Politica (Aristoteles)
Politica (Graece Πολιτικά), vel De Republica, est opus Aristotelis de civilitate et constitutionibus.
De texto nobis tradito
[recensere | fontem recensere]Opus non perfectum est et praeter finem nonnullae partes intra libros decidere aut numquam scribi potuerunt. Aristotele iam mortuo publicatum creditur ita ut nonnulli eruditi viri diversas partes atque etiam materiae ordinationem alius aliter secundum opinionem suam ad Theophrastum vel alios discipulos vel posteriorem editorem referre voluerint. Nam quaestiones aliquae bis tractantur non eodem modo et dispositio praenuntiata non semper impletur. Nec mirumː nam Politica inter esotericos libros ponenda sunt qui ad publicationem et profanos non statim destinantur sed intra scholam cum discipulis diu elaborantur atque quotienscumque magister novas lectiones de re facit emendantur atque continuantur. Quae causa fuisse videtur inaequalitatis quae lectores perturbat.
De novitate incepti
[recensere | fontem recensere]Non tantum ut praecessores opinionem suam de optima constitutione divulgat sed etiam veras respublicas recenset atque exempla ex eis ducit[1] quomodo illae constitutiones emendari atque durare possint (praesertim libris IV-VI). Nam seriem constitutionum ad quas multi auctores antiqui alludunt ipsum cum discipulis publicasse scimus. Itaque scientiarum politicarum et socialium longinquus praecursor quibusdam videtur. Nihilominus tempore quo sub eius oculis monarchiae Hellenisticae et magna imperia nascebantur, parvos fines civitatis Graecae tralaticiae non evadit quia illud genus civitatis ad bonum civem et beatam vitam creandam ei necessarium videtur.
Summarium
[recensere | fontem recensere]Octo libri Politicorum nobis traditi sunt:
- I. 'Hominem esse politicum animal'[2] et civitatem non minus quam familiam ab ipsa natura creatam[3]. Deinde de familia (hoc est in primis de domino et servo sed etiam de marito et uxore atque de patre et liberis) et oeconomia domestica necnon de usura theoretice disputat. Nam familiam primam partem civitatis esse existimat.
- II. Aristoteles optimas civitatum formas recenset atque eorum vitia ostendit tam apud scriptores qui constitutiones ideales descripserunt (Platonis Politeia et Leges, Phaleas Chalcedonius, Hippodamos Milesius) quam in civitatibus quae tunc optime constitutae habebantur (Sparta, Creta, Carthago).
- III. De cive et de populo (cap. I-V), de variis civitatum generibus (VI-IX), de politica potestate ( (IX-XIII), de typis monarchiae e quibus monarchiam absolutam (παμβασιλεία) tantummodo longius tractat (quia sola constitutio separata aestimanda est) ac postremo de legis necessitate. Cives sunt ii qui aliquo modo iudicandi deliberandique potestatis participes sunt[4]. A Socrate (vel Platone) dissentit cum negat eandem esse civilem virtutem atque hominis boni virtutemː nam boni civis virtus non absolute definitur sed alia in alia constitutione videtur et ex officio in civitate pendet[5]. Eadem esse potest tantum in eo qui in civitate ideali gubernat. Aristoteles omnis civitatis finem in utilitate publica et beata vita civium (τὸ εὖ ζῆν) ponit[6]. Civitates quae hunc finem adfectant rectas civitates (ὀρθαὶ πολιτείαι) appellat e quibus tria genera secundum numerum gubernantium distinguitː si unus gubernat monarchia, si pauci aristocratia, si plurimi vel omnes cives 'politia' hoc est respublica. Econtra si gubernantes non communem sed suam utilitatem respiciunt illa tria civitatum rectarum genera corrumpuntur et e monarchia fit tyrannis (dominatio unius[7]), ex aristocratia oligarchia (divitum dominatio, plutocratia), e republica democratia (pauperum dominatio)[8]ː quae sunt παρεκβεβηκυίαι πολιτείαι (civitates depravatae). Historice primis monarchiis Homericorum temporum successisse oligarchias, oligarchiis tyrannides, postremo tyrannidibus democratias credit.[9]
- IV. Libro quarto Aristoteles non iam ad idealem sed ad veras constitutiones circum se vigentes respicere coepit (tum enim eius discipuli monographias per civitates parabant e quibus Atheniensium respublica sola nobis exstat). Quamquam multi in oligarchias et democratias eas dividunt ostendit plura genera esse cum democratiarum tum oligarchiarum prout alia pars civium in alia civitate praepollet. Secundum ethica principia quae alibi explicavit ex possibilibus constitutionibus optimas et maxime diuturnas stabilesque existimat eas ubi media classis dominatur (cives enim dividit in pauperes, divites, medios). Nam media civium pars extrema ad dissensiones provocantia cohibet reprimitque. Postremo de magistratibus et ceteris administrationis officiis disputat quae in unaquaque constitutione instituenda sint, a quibus et e quibus et utrum electione an sorte.
