Pius I
Pius I fuit papa Romana ab anno circiter 140 usque ad annum 154.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pius I fuit decimus Ecclesiae Catholicae papa. Quando pontifex fuerit non constat, sed Annuarius Vaticanus anni 2003 notat 142 vel 146 ad 157 vel 161. Scimus pro certo tamen sanctum Polycarpum Smyrnae mortuum esse anno 156 et anno ante mortem venit Romam ut Papae Aniceto obveniret, qui Pio I successit.
Tradunt eum Aquileiae in Italia septentrionali natum esse, filium cuiusdam Rufini, viri Aquileiae nati, secundum librum pontificalem. Alii ferunt servum natu fuisse, sed libertum factum.
Creatus est papa post tres dies ieiunii orationesque pro fidelibus Romanis in ludo novi pontificis, qui successit Sancto Hygino, anno ante mortuo.
Mors
[recensere | fontem recensere]Quidam auctores dicunt Romae eum martyrium passum esse, sed hoc non probari potest. Notant Canon Muratori atque Catalogus Liberiani eum fratrem Hermae fuisse, auctoris textus Hermae Pastoris:
- "e temporibus nostris in urbe roma herma conscripsit sedente cathetra urbis romae aecclesiae Pio eps fratre eius Hermas"
Qui hunc textum scripsit se servum pristinum dicit, ex quo quidam coniiciunt ambo Hermam Piumque libertos fuisse.
Dies eius feriae est 11 Iulii.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Pontificatus signatur conversione Iudeorum et haeresibus Marcionis Cerdonisque. Pio primo pontifice, tres heresiarchae doctrinas Ecclesiae Catholicae contrarias in fideles Capitis imperii, Romae, propagare quaerebant:
- Gnosticus Valentinus, qui, Papa Hyginio regnante, in haeresem inibat, disciplinam propagare perrexit, sine maioribus successibus.
- Agebat etiam illo tempore gnosticus Cerdo.
- Alius haeresiarchus qui, Pio I Pontifice, Romam venit Marcio fuit. Excommunicatus a Papa, Marcio sectam qui illius aevii ecclesiam reformaret condidit. Marcio autem negabat duplicem naturam Christi, humanam divinamque.
Vita ecclesiae
[recensere | fontem recensere]Romam venerunt, Pio I pontifice, praecipui homines illius temporis ecclesiae, ut Sanctus Iustinus. Quod signum est Romanam Communitatem insignem in omni Ecclesia fuisse. Pius Primus statuit Iudeos conversos baptizatosque in ecclesia fuisse posse. Tradunt Pium duas ecclesias erexisse: "titulum Pudentis" et "titulum Praxedis". Titulus Pudentis hodie nota est italice ut "Chiesa santa Pudenziana" (Ecclesia Sanctae Pudentianae). Videtur eum etiam baptisterium construxisse ad hanc ecclesiam et episcopum fuisse in his aedibus. Quae ecclesiae saeculo quarto basilicis Christianis suffectae sunt post Constantini pacem.