrate navem a Dionysio ipso missam ascendere.

Colloquium inter philosophum et regem rursus nihil profecit cum Dionysius secundum epistulas Platonis iterum atque iterum affirmaret se iam omnia praecepta intellexisse negaretque oboedientem famulum fieri. Neque promissum suum Dionis readmissionis observavit, sed immo amplas fortunas eius publicari iussit. Quare effectum est, ut illius comitibus coniurationem solam esse salutem videbatur. Speusippus rem cum brevi Syracusis versaretur civitatem in regem instigans agitabat quod ille mox comperit. Plato cum necessarius eius talia studebat nunc palam omnibus conscius cuiusdam motus aut ipse coniuratus visus est hactenus ut milites eius, qui regni statum stipendii causa servare studeant, ei insidebant. Condicionibus ita periculosis Archytas prudenter ex Tarentis intercedens eum aestate 360 nave in Graeciam reportari curavit.

Res novae Syracusanae

[recensere | fontem recensere]

Plato cum nihil effecisset Dio coniuratique eius statuerunt nunc vi agendum esse adhortantibus iuvantibusque etiam sodalibus Academiae, in cuius grege et ipse fuisse videtur. Quod Plato adhuc erat hospes Dionysii seditione abstinuit etsi verum suos eo incepto retinere non temptavit. Anno 357 Dioni parva cum manu militum expeditionem in hostem gerenti applicata Siciliana terra mox regem assistentibus numerosis illius inimicis depellere atque eicere contigit, quo facto ipse frenas urbis accepit. Num principi nuper creati novam constitutionem rei publicae secundum praecepta Platonis instituendam introducere in animo fuisse adhuc dubium est, etsi philosophus de consiliis famuli eius confisus esse constat. Conanti saltem constitutionem commutare multa adversa fuerunt plurimisque visum est ut novam dictaturam adipisceretur. Nonnullis querelis pugnisque post anno 354 depulsus et necatus est. Plato de morte eius certior factus epigrammam composuit eum celebrantem. Propinquis defuncti septimam epistulam scripsit in qua rationes suas patefecit.

Senectus et mors

[recensere | fontem recensere]

Ultimos annos Plato discendo simulac indagando degebat. Summam iam senectutem nactus orationem De Bono quemlibet auditorem patentem habuit, cuius consilia autem plurimi eorum non intellexisse dicuntur. Obiit anno 348 vel 347 a.C. inque fano academiae aut in terra propinqua sepultus est. Superest adhuc testamentum eius. Quod nullam uxorem duxit, hereditates eius nepoti Adimanto commendavit. Electus est alter nepos eius nomine Speusippus, qui academiae more scholarchis praefuerit.

Editio trium voluminum anno 1578 ab Henrico Stephano Genavae edita usque ad saeculum 19 fide dignissima visa est. Numero paginarum operum Platonicorum in illa editione hodieque utuntur ad locum quendam in eis referendum.

Quomodo tradita sint deque discrimine veri ac falsi

[recensere | fontem recensere]
Pars Rei Publicae Oxyrhynchi inventa, 3. saeculum p.C.n.

Omnia opera aetate antiqua cognita etiam nos intacte accepimus praeter orationem De Bono, cuius tametsi Aristoteles eam descripsi curavit nulla fragmenta habemus. Accidunt etiam tractatus priore tempore saepe ei attributi atque in Corpus Platonicum accepti sunt quamquam iam veteres de auctoritate eius dubitaverint. Omnino sunt quadraginta et septem opera Platonis nobis nota, e.g. Apologia Socratis, collectio 13 litterarum et opus de quibusdam explicationibus nomine definitiones. Sunt etiam ad nos perventa nonnulla opera extra corpus Platonicum, praecipue dissolutiones, 32 epigrammata et fragmentum cuiusdam carminis (continet 7 hexametra); quorum maxima pars certe non a Platone conscripta est.

Ex tertio saeculo a.C.n., eruditi philologi Alexandrini opera Platonica tractabant. Aristophanes Byzantius cum diverbia in trilogias componere ratus esset plurimi eos tetralogias fieri maluerunt. Quamquam adhuc dubium est quo tempore institutus sit ordus iste diverborum constat similitudinem argumentis recensoribus antiquis praecipue iudicio fuisse hactenus, ut praecepta Platonis cuipio discipulo facilius intellectu redderentur.