- V. Mutatio constitutionis, res novae. Aristoteles causas enumerat cur respublicae omnis generis saepe perturbentur, corrumpantur atque nonnumquam pereant et in aliam formam mutentur (cap. I-IV). Deinde (V-XII) per constitutionis typum corruptionis frequentissimas causas necnon remedia quibus diuturniores atque stabiliores fieri possint recenset. In hoc libro monarchiis (tyrannidibus et regnis) maximam curam adhibet atque demonstrat tyrannidem ex omnibus minime stabilem esse. Postremo breviter Platonis opinionem in Politia de rebus novis refutat. Liber ex abrupto explicit sine conclusione.
- VI. Quaestiones quas libro quinto de monarchiis tractavit nunc in hoc libro de democratiis (cap. I-V) et oligarchiis (cap.VI-VII) tractat, elementa oligarchica, quae ad genus censum peritiam spectant, a democraticis, quae ad libertatem aequalitatem iustitiam potius spectant, distinguens quamquam mixtas formas occurrere fatetur. Postremo de magistratibus qui et quot omnibus rebus publicis necessarii sibi videantur prout cives numerosi aut pauciores sint disserit.
- VII. Ad optimam civitatem describendam redit quae cives beatos faciat. Quoniam autem summum bonum et beata vita tam hominum quam civitatum in actione bona cum virtute peracta consistit Aristoteles imperialismum reicit et civitates bellicam virtutem solam colentes vituperat (cap. I-III). Deinde de numero et qualitatibus civium, de finibus civitatis, de situ urbis et portus, de communibus conviviis (συσσίτια), de salubritate et oeconomia breviter tractat (IV-XII). Ultima pars (XIII-XVII) ad educationem civicam pertinet tam physicam quam moralemː postquam finem et principia commemoravit, de matrimonio, generatione et prima aetate disserit.
- VIII. Ut libro septimo exeunte de educatione in optima civitate disputat. Primum pueros et adulescentes ab ipsa civitate instituendos esse adfirmat nec illam curam parentibus aut privatis hominibus relinquendam[10], quod illo tempore in plerisque civitatibus fieri solebat[11] (excepta Sparta et paucis aliis civitatibus). Etenim unitas civitatis ex unitate institutionis pendet. Deinde tralaticiam Graecorum educationem in gymnastica (cap. IV) et musica (cap. V-VII) consistentem defendit[12]. Dum corpora adhuc crescunt modicam exercitationem praecipit quae vires naturales non exhauriat[13]. Musicam non ut oblectamentum aut animi remissionem docendam esse existimat sed quia animam moveat atque moralem vim habeat[14]. Modus Dorius ad pueros instituendos maxime idoneus ei videtur[15]. Nec artem athleticam aut musicam ab adulescentibus ita exercenda esse ut Olympiis vel aliis certaminibus certare possent sed velut propaedeuticam ad civicam et beatam vitam libero viro idoneam. Explicit ex abrupto liber nec finem habet.
