Hadrianus I
Appearance
Res apud Vicidata repertae:


Hadrianus I (Romae nobili familia die ignoto natus; ibidem mortuus die 25 Decembris 795) erat episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 1 Februarii 772.
Vita
[recensere | fontem recensere]Hadrianus Theodori, consulis, ducis et primicerii Sanctae Romanae Ecclesiae filius et Alberici marchionis et consulis tusculani princepis potentissimi frater erat. Paulo I regnante Hadrianus notarius regionalis et Stephano III regnante diaconus factus est.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Anno 773 papa Hadrianus I Caroli Magni auxilium contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, petivit. Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et caput eius regni Papiam cepit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum I spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "HADRIAN I., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) col. 425 (Theodisce)
- Opera apud Migne Patrologiam Latinam cum indice
- De Hadriano I in Encyclopaedia Treccani (Italice)
![]() |
Series Paparum