Quod discrimen veri ac falsi attinet hodie de illis rebus consentiunt docti:

Epistularum sunt certe falsae omnes praeter tertiam, sextam, septimam et octavam. Cum de ceteris adhuc ambigeretur septima commune pro vero habetur.

Praeter 34 diverbia Corpus Platonicum etiam complura addita, Appendix Platonica dicta, continet quae cum falsi sint hodie rite opere secernuntur. Sunt tamen haec omnia verisimilter a discipulis dictae vetustioris et recentioris academiae inter quartum et secundum saeculum a.C. composita sunt. Quae autem docti minime mente offirmata falsa deiudicant sed potius exemplo tractationis operis materieique magistri in academia volventibus annis censent, sunt praeterea qui nonnulla diverbia antea sine dubio pro falsis existimata re vera pro praeperationibus ipsius praeceptoris vel modificationibus eiusmodi rei per discipulos eius putent.

Prima pagina collationis Platonicae anno 895 iubente Aretha confectae, dictus Codex Clarkianus

Traditio textus praecipue codicibus mediaevalibus nititur quibus imprimis duo exemplaria antiquae aetatis antecedunt. Veterrimi codices nobis traditi de nono saeculo supersunt cum Patriarcha Constantinopolitanus Photius I, exstantissimus philologus eius temporis, omnia fragmenta superstitia in duos libros colligi curaret. Ex quibus quamquam hodie deperditi sunt omniae quas ad hodiernum tempus recepimus editiones processi sunt. Alteram editionem scriptorum Platonis Arethas, discipulus patriarchae, inchoavit. Anno 1423, humanista Ioannes Aurispa intactam lectionem totius Platonis operis ex Constantinopoli Italiam abduxit. Praeter codices medii aevii etiam multi papyri inventi sunt, qui etsi validissima fragmenta operis Platonici continerint magna ex parte gravius laesi sunt quam ut res liquere possint.

Quo anno confecta sint non certe definiri potest cum vix umquam ad eventa recenta alluderent at temporibus dum Socrates adhuc vivebat agerentur. Nonnuli autem putant Platonem iam vivo Socrate scribendo coepisse. Interdum etiam spatium annorum inter quos scriptos esse viderentur quadam probabilitate delineari potest.

Ex saeculo arguebatur de ordine diverbiorum Platonicorum cum etiam commutationes doctrinae per spatium vitae eius hoc ordine indicentur. Dubium non est quin quae res in pluribus dialogis appareant discrimini infallibili sint. Praeterea etiam res gestae quarum diverbia mentionem faciant inter indicia irrefutabilia numerantur. Quae cum definitioni ordinis saepe non sufficerent adhibitae sunt rationes philologicae et philosophicae ad rem confirmandam, quarum praecipuae sunt cogitationes de stilus atque ductus variationes ac de doctrinae progressione. Nonnulli censunt diverbiorum series continua esse hactenus, ut alterum diverbium alterum confirmet praeceptaque eius proferat. In ratione philologica iam ex anno 1867 statistica linguistica adhibetur quae numerando particula in diverbia inventa proprietates uniuscuiusque aetatis operum Platonis invenire instituit.

Quibus rationibus expertis plurimi opera tres in partes dividi consueverant. Nonnulli autem de illo ordine dubitant cum opera iterum atque iterum ab auctore recensa esse affirment. Praetera ordo uniuscuiusque diverbii intra genera seriei eius adhuc non liquet.

Hodie autem plurimi consentiunt de hoc ordine diverbiorum:

Opera initialia Apologia Socratis, Charmides, Euthydemus, Euthyphro, Gorgias, Hippias minor, Ion, Cratylus, Crito, Laches, Lysis, Menexenus, Meno, Phaedo, Protagoras, Convivium
Opera media Parmenides, Phaedrus, Res publica, Theaetetus
Opera recentiora Critias, Leges, Philebus, Politicus, Sophista, Timaeus

Diverbia Platonis

[recensere | fontem recensere]

Diverbia pseudoplatonica

[recensere | fontem recensere]
  • Amatores sive De philosophia
  • Axiochus de morte
  • Clitophon
  • De iusto
  • De virtute
  • Demodocus
  • Eryxias
  • Halcyon
  • Hipparchus
  • Minos
  • Sisyphus
  • Theages

Theoria formarum

[recensere | fontem recensere]

Diverbia Socratica

[recensere | fontem recensere]
Platonis allegoria Speluncae.