De posteritate
[recensere | fontem recensere]Aristotele mortuo Theophrastus eius politicas investigationes continuavit. Mutationes tum ab Antipatre et Demetrio Phalereo in constitutionem Atheniensem introductas ad Aristotelicas notiones referri possunt quoniam civitatem cum censu minimo 2000 drachmarum coniunxerunt. Ita pauperes e civitate eiciendo extremam democratiam recusabant et medias classes promovebant. Sed quod veteris civitatis exemplar iam obsolescebat (in foederibus ut foedere Achaico aliquamdiu supervixit) aliae sectae philosophicae (Epicurismus, stoicismus) responsa meliora ad vitam in magnis imperiis dabant. Aristotelis Politica in oblivionem incidisse videbantur. Fortasse liber sextus Polybii Historiarum de constitutione mixta apud Romanos aut cyclo (κύκλωσις) constitutionum sibi naturaliter succedentium ex Aristotele aliquid sumpsit et Cicero in De Republica Politica saltem legisse videtur. Tum enim opera esoterica a Sylla ex Oriente secum vecta apud grammaticum Tyrannionem legenda erant. Paulo post Andronicus Rhodius magnam editionem dedit.
Vera tamen et praecipua posteritas tertio decimo saeculo apparet cum Guilelmus de Moerbeka textum Latine primus vertit et Thomas Aquinas doctrinam Christianam rationalismo Aristotelico confirmare conatur et locupletes Politicorum commentarios edidit. Statim magna auctoritate fruebatur. Citari possunt Albertus Magnus, Franciscani Oxonienses ut Rodgerus Baco, alibi Iacobus Viterbensis, Dantes Alagherius (in De Monarchia), Marsilius Patavinus, atque etiam iurisconsulti papae Bonifacii VIII qui argumenta in lite adversus Franciae regem Philippum IV in Aristotelicis opinionibus et notionibus quaesierunt. Non fuit deinde scriptor politicus alicuius momenti qui Aristotelem ignoraret sive Nicolaus Machiavelli, sive Marsilius Patavinus, sive Iohannes Bodinus, Erasmus, Hobbius, Spinoza, Iohannes Lockius, Montesquieu, Rousseau... Adeo unum e maximis operibus politicis universis sunt Politicaǃ
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]Veteres editiones et versiones
[recensere | fontem recensere]- Tertio decimo saeculo Guilelmus de Moerbeka hoc Aristotelicum opus e codice hodie deperdito Latine vertit et inter 1270 et 1280 Thomas Aquinas[16] et Albertus Magnus commentarios ad Politica composuerunt.
- Anno 1372 Nicolaus Oresmius rogante rege Carolo V Politica Francogallice vertit[17]. Haec versio anno 1489 in lucem typographicam prodiit.
- 1478, Florentiae editio princeps Latina, interpretante Leonardo Bruni.
- 1498, Venetiis apud Aldum Manutium editio princeps Graeca
- Versio Latina Ioannis Genesii Sepulvedaeː Aristotelis Stagiritae De Republica Lib. VIII, interprete & enarratore. Jo. Genesio Sepulveda Cordubensi. Quibus jam adjecti sunt. Kyriaci Strozae De Repub. lib. duo:videlicet, nonus et decimus, graecè conscripti, nunc ab eodem Stroza latinitate donati, Coloniae Agrippinae, 1601 Prima editio Parisiis, 1548
Editiones recentiores
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de Franceː Jean Aubonnet, Aristote. Politique, Parisiis, Les Belles Lettres, 1960-1996. Quinque volumina (cum Francogallica translatione). Recensio critica tomi I Recensio critica tomi II Recensio critica tomi III
- W. L. Newman, The Politics of Aristotle with an introduction, two prefatory essays and notes critical and explanatory, Oxonii, 1887-1902. Quattuor volumina.
- La politica. Aristotele ; direzione di Lucio Bertelli e Mauro Moggi. Libri I-VI (quinque volumina). Romae : L'Erma di Bretschneider, 2011-2016 Recensio critica (libri V-VI)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]Latine
[recensere | fontem recensere]- Adolfus Ehrlich, De iudicio ab Aristotele de re publica Platonica facto, Halis Saxonum, 1868
- P. Lapie, De justitia apud Aristotelem, Lutetiae Parisiorum, 1902.
