Innocentius IX

Innocentius IX (humili loco natus, Ioannes Antonius de Nuce dictus "Facchinetti" die 20 Iulii 1519 - obiit die 30 Decembris 1591), Papa catholicus, episcopus Romanus a die 29 Octobris MDXCI erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ioannes Antonius Facchinetti studuit iuri apud universitatem Bononiensem. Anno 1544 Doctor iuris fit.
Post studia Ioannes Antonius secretarius Alexandro Farnese, qui postea Papa Paulus III fuit, fit.
Facchinetti, anno 1560 a Papa Pio IV episcopus Neocastri factus est, concilio Tridentino interfuit. Anno 1566 a Papa Pio V nuntius in Venetia nominabatur.
Die 12 Decembris Anno 1583 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Papa Gregorio XIII creatus est.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Inter brevem pontificatum Innocentius IX duos cardinales creavit, inter eos bisnepotem Ioannem Antonium Iuniorem.
Praeterea Innocentius secretaria status divisit in tres sectiones: Germanicam, Francicam et Polonicam, Italicam et Hispanicam.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium IX spectant. |
- Franz Seiffer, "INNOZENZ IX. Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 1293–1295 (Theodisce)
- De Innocentio IX in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
![]() |