In primis suis diverbiis (Alcibiades secundus, Io, Hippias minor, Euthyphro, etc.), Plato facit Socratem quaerentem naturam rerum (exempli gratia, essentiam scientiae, Boni, etc.). At ea diverbia saepe aporetica sunt.

Quaestio Socratis (vel Platonis) est : quae forma sit, per quam res sit quae est ? Ad quam responsio est formam rei definitionem esse eiusdem rei.

Socrates igitur inventor definitionis est. Via inveniendi definitionem sua est dialectica : ab omnibus quaeret num aliquid inmutabile et aeternum sit, at responsiones semper sunt contrariae.

Scientia, opinio, sensus

[recensere | fontem recensere]

Sophistae, singulatim Protagoras, veritatem, naturam rerum, subiecta experientiae uniuscuiusque putabant. Plato contra, solum δόξα (speciem) subiectam esse experientiae habebat et ad veritatem solum cogitatione pervenire. Nam errorem sophistarum dicebat esse δόξα et ἐπιστήμη, subtilem rationem naturae rerum, aequales inter se aestimare.

Ethica et philosophia politica

[recensere | fontem recensere]

More aliorum adulescentium nobilium originum, vita Platonis destinabatur rei publicae. Huius ille et affectio et indignatio sentibat, cum civiltas corrupta esset. Magis offendebatur a damnatione Socratis, qua descripsit in Apologia Socratis.

Quoniam philosophi cogitant de iudicio iustitiae iniustitiaeque necessarium credebat politicos philosophos esse vel politicos philosophiam discere.

Editiones completae et versiones

[recensere | fontem recensere]

Opera Platonis quoad paginas et capitula etiam his diebus secundum editionem a Henrico Stephano anno 1578 Genavae vulgatam citantur.

Editiones antiquiores
  • Editio princeps: Omnia Platonis Opera 1513, Aldus Manutius, Venetiis.
  • Platonis omnia Opera cum commentariis Procli in Timaeum et Politica 1534. Basileae.
  • Platonis Opera quae extant omnia, ex nova Joan. Serrani interpretatione, perpetuis ejusdem notis illustrata 1578. 3 voll. Parisiis: H. Stephanus. vol. 1 2 3
  • Platonis Dialogi, graece et latine, ex recensione Imm. Beckeri 1816-1818. 3 t. in 8 voll. Berolini.
  • Platonis Opera, omnia recensuit et commentariis instruxit Stallbaum 1827ss. 12 voll. Lipsiae.
  • Platonis Opera, graice, recensuit et adnotatione critica instruxit Schneider 1830-1833. Lipsiae.
Editiones recentiores sine versione
  • John Burnet (ed.) 1900-1907. Platonis opera. 5 voll. Oxoniae: Oxford University Press (editio critica; pluries repr.)
  • Platonis opera 1995ss. Oxoniae: Oxford University Press (editio critica novior; adhuc solum volumen 1 editum)
Versiones Latinae
  • Plato Latinus, ed. a Raymundo Klibansky, 4 voll., Londinii 1940–1962 (Vol. 1: Meno, interprete Henrico Aristippo; vol. 2: Phaedo, interprete Henrico Aristippo; vol. 3: Parmenides … nec non Procli commentarium in Parmenidem, interprete Guillelmo de Moerbeka; vol. 4: Timaeus a Calcidio translatus commentarioque instructus)
Versiones Anglicae
  • Cooper, John M. / Hutchinson, D. S. (ed.) 1997. Plato: Complete Works. Indianapoli / Cantabrigiae: Hackett Publishing. ISBN 0-87220-349-2 (versiones operum omnium, quae ad multa Platonis scripta ulteriores libros cum notis praebet)
  • Clarendon Plato Series, ab anno 1973. Oxoniae: Clarendon Press. (versiones cum commentario philosophico; adhuc edita: Theaetetus, Phaedo, Gorgias, Protagoras, Laws 10)
Versiones Theodiscae

Versio Friederici Schleiermacher, quae inter annos 1804-1828 (ed. 3a. 1855) Berolini edita est, etiam his diebus in regionibus linguae Theodiscae diffusa est et – partim mutata – editur.