- J. P. Nickes, De Aristotelis politicorum libris dissertatio, Bonnae, 1851
- Petrus de Alvernia , Questiones super I-VII libros Politicorum / a critical edition and study by Marco Toste, Leuven, 2022 Nonnullae paginae apud Guglum librotum
- B. J. Polenaar, Tirocinia critica in Aristotelis politica : specimen litterarium inaugurale, Lugduni Batavorum, 1873
- Francisci Susemihl de Aristotelis politicorum libris tribus prioribus quaestiones criticae, Gryphiswaldiae, Frid. Guil. Kunike, 1871 Pars prima, 1867
Barbare
[recensere | fontem recensere]- Aristote, l'animal politique (curantibus Refik Güremen et Annick Jaulin). Lutetiae, Editions de la Sorbonne, 2019.
- Pierre Aubenque, "Politique et éthique chez Aristote", Ktèma, 1980ː 211-221
- Clifford Angell Bates, Aristotle's "best regime" : kingship, democracy, and the rule of law, Louisiana State University Press, 2003 Recensio critica
- Lucio Bertelli, Historia e methodos : analisi critica a topica politica nel secondo libro della "Politica" di Aristotele, Augustae Taurinorum, 1977 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Richard Bodéüs, Le philosophe et la Cité: Recherches sur les rapports entre morale et politique dans la pensée d'Aristote, Leodegarii, 1983 Recensio critica
- Le véritable politique et ses vertus selon Aristote, Lovanii, Peeters, 2004 Recensio critica
- Jacqueline Bordes, "La place d’Aristote dans l’évolution de la notion de politeia", Ktèma, 1980ː 249-256
- M. Defourny, Aristote et l'éducation, Lovanii, 1919 Recensio critica
- Aristote : Études sur la Politique, Lutetiae Parisiorum, 1932 Recensio critica Altera recensio critica
- Marguerite Deslauriers et Pierre Destrée (cur.), The Cambridge Companion to Aristotle’s Politics, Cambridge University Press, 2013. Recensio critica
- Timothée Gautier, Législation et éducation dans la politique d' Aristote, Lutetiae, 2022 (Dissertatio academica).
- Antoine Hourdakis, Aristote et l'éducation, PUF, 1998
- Oscar Jiménez Torres, Comentario a la Política de Aristóteles : género-sujeto, principios y afecciones de la filosofía política, Pamplona, 2018
- Bruno Langmeier, Ordnung in der Polis : Grundzüge der politischen Philosophie des Aristoteles, Friburgi, Verlag Karl Alber, 2018 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Edmond Lévy, "Cité et citoyen dans la Politique d’Aristote", Ktèma, 1980ː 223-248
- "L'artisan dans la Politique d’Aristote", Ktèma, 1979, 31-46
- "Déclin et stabilité des régimes dans la Politique d’Aristote", Ktèma, 2021: 267-273
- Pierre Pellegrin, L’Excellence menacée. Sur la philosophie politique d’Aristote, Parisiis, Classiques Garnier, 2017 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- La « Politique » d'Aristote. Sept exposés et discussion, Genève, Fondation Hardt, 1964 Recensio critica
- Politischer Aristotelismus : die Rezeption der aristotelischen Politik von der Antike bis zum 19. Jahrhundert / herausgegeben von Christoph Horn und Ada Neschke-Hentschke, Stuttgart, Metzler, 2008 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Iacoba de Romilly "Le classement des constitutions d'Hérodote à Aristote", Revue des Études Grecques, 1959ː 81-99
- Gustav Adolf Seeck, Einführender Kommentar zu Aristoteles' Politik, Hamburgi, 2018
- Peter L. Phillips Simpson, A philosophical commentary on the Politics of Aristotle, University of North Carolina Press, 1998 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Solange Vergnières, Éthique et politique chez Aristote : φύσις, ήθος, νόμος, Vrin, 1995 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Sylvie Vilatte, Espace et temps : la cité aristotélicienne de la "Politique", Vesontione, 1995. Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide quae scribebat in Arte Rhetorica I.4.13ː δῆλον ὅτι πρὸς μὲν τὴν νομοθεσίαν αἱ τῆς γῆς περίοδοι χρήσιμοι (ἐντεῦθεν γὰρ λαβεῖν ἔστι τοὺς τῶν ἐθνῶν νόμους).
