Benedictus II
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
![Benedictus II: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3a/BenedictII.jpg/150px-BenedictII.jpg)
Benedictus (natus die ignoto Romae - obiit die 8 Maii 685), fuit episcopus Romae ac Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 26 Iunii 684. Pauca de Benedicto, qui presbyter erat praeclarus propter doctrinam suam biblicam, nota sunt, ante quam papa creatus est.
Pontificatus[recensere | fontem recensere]
Anno 683 Benedictus Papa creatus est, sed insequenti anno episcopus demum ordinatus est, quia confirmatio imperatoris Constantini IV exspectata est.
Ab ecclesia catholica sanctus habetur. Dies festus eius 8 Maii est.
![]() |
Series Paparum