  • Apelt, Otto (ed.) 2004. Platon: Sämtliche Dialoge. 7 vol. Hamburgi: Meiner. ISBN 3-7873-1156-4 (sine texto Graeco; facsimile editionis anni 1922-1923, Lipsiae)
  • Eigler, Gunther (ed.) 2010. Platon: Werke in acht Bänden. Ed. 6a. immutata. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft (ed. 1a. 1970–1983). ISBN 978-3-534-24059-3 (editio critica textuum Graecorum; versio Friderici Schleiermacher paululum retractata)
  • Platon: Jubiläumsausgabe sämtlicher Werke(prologus ab Olof Gigon, versio Rudolphi Rufener) 1974. 8 vol. Turici/Monaci: Artemis. ISBN 3-7608-3640-2 (sine textibus Graecis)
  • Heitsch, Ernst / Müller, Carl Werner et al. (ed.) ab 1993. Platon: Werke. Übersetzung und Kommentar. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. (sine textibus Graecis; varii interpretatores; adhuc 14 volumina edita)
  • Von den Steinen, Helmut 2012. Platonica I. Kleitophon, Theages. Eine Einführung bei Sokrates. Ed. a Torsten Israel. Germersheim: Queich-Verlag. ISBN 978-3-939207-12-2 (metrice ac modo scaenico formata versio artificialis; alia volumina adhuc non vulgata sunt)
Versiones Francogallicae
  • Robin, Léon (trad.) 1940/1943. Platon. Oeuvres complètes. Parisiis: Les Belles Lettres.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Bibliographica
Lexica
  • Gigon, Olof & Zimmermann, Laila 1975. Platon. Lexikon der Namen und Begriffe.Turici: Artemis. ISBN 3-7608-3639-9
  • Perls, Hugo 1973. Lexikon der Platonischen Begriffe.Bernae & Monachii: Francke.
Concordantia
  • Bombacigno, Roberto 2003. Lexicon. I: Plato. Mediolani: Biblia. ISBN 88-87682-06-2 (Concordantia ad editionem Platonicam Ionnis Burnet; CD-ROM addito)
  • Brandwood, Leonard 1976. A Word Index to Plato. Ledesiae: Maney. ISBN 0-901286-09-5
Biographica
  • Nails, Debra 2002. The people of Plato. A prosopography of Plato and other Socratics. Indianapoli: Hackett. ISBN 0-87220-564-9
  • Riginos, Alice Swift 1976. Platonica. The Anecdotes concerning the Life and Writings of Plato. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-04565-1
Conspectus
  • Böhme, Gernot 2000. Platons theoretische Philosophie. Stuttgart: Metzler. ISBN 3-476-01765-6 (systematica Platonis philosophiae expositio sub specie historiae scientiae)
  • Bormann, Karl 2003. Platon. Ed. 4a. Friburgi: Alber. ISBN 978-3-495-48094-6 (Introductio in doctrinam idearum, animae, rei publicae)
  • Brisson, Luc et al. 2012. Platon. In Goulet, Richard (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques, vol. 5, pars 1. Parisiis: CNRS Éditions. ISBN 978-2-271-07335-8, p. 630–863 (Conspectus scientiae pervestigationis)
  • Kutschera, Franz von 2002. Platons Philosophie. 3 vol. Paderbronnnae: Mentis. (Expositio philosophica, quae scientiam operum ponit)
  • Radke, Gyburg 2003. Die Theorie der Zahl im Platonismus. Ein systematisches Lehrbuch. Tubingae: Francke. ISBN 978-3-7720-3343-8 (liber de scientifica Platonis theoria)
De doctrina non scripta
  • Gaiser, Konrad 1998. Platons ungeschriebene Lehre. Ed. 3a. Stuttgardiae: Klett-Cotta. ISBN 978-3-608-91911-0
  • Szlezák, Thomas Alexander 19852004. Platon und die Schriftlichkeit der Philosophie. Pars 1: Interpretationen zu den frühen und mittleren Dialogen. Pars 2: Das Bild des Dialektikers in Platons späten Dialogen. Berlin: De Gruyter. ISBN 3-11-010272-2 sive ISBN 3-11-018178-9