- ↑ I.9 (1253a)ː διότι δὲ πολιτικὸν ὁ ἄνθρωπος ζῷον πάσης μελίττης καὶ παντὸς ἀγελαίου ζῴου μᾶλλον, δῆλον.
- ↑ Quam opinionem secutus est Ciceroː naturalis quaedam hominum quasi congregatio (Respublica I.25.9)
- ↑ III.1.12 (1275b)ː ᾧ γὰρ ἐξουσία κοινωνεῖν ἀρχῆς βουλευτικῆς ἢ κριτικῆς, πολίτην ἤδη λέγομεν εἶναι ταύτης τῆς πόλεως, πόλιν δὲ τὸ τῶν τοιούτων πλῆθος ἱκανὸν πρὸς αὐτάρκειαν ζωῆς.
- ↑ IV.4.5 (1277a)ː οὐκ ἂν εἴη μία ἀρετὴ πολίτου καὶ ἀνδρὸς ἀγαθοῦ... ἀνάγκη μὴ μίαν εἶναι τὴν τῶν πολιτῶν πάντων ἀρετήν.
- ↑ III.6.2-5 et 11. Cf ibidem 9.13ː τέλος μὲν οὖν πόλεως τὸ εὖ ζῆν, ... τοῦτο δ’ ἐστίν, ὡς φαμέν, τὸ ζῆν εὐδαιμόνως καὶ καλῶς. Cf Cicero, Respublica V.6 fragm. 8.1ː sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est.
- ↑ Nam regia auctoritas eadem est atque patris erga liberos, tyranni potestas eadem atque domini erga servos, quod opportunum non est quoniam cives liberi homines sunt.
- ↑ III.5-6.
- ↑ III.15.11-13.
- ↑ VIII.2.1(1337a)ː ὅτι μὲν οὖν νομοθετητέον περὶ παιδείας καὶ ταύτην κοινὴν ποιητέον, φανερόν·
- ↑ VIII.3.1ː μὴ κατ᾽ ἰδίαν, ὃν τρόπον νῦν ἕκαστος ἐπιμελεῖται τῶν αὑτοῦ τέκνων ἰδίᾳ τε καὶ μάθησιν ἰδίαν, ἣν ἂν δόξῃ, διδάσκων.
- ↑ Plato, Politia II.17sqq. At Aristoteles in introductione litteras quoque et picturam linearem memorabat.
- ↑ VIII.4.7(1338b)ː μέχρι μὲν γὰρ ἥβης κουφότερα γυμνάσια προσοιστέον, τὴν βίαιον τροφὴν καὶ τοὺς πρὸς ἀνάγκην πόνους ἀπείργοντας, ἵνα μηθὲν ἐμπόδιον ᾖ πρὸς τὴν αὔξησιν.
- ↑ VIII.5.24(1340b)ː φανερὸν ὅτι δύναται ποιόν τι τὸ τῆς ψυχῆς ἦθος ἡ μουσικὴ παρασκευάζειν, εἰ δὲ τοῦτο δύναται ποιεῖν, δῆλον ὅτι προσακτέον καὶ παιδευτέον ἐν αὐτῇ τοὺς νέους.
- ↑ VII.7.12(1342b)ː φανερὸν ὅτι τὰ Δώρια μέλη πρέπει παιδεύεσθαι μᾶλλον τοῖς νεωτέροις.
- ↑ S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici in libros politicorum Aristotelis expositio / cura et studio P. Fr. Raymundi M. Spiazzi,..., Romae, Marietti, 1951
- ↑ Maistre Nicole Oresme, Le livre de Politiques d'Aristote. Published from the Text of the Avranches Manuscript 223. With a Critical Introduction and Notes by Albert Douglas Menut, Philadelphiae, 1970. Recensio critica
Nexus interni
- Civilitas
- Constitutio
- Democratia
- Das Kapital opus Caroli Marx
- Regnum legis
- Tractatus Politicus - opus Spinozae
- Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Politica (Aristoteles) apud Vicifontem. |