Theoria actionis
  • Brinker, Wolfram 2008. Platons Ethik und Psychologie. Philologische Untersuchungen über thymetisches Denken und Handeln in den platonischen Dialogen. Francofurti ad Moenum: Lang. ISBN 3-631-53520-1
  • Kauffmann, Clemens 1993. Ontologie und Handlung. Untersuchungen zu Platons Handlungstheorie. Friburgi: Alber. ISBN 3-495-47758-6
Epistemologia et Cosmologia
  • Ebert, Theodor 1974. Meinung und Wissen in der Philosophie Platons. Berolini: De Gruyter. ISBN 3-11-004787-X
  • Gregory, Andrew 2000. Plato’s Philosophy of Science. Londinii: Duckworth. ISBN 0-7156-2987-5
  • Karfik, Filip 2004. Die Beseelung des Kosmos. Untersuchungen zur Kosmologie, Seelenlehre und Theologie in Platons Phaidon und Timaios. Monaci: Saur. ISBN 3-598-77811-2
  • Mohr, Richard D. 1985. The Platonic Cosmology. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-07232-2
  • Thivel, Antoine 2004. "Platon et la médecine" in Actes du 14ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 10 & 11 octobre 2003ː 95-107
Bonum
  • Van Ackeren, Marcel 2003. Das Wissen vom Guten. Bedeutung und Kontinuität des Tugendwissens in den Dialogen Platons. Amsterdam: Grüner. ISBN 90-6032-368-8.
  • Ferber, Rafael 1989. Platos Idee des Guten. Ed. 2a. (amplificata). Sankt Augustin: Richarz. ISBN 3-88345-559-8.
Mythos
Theoria litterarum
  • Büttner, Stefan 2000. Die Literaturtheorie bei Platon und ihre anthropologische Begründung. Tubingae: Francke. ISBN 3-7720-2754-7.
Res politicae
  • Bobonich, Christopher 2002. Plato’s Utopia Recast. His Later Ethics and Politics. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-925143-6.
  • Eckl, Andreas & Kauffmann, Clemens (ed.) 2008. Politischer Platonismus. Herbipoli: Königshausen & Neumann. ISBN 978-3-8260-3554-8.
  • Ottmann, Henning 2001. Geschichte des politischen Denkens. Vol. 1: Die Griechen, Pars 2: Von Platon bis zum Hellenismus. Stuttgardiae & Vimariae: Metzler. ISBN 3-476-01898-9.
Receptio
  • Beierwaltes, Werner (ed.) 1969. Platonismus in der Philosophie des Mittelalters. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft.
  • Dörrie, Heinrich & Baltes, Matthias 1987-2008. Der Platonismus in der Antike. Grundlagen – System – Entwicklung. Vol. 1-7/1. Stuttgart–Bad Cannstatt. ISBN 3-7728-0358-X (plurimi textus fontium de aestimatione receptioneque Platonis, versione Theodisca addita, editio nondum perfecta)
  • Hankins, James 1994. Plato in the Italian Renaissance. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-10095-4.
  • Klibansky, Raymond 1982. The Continuity of the Platonic Tradition during the Middle Ages. Millwood (Novi Eboraci): Kraus. ISBN 0-527-50130-1 (fac simile editionis anni 1937 Londiniensis amplificatum)
  • Kobusch, Theo & Mojsisch, Burkhard (ed.) 1997. Platon in der abendländischen Geistesgeschichte. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-12956-3.
  • Novotný, František 1977. The Posthumous Life of Plato. Hagae: Nijhoff. ISBN 90-247-2060-5 (expositio copiosissima a morte Platonis usque ad saecum vicesimum).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege Πλάτων ("Plato") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy • Grove Art
Fontes
Vide Plato apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Platonem spectant.
Litterae secundariae
Bibliographiae
Societas litteris eruditorum